Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

761쪽

DE SCHOLASTICIS. Io

ne pudore confusi sunt. Cuius iucundum exemplum esse potest animaduersio Alberici, improbantis, quod docuisset Abaelardus, Deum seu sum non genuisse; eo quod diuinitatein filii ita negari crederet. Abaelardus enim, non hanc suain thesin esse, sed Augitaini, ostensis eius verbis,

demonstrauit, sicque ineptum theologum in ruborem dedit. Ita vero dum erroris coargui non notest,a legato pontificis et episcopo Carnotensi, viro docto absoluitur, quoti cum dicti theologi improbarent, res ad concilium alia quod generalius deserenda statuitur, decerniturque Ahaelardum domum romittendum esse. Id si mature fecisset Abaelardus, inimicorum tela cuiussct. Dum autem moram nectit,theologi Rhemenses archiepis pum adeunt,COt questique de synodi sententia ipsi valde ignominiosa,noua eum rabie in Abae- lardum armant, legatum pontificis alia ratione aggrediuntur , caussati non decuisse Ahaelardum, sine licentia et approbatione summi pontificis librum edere theologicum. His rationibus dum sibi persuadere nititur legatus, auctoritatem domini sui laesam ab Abaelardo esse, tandem in innocentem insu gere coepit,eoque annitente a synodi patribus decretum est, ut haeretico homini, ex dialectica nouos errores disseminanti silentium imponeretur, edit que fidei sanioris professione librum ipse suum combureret. Qua in actione quam turpiter se dederint supinamque ignorantiam prodiderint episcopi, inter acta huius synodi non fine stupore legitur. Abaelardus cum violentiae se resistere posse desperaret, nec valere rationem vel apologiam ullam, videret, flammis lam praeparatis librum tradidit, recitatoque non

sine lacrymis symbolo Athanasii, huic se ex animo doctrinae adhaerere ofessus est. Sed ut poenitentiam quoque ageret, abbati S. Medardiuessionensi in monasterio concludendus traditus esL A quo tamen

Conventuque omni, Cum moribus doctrinaque se vehementer commendaret, benigne et humaniter habitus, pauloque post, cum iniustae te tentiae, quam honus quilibet detestabatur. ipsique episcopi suam fuisse negabant, patrocinium legatus pontificis subterfugeret, liber ab eo duni Lius, et coenobio Sandionysiano restitutus est '. Ex quo breui huius synodi conspectu, quem amplissime exponunt conciliorum et historiae ecclesiasticae scriptores , quique Abaelardi vitam atque sata enarrant, intuentibus sine partis stuὸio manifestum est, nefariis artibus Ahaelarduina clero suisse oppressum. Redux in monasterium suum Ahaelardus sibi viuere atque Musis suis, crabronesque minime irritare, et Datres ignotantiae in voluptatibus et sorditie se volutari pati constituit, persequente

vero fatorum iniquitate nouam tempestatem euitare non potuit. Nempe

dixerat aliquando in priuato aliquo colloquio, Dionysium, quem Gallia

colit, et cuius corpus asseruare creditur monasterium, non Atheniensium fuisse, sed Corinthiorum episcopum, frustraque Areopagitae nomen iactari. Quo colloquio satis quidem erudite, sed imprudenter habito,

762쪽

νσο PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. II.

ita monachorum furorem acuit , ut rabie iraque a sti, qua potissimum ra. tione in Ahaelardum debacetiarentur . vix inuenirent. Carceri tamen tanquam atheum supremaeque impietatis reum incluserunt, frustra ogg rente Abaelardo, se Areo gitam non inficiari. Abbas itaque, perὸitissimorum morum homo comminatur, se ad regem scripturum, eumque accusaturum, quod regni sui gloriam contaminando. maiestatem regiam violasset, certum, non desore seueram regis vindictam. Ita dum eκ- trema Abaelardo minantur monachi impudentilliini, carcerique ille mancipatur , monstrante tamen viam solertia elabendi rimam inuenit, et ausu-git, postquam in aula innocentiam demQnstrauerat, et ad terram Theobaldi comitis proximam, ubi antea in Cella moratus fuerat, dilapsus est. Hic cum antea in ditione sua summa frequentia auditorum docentem nouisset Abaelardum, clementer eum habuit, permisitque ut in quodam suae ditionis monasterio Benedicti no moram nectere posset. Ex hoc vero loco ad abbatem suum scripsit Ahaelardus et retractata quasi, certe valde excusata sententia sua de Dionysio Areopagita cum eo in gratiam redire tentauit, ipso comite, cius rogatu, pro eo intercedente. Sed Cedere noluit abbas, qui ferre non potuit propudiosae, quam agebat, vitae censorem molestum. Tandem illo satis functo anno cIo cxxv, ab eius insidiis Abaelardus liberatus est. Huic successor datus Sugerius, cuius vitam GERUAs Io abbati etiam debemus, sauentiorem se quidem Ahaelardo praebuit, quocum reconciliationem Ahaelardus iterum tentauit, frustraneo tamen euentu, cum de conditionibus ipsis non conu niret. Tandem interuenientibus regis amicis, Cum consilium eorum super hanc rem compellauisset , maxime vero Stephano regis dapisero, a rege veniam accepit, commorandi, Vbicunque vellet, cum molestam eius praesentiam amici regis crederent in eo monasterio, quod moribus corruptis vivere e re publica esse iudicabant '. Dissisus itaque monachorum sodalitiis, in quibus habitare inuidiam et malitiam tristi experientia didicerat, aliam sibi sedem in ipsa solitudine selegit, ratus fore,

ut, quem hominum societas serre non poterat, sibi soli vivere quiete posset. Igitur ad amoenissimam Trecensis episcopatus solitudinem prope Noviogentum se contulit, ibique liberaliter a quibusdam sibi concessa te in , annuente Trecensi episcopo sedem sibi, qualem praeoptabat cum or torio ex Calamis primo et Coeno construxit, utque orthodoxam fidem se Colere probaret SS. Trinitati dedicauit. Cumque ex discipulis unus eo concellisset ad augendam pietatem aliud oratorium excitarunt S. Spiritui Paracleto sacrum Quamuis autem bcne ita se vivere posse speraret Abaelardus, si bene latui siet, tegi tamen occultarique eruditionis eius splendor non potuit. Qui cum ubique radiaret, quamprimum vita cius solitaria innotuerat, plurimos ad cum discipulos congregauit, qui uiueru

763쪽

DE SCHOLASTICIS. Isr

agresti more, et victum durum Cum Abaelardo quaerere, quam eius institutione carere malebant. Ex urbibus itaque atque castellis ad philos phum conuolantes solitudinein inhabitare, constructisque tuguriolis p ne triuiali et herbis agrestibus vivere, et culmis atque straminibus pro lectis, Ahaclardum imitantes uti coeperunt, et ab eius Ore summa venera tione pependerunt. Mirumque est vitae huius eremiticae austeritatem non obstitisse, ut non sexcenti Inox primo anno adolescentes ad eum congregarentur. Ita vero, qui mundum se effugisse ratus erat Abactamdus, in ipsa solitudine mundi inuidiam nouo specimine experiri coactus est. Cum enim odio et inimicitia theologi Rhemenses arderent, parum

autem aduersus eum valerent, ad potentiores et malore auctoritate florentes se conuerterunt, et Nosterium atque Bernardum concitarunt,

quos, cum magna disciplinae seuerioris atque sanctioris laude florerent, aemulatione accensos Abaelardum vitae rigidioris laude cethbrem facile pulsuros esse credebant. Ipse AB AEL ARDUS ' quosdam , eos conqueritur aduersus se nouos apostolos, quibus mundus plurimum crederet, excitauisse, quorum alter regularium canonicorum vitam, alter mona-

eborum se resuscitauisse gloriaretur. Quos cum suspicionibus et salsa

de Abaelardi δε νεοδ Eise opinione occupauissent, dici non potest, quanto feruore et acerbitate hi viri, qui pro causa Dei strenue se militare credi volebant, sui mamque inde sibi sanctitatis laudem acquisiverant, at nec eruditione nec iudicio satis valebant ad caussam Abaelardi dignosce dam, et praeterea credulitate valde peccabant, in Abaelardum insurgere coeperint. Non obtrectare animus est gloriae magnorum et praeclarissi, morum virorum, praecipue Bernardi, quem vel ideo laudibus extollem

dum existimamus, quod sterili theologiae, quam Scholastica pnilosophia

inueXerat, quamque nec vitae rectitudini, nec animi solatio inseruire probe videbat, meliores sensus et succulentiorem doctrinam opposuerit, disciplinae quoque monasticae restaurandae, quae tum temporis 'misere collapsa erat, manus sortissimas admouerit: Verum dum merita eius agnoscimus et praedicamus, eius quoque naeui historico tacendi non sunt, quos eius praestantiae et humana infirmitas attexuit, et nimium theologiae mysticae studium genuit, sanae aulcm philosophiae desectus, et

quaedam accurate ratiocinandi imperitia sustentauit: animusque plus imsto credulus, et contra eos, quos errare credebat, acrius, quam pium doctorem decebat, insurgens valde aluit. Talem se praebuisse in hac controuersia Bemardum, non nostrum iudicium est, Ied ΟTTO NI sFRIs INGENS is 3, ad quod iam prouocauit FRANCIs CVS AMBO Esus , qui, cum eius discipulus fuerit, de abbate suo haec in amnalibus scripta reliquit. Erat abbas tam ex Christianae religionis sese vore zelotnus, quam ex habitudinasi mansuetudine quodammodo er desus , ut et magistros, qui humanis rationibus seculiari sapientia con

764쪽

: a PERIOD. IL PARS II. LIB. IL CAP. III. SECT. II. M nimium inhaerebant, abhorreret, et se quicquam et Christianae

Mei absonum de talibus diceretur, facile aurem praeberet. Qui cum somnio, quod matri obtigit, persuasus crederet, custodem se sugularem domui Dei desinatum esse, qui validos pro ea conira mimicos ficti

ederet latratus , quamquam alias moribus erat mansuetissimus, lim uit tamen, quae verba sunt Amboesi, vaticinium euentus, nec enim ulli pepercit. Id quod auctoritatis praeiudicio non impediti ex controuersiis, quas vir cetera magnus Contra Abaelardum. Gilbertum Porretanum, Arnoldum de Brixia aliosque errorum in doctrina Christiana suspectos s uit, luculenter colligent, iudicabuntque , quantum sidet mereantur vel BERENGA Ivs Pictaviensis Abaelardi discipulus, acerrima Apologia Bernardo se opponens , vel immodici illi pii viri lauisatores qui hominem eum suisse obliuiscuntur, vel qui sulpicionibus Bernardi credulitatem in hac Abaelardi caussa iuuari probarique posse putant. Nobis nihil partium studio dantibus, excusari quidem in eo posse videtur Bernardus, quod Abaelardus dialectico potissimum acumine insignis, et more horum hominum Scholasticum docendi genus secutus , notionibus, distinctionibus, axiomatibus, exemplis Obscuris, et eκ philosophia petitis tractatus suos theologicos repleuerit ; quos cum non satis intelligeret Bernardus, philosophiae imperitus, isque iudicio episcoporum et theologorum, qui Iublice docebant, sideret, magno autem pro Ecclesia ciusque doctrina

eruore accensus esset, viderique summus eius veritatis custos cuperet, non potuit non in Abaelardum insurgere, etiam ubi optima voluntatis intentione regeretur. Quandam vero animi impotentiam et superstiti nem cum aliqua dominandi libidine, licet eximia pietatis specie teger tur , controuersiam hanc in eo luculenter' prodere, fatebuntur, quotquot in perspiciendis magnorum virorum meUis non plane coecutiunt,

et quibus liberum est, veritatem auctoritatis praeiudicio praeponere. Verum haec .ci si παMA . Iam in viam redeundum, ipsiusque historiae filum resumendum. Occupatis monachorum sanctius, quam tum sole-hant, viventium conditorum parentumque animis, his ducibus et antesignanis omnia clamoribus replebantur, de haereticis Abaelardi opini nibus. Irrisisse et subsannasse Abaelardum in scholis suis nouorum ordinum auctores, coniiciunt BULAEUS et qui eum sequitur ovDINVS , sicque, putant grauein cum illorum inimicitiam meruisse, et contra se tantopere illos armasse. Veruin haec frustra dici, ex studiose quaesita ab Abaelardo solitudine palam est, quam ideo elegit, ut ab omni turba aemulantium remotus viveret, et perperam supponitur, Abaelardum ex solitudine

x n. . Quae enim contra hos mons ehos scripsit Abaelaidus, postea ah e. eonsgnata

sunt.

765쪽

DE SCHOLASTICIS. m

tudine Parisios ad nristinum docendae theologiae munus rediisse. Alia enim loquuntur acta huius controuersiae , quae produnt, ipsum Parael etioratorium et similia calumniae oecasionem praebuisse, et non obstante apologia tanta inuidiae rabie aduersarios cum fuisse aggressos, tantum ei apud omnes conflauisse odium, ut serme ad desperationem redigeretur.

Audi enim, Lector, quiritantem Deus ipse mihi testis est, quotiens aliquem Ecclesiasticarum personarum conuentum adunari noueram, hoc in damnationem meam agi credebam. Stupefactus illico quas superuenientis ictum fulguris expectabam, ut quas haereticus aut pros uus in conciliis traherer et onagogis. Saepe autem , Deus Acit, in tantam lapsis; sum desperationem , ut Christianorum 'nibus excessis ad gentes transire disponerem, atque ibi quiete sub quacunque tributi pacisone inter inimicos Christi Christiane vivere. Quae omnia proliκeeXponere, grauissimasque persecutiones enarrare, huius loci haud est, et ad annales ccclesiasticos pertinet, vel apud eos quaerendum est, qui infelicis philosophi fata eκ instituto enarrarunt. Digna tamen est viri memorabilis historia, quae accurate excutiatur , cum amplissimum humanae vitae inuidia exagitatae theatrum exhibeat, et quibus moribus clerus tum vixerit, doceat. Inter medias autem anκietates, Cum nesciret, quo se verteret, asylum ei monstrauit prouidentia diuina. Commemdatus enim a Britanniae minoris duce abbas monasterii Benedicti ni S. Gildasii Riuensis in dioecesi Vennetensi electus est, annum agens quadragesimum septimum. Quam vocationem secutus Paracleti sui curam amicis duobus , quos fidissimos hahebat, permisit. Neque vero hoc quoque loco furere in eum desiit fortuna irata, nec a persecutione destitit. Perosus enim pessimam monachorum in hoc monasterio vitam, qui gulae, ventrique egregie litabant, et turpissimis scortationibus sacri muneris honorem diffamabant, conscientia de officio monente emendare hominum nequissimorum mores aggressus esL Qui cum disciplinae essent impatientissimi, et a vita turpissima auocari aegerrime serrent, maximis odiis abbatem prosecuti sunt; et ita creuit hominum perditissim

rum audacia, ut pene fidem superet, quod de insidiis sibi quotidie structis queritur ': 9uotidie quasi ceruici meae gladium imminentem sinspicio, ut inter epulas vix respirem, sicut de ilio legitur, qui cum Dionisii oranni potentiam atque opes conquistas maximae imputaret

beatitudini, fio latente appensum super se gladium respiciens , quae

terrenam potentiam felicitas consequatur, edoctus est. Sed veram fuisse querelam , res ipsa docuit euentusque probauit: Multoties enim minaci gladio impetitus , multoties veneno in sacrum Ealicem iniecto et in ipsa altaris solennitate tentatus vi κ mortem toties sibi proximam euitare potuit. Et ne calamitas haec sola esset, Continuam simul vexati

766쪽

VA PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. II.

nem passus est, ab illius loci domino, qui ex vita monachorum dis tuta occasionem nactus loca, quae ad monasterium respiciebant, sibi vindicauerat, grauibusque exactionibus ipsos monachos exagitabat. Haec anno CIo CXX via facta sunt, quo tempore quoque accidit, ut moniales , quibus IIeloisa praeerat, Argentiolo ab abbate Sandionysiano eiicerentur. Quae cum locum refugii ignorarent, coenobium suum Paracleti Heloisae tradidit, quae se illuc cum sororibus quibusdam recepit. Eo itaque aliis quoties prosectus Abaelardus, monasterium totum Heloisae concessit, eiusque regimen consiliis suis adiuuit. Quam cum anno cI cxxxvri Innocentius II. P. M. abbatissam declarasset, frequentius HeIoisam, quam hactenus non viderat, inuisere, eique re et consilio adesse coepit. Id quod nouam Abaelardum calumniandi occasionem eius aduers riis obtulit, causiantibus, pristinos amoris istaculos resuscitatos huius frequentiae Causiam esse. Ipse hoc refert : Puod me iacere sincera charitas compellabat, solita derogantium pravitas impudentiue me accusabat, dicens me adhuc quadam carnatis concupiscentiae oble

ctatione teneri , qui pristinae dilectae sustinere absentiam vix aut

nunquam paterer. Quam tamen obtreelationem eκ vulnere, quod a Fulberti furore acceperat, resutat, et quam impossibile sit, cogitare iubet ε. Vt tamen suspicionen amoliretur, monasterio suo, se continuit, in quo vero tranquillam eum vitam agere non passa est monachorum peruersiitas, qui Contemto sacro fulmine , insidias ei struebant, quamuis

nequissimos eiecisset. Et hucusque quidem ipse Abaelardus calamit, tum suarum historiam in epistola ad amicum exposui VII. Male habuit Heloisam diuturnum Abaelardi sui silentium, quae cum hanc de suis calamitatibus epistolam legisset, ea de re apud illum conquesta est. Id quod occasionem multarum epistolarum ad Heloisam dedit, quarum aliquas hodie legimus, quae tenerrimo Heloisam assema complexum suisse Abaelardum satis loquuntur . Libellos quoque aliquos ad eam misit, hoc loco, ne nimii simus, non enarrandos. Quo vero Ioco tum Ahaelardus docuerit, scriptores vitae eius non inis dicant ε. Ex IOANNIs S ARISBERIENSIS vero loco quodam

colligi potest, reuersum eum esse Parisios, et in pristino Ioco in monte S. Genouelae sacras literas et phirisophiam docuisse. Dabimus Parili locum, cum satis Iuculentus sit: Cum primum , adolescens admodum,

sudiorvin caussa migrassem in Galbas, anno altero, postquam illastris

M Haec exeusatio an sumeiat valde duditat p.

do Primus de hae vitae Abaelardi nartieula du

767쪽

stris rex Anglorum Henricus, leo iustitiae, rebus excessis humanis,

eontuli me ad Peripateticum Palatinum , qui tune in monte sanctae Gmoue e clarus doctor et admirabilis omnibus praesidebat. Ibν ad pedes eius prima artis huius rudimenIa accepi, et pro modulo ingenioli mei, quicquid excidebat ex ore eius, tota mentis auiditate excipi

bam. Deinde post disimum eius qui inihi praeproperus visus est, at has magistro Alberico etc. Eue Peripateticum Palatinum Abaela

dum ex variis SAR Is AERIENS Is locis, praecipue autem Metal

gici libro fecundo I manifestissimum est. Henricus II. autem obiit annoc Iocxxxv, eκ quo inuicta ratione demonstrari potest, an. ClaCXXxUIr, in monte Genouelae Sarisberiensem Abaelardum audiuisse. Nec obstat quod obiicit OvDi Nusae, nullibi mentionem facere Abaelardum, quod post relictum Paracleti monasterium Parisios redierit 3 luculentum enim est Ioannis testimonium : recteque, nisi sallimur, cum tota historiae Ahaelardi serie cohaeret, et hiatus aliquis, quem Geruastius quoque non

suppleuit, emendari, et perfici philosophi huius historia potest. Relicto

enim S. Gildasii monasterio, ob insidias monachorum, cum in pristino Paracleti monasterio ob suspiciones et rumores hominum commorari nollet, ad alium eum locum diuertere Oportuit, quem eκ eius biographis nemo indicat, Parisios vero suisse ex hoc loco manifestum, dubiumque non est, quin celeberrimus philosophus, quem tam importunis semper flagitationibus iuuenes quaerebant, scholas ibi aperuerit. Ex hac quoque commoratione caussa satis euidens Ostendi potest, nouorum motuum, quos in eius caput concitauerunt Albericus, Gulielmus aliique eius temporis philosophi et theologi, quam nemo hactenus inter vitae Aha lardi scriptores detexit. Nempe anno circiter CII CLXXIV, Abaelardum relicto coenobio Riuensi Parisios remeauisse, ibique occupato pristino loco dialecticam et theologiam docuisse, eκ allato Sarisberientis loco constat. Eo autem innuente scimus quoque, Albericum, qui et ipse Parisios se conuerterat, magna dialecticae eruditionis opinione eodem tempore Parisiis docuisse, Abaelardum vero, post annum C Io cxxxvir,

praepropere discessisse, eiusque in hac schola locum Albericum occupasse. Ex quibus summa verisimilitudine colligimus, Albexicum inter et Abas lardum veteres inimicitias resuscitatas nouam litigiorum ansam dedisse, eumque Abaelardum anno ClaC .Lad concilium Senonense vocatum ex hoc loco eiecisse. Valde enim urebat inimicos Ahaelardi, quod scholas publicas haberet, eo quod gloriam et applausuin ipsi inuiderent. Unde Bernardum i stigabant, ut publice docendi munus ei auferri clararet, caussati, seducere eum iuuenes ad heterodoxa dogmata. Quod pro credulitate sua facile admittens Bernardus, in id potissimum incubuit, ut haec ei facultas adimeretur. Sumina hoc verisimilitudine colligimus ex Epistula ι PETR1

D e. 37. p. 8 4 PgT V N a itiis epistolas L. IV. ep. 4. l) loe. cit. p. iasm et in Bibliotheea Cluniacens a Q. Ea ea TANox Extat in operibus Abaelardi p. 33s. inter edita P. ειε.

768쪽

ju PERIOD. IL PARS IL LIB. II. CAP. III. SECT. II. .

CLvNIACENs Is ad Innocentium II. R. P in qua inter alia scribit: Interim a nobis admonilus, magis autem a Deo, ut credimus, in iaratus, dimissis Scholarum et studiorum rumultibus in Cluniaco v frosibi perpetuam mansonem elegerit. His itaque inuidiae telis denuo petitus Abaelardus, magnis iterum sortunae procellis iactatur , Gulielmo quodam monacho Benedic ino prodeunte, qui Abaelardum apud episcopum Camotensem et abbatem Clarae uallentem haereticorum dram tum accusans, tredecim errorum articulos illis offerebat. Satis nouerat Ahae lardum episcopus, qui si vixisset, vix credibile est, eum Ahaelardum non suisse defensurum. At ille satis concedebat anno C IDCXXXIX. Maxima itaque ira Ahaelardum aggressus Bernardus, aliquoties coram cum eo agit, cumque philosophus Palatinus pertinaciter negaret. vllum sibi in fide et doctrina errorem haerere, nec manus dare vietas Bernardo, contentiose eum obiurganti vellet, adeo virum magnum, et hae sua auctoritate non sine dominandi lihidine utentem exacerbauit, ut acri episestola contra illum insumeret, et apud Romanum praesulem errorum eum acerrime postularet. Quod cum in Abbate serendum non esse Ahaela dus statueret, Senonensi archiepiscopo, ad quem caussa deuoluebatur, eius violentiam et iniquitatem demonstrauit, cumque apud Senones se episcopi congregavissent, in ea synodo Caussae suae agendi licentiam e petiit rogauitque, ut exponere sibi doctrinam suam, canaque contra C lumnias et obtrectationes Bernardi, eo praesente et rationem reddente, rege vero ipso totoque concilio iudice, defendere liceret. Declinauit initio arenam Bernardus, in dialeetica disputandi arte Ahaelardo muti tum inserior. Tandem cum auctoritatis, qua fruebatur, conseruandae

caussa a synodo rogatus aecellisset, ad confutandos Ahaelardi errores se accinxit. Meretur de hoc consilio lcgi PETRI BERENGARi1 Apologia pro Abaelardo ut quibus animis res illa acta sit, pateat. Is

inter alia : Post aliqua pontifces infultare, pedem pedi applodere, via dere, nugari conripiceres, ut facile quilibet iudicaret, illas non Christo vota persoluere, sed Baccho. Inter haec salutantur sopbi, pocula

celebrantur, laudantur Dina, pontificum gutIura irrigantur,

lethaei potio succi pontifcum corda iam sepelierat. Ecce, inquit

inter po da quaerunt

'miscet saturi quid dia poemata narrent.

Denique eum aliquid subtile divinumque sonabat. quod aurisius pomifcalibus erat insolitum , audientes . omnes dissecabantur cordibus

fuiss

769쪽

DE SCHOLASTICIS. 7s7

suis, et stridebant dentibus in Petrum , et oculos talpae habentes in philosophum, hoc, inquiunt, sineremus Diuere monstrum ρ - - Viani calor ita inces erat cerebris, ut in somni letargiam oculi omnium soluerentur. Inter haec Amat lector, stertit auditor. . Atius cubito innitistir, ut det oculis suis svinum, alius super molis ceruical dormiationem palpebris suis moliture alius super genua caput reclinans dommitat. Cum itaque lector in Petri satis aliquod reperiret Diuetum, surdis exclamabat auribus pontiscum , damnatis p Tunc quidam vix ad extremam bilabam expergefacti somnolenIa voce, damnamus,

aiebant. Ahi vero damnantium tumultu excitari decapitata primandaba, namus, inquiunt. Aerius, et ut satyrici solent, ad deridendos concilii huius patres haec apposuisse Berengarium in illa inire et ilia, si quis contenderit, non morose repugnabimus, Leetorein tamen a partium studio alienum recordari iubemus, publice laaec apologia edita episcopis obiecisse Berengarium , non reuerimin, quod reκ Cum tota aula sua adluisset. Qui, si ita sobrie, ut decebat, patres conscripti rem egissent, hanc in Berengario calumniam minime pertulisset. Qui vero mores eius seculi, etiam inter homines ecclesiasticos, quin ipsius monasticae seueritatis alumnos turpissimos, maximisque sacinoribus, pra cipue gulae, deformes cogitat, de quibus luculenta quaedam spectinina exhibet Abaelardi historia, recordaturque, non modo praesentem suisse, et cum pontificilius in eo concilio victitasse aulam regiam, sed cam quoque studio in eiusmodi ἀθωτίαν in hominibus ecclesiasticis fouendam serendam lue consensisse ν, facile credet, sobriis animis et corporibus ad audiendam Petri caussam patres huius concilii non accessisse. Ita vero dispositis iudici hus lacile suit Bernardo clamoribus retundere Abae- lardum i quem argumentationum machinis superare nequibat, praecipue, cum non diffitente Berengario capitula Abaelardo obiecta, et se sanum sperent, fanum tamen non sonarent. Explicatione itaque opus erat, eaque ut patienter audiretur, Ahaelardi intererat. Ait hanc patiet tiam extorqueri non posse probe videbat. Cum itaque caussam, quamuis iustam, vinci praeuideret, disputationem cum Bernardo declinauit, et ad summum pontificem prouocando episcoporum damnationi cius inhiantium spem elusit. - Quod cur secerit Abaelardus, ex die is quidem nemo non intelligit, variae tamen eius rei caussae a viris d et is afferuntur, eo quod disputationis aleam iam detrectauerit Abaelardus, quam ipse prius poposcerat. ΟΤΤo F nis I NGEN SI si qui

eo tempore vixit, Abaelardum, ait, dum de Me sua discuteretur. 1

1 C a ditionem

h) Vt fid/m saetamus rei vix eredibili. en ipsa Abaelardi vetes in Lepe dicta Historia eas

,. initatum scarum p. a7. M Stephaniis re is tuneia Dipifer voeato in partem abhate et familialibus eilia. qMaesiuit ab eis. eur in altum retinere vel-

- lent. ex incurrere scandalum saeti. ρυssent... et nullam viilitatem hahere, eum nullatenus vita mea et ipsorum eonirenIre posset seia mia autem. in hoe rea It consilii sententiam esse. ut quoia minus regulari abbatia ilia euat. maetis reqi esset . sibieeta et utilis. quantum videlieet ad lucra tem poralia unde ma sicile re is et suorum assen. ,, sum eonsequi ea edideram, seque adlum est.

770쪽

m s PERIOD. IL PARS IL LIB. R CAP. III. SECT. II. ditionem populi timentem , apostolicae sedis praesentiam appellavisse.

Nequaquam licia verissimile putat OV DIN vs , cum, rege Galliarum, Theobaldo comite plurimisque viris nobilibus praesentibus, nihil

esset, a populo metuendum. HENRICUA GAMDAugus Is

autem , a II Bernardo, ait, haeretica aliqua in scriptis suis sensisse,

conmictum esse in concilio Senonensi, quod repetit M AEus', et post illum Bernardi defensores reliqui. Utrumque salsum esse, circumstantiae loquuntur, et veram caussam produnt. Et seditionem quidem populi timendam non fuisse, facilius negatur, quam probatur, cum supra iam dixerimus, aduenientem Abaelardum populum lapidibus obruere voluisse, praeuentum a doctoribus suis. Quid itaque in ipso concilio damnato vel liberius caussam peroranti expectandum fuit Z Dabimus autem falsum hoc esse, licet Frisingeniis testis sit αυτορος κώ συγχῆ eadem seditio, iidem tumultus ab ipsis concilii patribus tantopere contra

eum a Bernardo sanctitatis suae opinione Occupatis animatisque expectandi fuissent, si, quod facile poterat, disputandi arei ficio usus Berna

dum confudisset, et ad silentium redegisset, ut recte obseruatum G E. R V Asto. Bernardum autem Abaelardum ad silentium disputando non redegisse, ex prouocatione ad sedem Romanam intelligitur, quam ad cultandam ancipitem caussae ventilandae disceptationem Abae lardus interposuit. Ita vero concilii sumaminata sunt consilia , suspensa auctoritas, re ad supremum iudipem Ecclesiasticiam delata. Igitur ad eum recurrendum erat aduersariis : itaque Bernar lim, iubente concilio ad p

pam acri epistola scribens , ut silentio imperato damnaretur Abaelardus. rogauit. Aliis quoque passim epistolis ' Abaelardum configere studuit, quae in hac eaussa legi , verum cum Berengarii apologia, et intonis

Frisingensis narratione conserri merentur, ut eκ his iudicium accuratum de ea re et a partis studio alienum lametur. Ahpelardus autem nec ipse ex sua parte tacuit, sed conscripta fidei consessione, orthodoxae se doctrinae addictum esse, et tredecim illos articulos concilio oblatos nec suos esse, nec a se ineri, sed iniuste ipsi imputari demonstrare conatus est. Non enarrabimus eorum summam, hoe enim huius loci non est, et ad annales Ecclesiasticos pertinet: neque nostrum esse putamus, definire, utrum Abaelardus innocens et orthodoxus suerit, quod eius caussae patroni veteres et recentiores cor tendunt, negant, qui Bernardi auctoritatem saluam cupiunt, nec prolixe insistemus virorum doctissimorum AMBO Es I, NATALIS ALEXANDR Lvo. ΕLL. DUPINII opinioni, Bernardum dialectici sermonis ignarum, subtiles illas distinctiones, nomina et enunciati es quas Ahaelardus attulit, non intellexisse, sed sensu heterodoxo acceptas aggressum, cum magna auersione philosophiam honeret, eas damnauisse. Neque eorum

Uirorum

SEARCH

MENU NAVIGATION