Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

811쪽

DE SCHOLASTICIS. 799

Mvs Da Tuoco Φ, quem illustri Actorum n. collectioni inseruerunt

BoLLANDI socii . Praeter hos ex medio aeuo scriptores Thomam indictum praetermisit nemo, qui vel scriptores Ecclesiasticos, vel hist riam Ecclesiae, vel Acta et Scriptores Ordinis Praedicatorum, vel Acta Saninctorum, vel Historiam literariam Vniuersalem particularemque, nempe Ne politanam exponere aggressus est. Quorum libri, cum in actis eruditionis medii aeui nostrique versato satis noti sint,hoc eos loco allegare supersedemus. Cum autem diuersissimo animo, opinione, scopo quoque et viribus ad exponendas Thomae res plerique accesserint, accurato iudicio ab omni prae- concepta opinione atque affectu libero ad discernendum verum a falso, laudabile a corripiendo etc. in cognoscenda Aquinatis historia Nus est. Nos pro scopo nostro libere quidem et sine praeiudicio, sed strictiin t men et paucis tantum summam vitae philosophi inter Scholasticos omnium celebratissimi eκponemus. ortum duxit Thomas eκ illustrissima comitum de Aquino gente, hodie adhuc inclyta satus patre Laudoipho c mite Aquinate, quem mater Theodora Theatis comitis filia in castro Roccasicca anno CII CCXXIV enixa est. Puer quinquennis in Casinense monasterium, in quod a prisco tempore pueri adolescentesque --hiles educationis caussa mitti solebant, ablegatus prima artium et scientiarum rudimenta hausit, cumque ex monachis ipsi praeceptor delectus esset, ingenium , quod natura habebat tardum, mature mitigare literis didicit. Vtrum autem, quod PTOLOMAEvs LvCEN sis, eius discrupulus ' tradit, ibidem in sua prouincia in logicalibus et naturalibus aptime profecerit, habens secum spiritualem magistrum more nobilium

regionis, id nec assimare pro certo, nec plane negare audemus; quam uis logicis magis, quam physicis exercitationibus in adolescentia cultum fuisse eius ingenium, huius aeui methodus docendi discendique suadeat. Vt vero tandamentis positis maiorem doctrinam superstrueret, Neapolin missus est, ubi in humaniori literatura Martinum quendam, in dialectica Petrum Hibernum praeceptores nactus est. His studiorum deliciis imescatus, et praecipue vitae tranquillioris, quam in aula solet, desiderio tactus, de subducendo se seculari vitae eligendaque monastica cogitare coepit, insciisque parentibus anno CII CCXLIII ad Dominicanorum religi nem Neapoli transit, habitumque Praedicatorum induit. Aegerrime id tulit mater filii amantissima,multumque curis anxia,ut eum a proposito reuocaret, nunquam tamen a monachis Neapolitanis in eius conspectum admissa est. Qiii ne sibi iuuenis nobilissimus eriperetur, huc illucue missum matris inu stigationi subducere satis non potuerunt. Vnde ablegandum in aliam regi nem censentes,ubi insidiis matris non exponeretur,in Galliam deducere comstituerunt,

812쪽

s66 PERIOD. IL PARS II. LIB. II. CAP. III. sΕCT. II.

stituerunt, iterque cum Thoma verius Parisios ingressus est Ioannes Te tonicus magister generalis ordinis. Quos cum in Tuscia ostendisset fra. ter Fridericus, matre monente et iubente dicto magistro a fratribus ereptus, et in patris castrum deduetus est. Ibi blanditiis primo lachrymi que matris fratrumque, mox minis, tandemque carcere, immo, quod hi graphi reserunt, mulierum lenociniis tentatus, ut propositum desereret, in eo superatis vexationibus omnibus Constans perstitit. Ita biennio et pso occasionem tandem inuenit, fune ex fenestra noctu se demittendi, paratisque, quos fratres Dominicani adueκerant equis aufugiendi. Liberistati hoc paeto restitutus, si Lucensem audimus, Coloniam abiit, si reliquos biographos sequimur, Neapolin, indeque Romam elapsus, et ex urbe a generali ordinis primo Parisios, et deinde Coloniam missus est.

Eo in loco tum Alberius Magnus docehat tanta erudirionis , maxime philosophicae et theologicae laude et fama, ut, quisquis clericorum erudiri accurate cuperet, illuc ad eum magistrum aduolaret. Tantum vero praeceptorem nactus Thomas, quamuis ingenii tarditate impar videretur. ferrea tamen laboris patientia et assiduitate naturam nouercam vincere, et in usus suos hanc praeceptoris eruditissimi Opportunitatem vertere Cnn tus est. Quare pauca locutus multa cogitauit; tanto condiscipulorum contemtu , Ut bovem mutum conuicio appellarent. Melius ramen de

Thomae indole et ingenio iudicans Albertus, hunc dixit, bovem, se m aire coeperit, Iotum orbem boaIv suo impleturum f. Nec decepit Al-hertum i pes, quam de hoc discipulo conceperat, maxima. Ita enim praeceptis eius in dialectica, metaphysica reliquisque Peripateticae phil.

sophiae partihus eruditus est, hacque auctus ornatusque doctrina locundum mores suae aetatis ad theologiam accessit, ut omnes, quotquot hahe-hat Atherius, discipulos antecelleret, matureque docere posset alios. Factum id primum esse Coloniae vult EL sini CRivs sed sine teste: Parisios missum ibique a theologica facultate honoribus sacris auctum esse anno cla CCL v I, indubitatum est ν. In quo axiomate obtinendo Bona- uenturam habuisse socium nonnulli contendunt, quod utrum verum sit,

hoc loco disquiri non potest: certe habuisse Haletium ibi praeceptorem

vel promotorem , rationes chronologicae Aquinatis non patiuntur, ut supra iam tactum. Cum enim anno demum Cloc CXLI ii religioni Praedicatorum se addixerit, per biennium autem captiuus detentus post annum cII cc XL v demum liberatus sit, Halesium eo anno iam desurustum praeceptorem habere non potuit. Vt taceamus Ptolomaei Lucensis, sa-

miliaris et discipuli testimonium, asserentis, mox post fugam ad Allier- tum Coloniam eum se subduxisse, et Parisios demum anno CII CCL venisse. Verba ipsa, quae ex historia eius ecclesiastica mk. eκcerplit O v-Disvs - , haec sunt: Inde vadit Coloniam ad fratrem Hibertum , ubi multo

813쪽

DE SCHOLASTICIS. 8Oi

mvlto tempore fuit, et ibidem existens oblata fuit eidem abbatia montis Casini per Alexandrum gratia parentum, qui tam erant expuis de regno , et reculauit. Ac ibidem multa haust, quamuis exsuo ingenio

multa inuenerit, quia in inuentisa et iudicaIIuia omnem hominem trans

scendit. Post hoc vadit Pari ius. XXV autem annorum fuit, cum primo Parisius venit, ubi infra XXX annum sententias legit, et conuentum in theologia sue licentiam recepit. Infra autem maSs risin quatuor libros fecit super sententias etc. haec ille, qui δε ait, discipulum fuisse S. Thomae Aquinatis , et cum ipso peregrinatum fuisse . saepius cum eo et diu mansesse, eiusque confessionem saepe excepise. Is ipse autem, tanta porro illum, ait, comentione statis invigilasse, mentemque adeo eleuatam habuisse . tessibus idis, qui tune cum eo Parisis conuersabantur, ut quas infensibilis esset, videreturque ita studiorum

rationes divino obsequio mancipabse, ut palam esset, eum in mundo adhuc versantem nihil habere de mundo. Anno magisterii tertio, tempore Urbani IV in Italiam rediit, dii linitoris Ordinis sui per prouinciam Romanam axiomato auctus, et praeter theologiam philosophiain quoque Aristotelicam pontificis iussu docuit. Testem iterum PTOLOMAEVM adiauocamus, ita narrantem: Tunc frater . Thomas rediit ιυ Parisius ex

certis caussis, et ad petitionem Urbani multa fecit et Icribit, sed praecipue duo. Vnum fuit, quod expUuit Gangelia sub miro contextu diau 'orum doctorum, et unus aut lor Dulciur, quod non fuit sine magna fuseisitate tradentis. - - - Iseo autem tempore frater Thomas

tenens studium Romae, quas totam pόilosophiain Aristotetis sue natur levi, me moralem compfuit, re inseriptum sue compendium redegit; sed praecipue ethicam et metaphascam quodam singulari et nouo modo

tradendi. Haec ipsius papae auctoritate iacta sunt a Thoma, qui et simile institutum in academiis Bononiensi, Pliana, aliisque, ubi publice docebat, tenuit. Ast haec in tempora ista incidunt, quibus Pariliis cc in restrictione impeditam fuisse scriptorum Aristotelis lectionem et e plicationem supra diximus. Eκ quo, luce meridiana clarius demonstratur, ipsain Aristotelis lectionem pontificibus non displicuisse, istamque prohibitionem, rogatu tantum Parisiensium doctorum quorundam s Etam , parum fuisse obseruatam , nec in pedivisse Aquinatem, quomianus Aristotelicam philosophiain doceret, vel vereretur, ne in pontificis summi auctoritatem peccaret. Tandem mutationum pertaesus pristinas apud Neapolitanos sedes repetiit, ibique more suo docuit, archiepiscopatum autem ob insignia merita et pietatem oblatum refugit. Lugdunensii vero Concilio II a papa Gregorio X congregato, ob unionem Ecclesiae Graecae et Latinae, eo missus est, ut concilii patribus librum de erroribus Graecorum iussu Vrbani IV ab ipso conscriptum offerret. Quo in itinere, duin in via haeret, morbo graui occupatus in abbatia ordinis Cisterciensis, Fossa noua, dii Campania aeger decubuit, ibique editis pic-Hi p. philos Tom. III. si xatis

814쪽

go: PERIOD. II. PARS IL LIB. II. CAP. III. SECT. II.

tatis speciminibus praematura morte die VII Manil anno cIIc CLXXI vvivis, quinquagenarius, ereptus est: quod quibus praesagiis et miraculis laetum sit, apud eos legi debet, qui his deliciis delectantur, et audacissimi in singendo seculi ineptias concoquere possunt. Tanta autem de eo fratres Dominicarii iactarunt miracula, ut anno C IaccCXXm a ponti fice maximo Ioatme XXII coeli tum choro adscribi mereretur, hinc anno' cIDCCC ivra I corpus eius Dominicant ab Urbano V concessum Tolosam transtulerunt: Pius V autem P. M. eum. sui ordinis socium, anno cIIIo Lxv quintum Ecclesiae doctorem renunciauit. Ita his autem, nobis non monentibus intelligitur, quanta cius in Ecclesia Romana auctoritas fuerit, quae hodienum obtinet, in qua elogia omnem sane m dum excedentia in Thomam cumulantur, quae hoc loco asserre, esset

Lectoris patientia abuti. Facile ea ubique inueniri et legi possunt , cum nondum in tanta melioris philosophiae et elegantioris seculi luce person re desierint. Illud attulisse susticit, pontifices, academias, gymnasia, et quicquid de doetrina et cruditione iudicare solet, in profundendis Thomae laudi hus decertasse. Hinc splendidum doctoris communis nomen, mox post fata eius receptum, teste PTOLOM A Eo ν, et quod malus est, doctoris Angelici. Pauciis multa est complexus S Ix Tvs SENENs Is , cui audit maximo etiathsmo ingenio vir, evi ad plenam absolutamque totius tam divinae quam humanae eruditionis gloriam solus defuit linguarum et eloquentiae inus, quem eruditi illius sieculi, ut ore

sublimioribus studiis intenti neglexere. Theologorum fuit ae philos

phorum omnium, quos in hanc usque diem Scholasticorum academia pro-rulit , sine ulla controuersia princeps, quippe qui primus omnium Larianorum philosophorum non minus incredibili, quam felici ausi omnem Aristotelis philosophiam commentariis lucidi Os illi strauit. In sacris vero cerioris theologiae studiis ita sapientissimo Augustino proximus

incessit. atque ita mentem eius et omnes reconditos sensus intro*exIt,

exhausitque, ut iuxta othagorae μετερψυχωσιν communi domini morum omnium ad io iactatum sit, Augustini animam migrasse in Thomam. In Scholasticis quoque masticae Geologiae dispuIationibus ita reteris ac demiarum ducibus antecesiuit, ut uniuersati scholarum omnium consensu receptum si, Thomam, Scholasticae theologiae instauratorem, quatuor

inter se implacabiliter pugnantia indisolubili pacis foedere coniunxi 'videlicet. copiam, breuktatem, facilitatem et securitatem, quas nulti unquam literarum professori vel ante, vel post eum contigit, sinul po-

ruisse connectere. Alia non minus inuidenda tacemus. Quantacunque autem esse potest Thomae Aquinatis existimatio , non defuere tamen,

quibus immoderatum philosophiae Aristotelicae studium malesano consilio ad theologiam translatum, quod a praeceptore Alberto didicerat, et mirifice

815쪽

DE SCHOLASTICIS.

mirifice auxerat, displicuit. Inter quos ipsa facultas theologica Parisientis est, quae in tractatu quem aduersus Ioannem Montesonum edidit, et Auenioni per oratores suos Ron irae curiae obtulit, conquesta est, S. Th main in cas leges, quas Gregorius Ix tulerat, peccasse. Verba in editis ad calcem Magistri sententiarum omissa ex in . edidit Io. LAUNO IUS , in quibus inter alia reprehendunt propVisum eius, quia eius doctrina innitatur in M*ltis auctoritatibus et rationibus Diu sphorum et praecia

pue Peripat corum. Nam, ita pergunt, in omnibus, etiam arduisfiarvis, Mei articulis et humanum rationem transcendentibus ipse utitur

dictis Aristotelis, et tismi et eius philosophiam doctrina dei, sicut paret cuilibet intuenti. Hoc autem praebet occasonem errandi, cum ipsemet dicat, quod auctoritates Milo Dormn sirit argumenta extranead uicinae sacra . In sequentibus autem varios Thomae erroreS CX probrant, ex philosophia exortos, quae ibi dicta licet grauia sint, et lectu

digna , heiu tamen adduci omnia non possunt. Alii ad censuram Si phani Parisit ensis episcopi prouocant, qui anno CII CCLXXV o multos 1 homae errores suffragiis patrum et prae ecessoruin suorum auctoritate confixit '. De qua re ad Hemicum de Erphordia prouocat ADAM vs TRIBBECHOUIVS cui accusationi frigidam iussu udunt Scotistae Thomictarum aduersuti, cuius specimen assert Ouni Nus e. Sed quod tacendum quoque, veritate poscente, haud est, longe alia et pro Thoma facientia asserunt tuenturque eius partis assectae M. Monent enim , censuram Stephani non seriisse Trioniam , nec crmies ab eo reprobatos cκ consilio magistrorum theologiae, in eius libris inueniri; adducuntque

epistolam anno Mo cc LX xiv ab uniuersitate Parisiensi ad capitulum generale fratrum Praedicatorum scriptam, in qua mirifice Thomam laudant, eiusque doctrinam probant. Adiiciuntque Stephani III, Parisiensis epi scopi epistolam, cui etiam subscripsit facultas theologica anno CI' c c C X X U, qua annullantur, quidam articuli Mei, olim S. Thomae Aquinati adscripti. Nobis si in tanto sententiarum discrimine iudicium quoque, quod institutum postulat, asserendum est, fatemur omnino, suisse in Thoma iudicandi aciem haud mediocrem, ingenium eκcellens, lectionis copiam

et inexhaustain prorsus industriam, qua quinquagenarius denatus tot et tanta scribere potuit. Habemus in eo consentientes duumviros eruditistismos et Scholasticae philosophiae minime patronos LVDova CVM VL-vEM ct ERAS MUM ROTERO DAMUM; quorum ille licet culpet

in Aquinate, quod scutus sit alienum iudicium, suum non adhibuerit in Secinsa Secundae s eum tamen vocat scriptorem de schola omnium fanissimum ac minime ineptum. Hic autem durum praedicat non suos I et tantum

li de conreptu meneia et ventris Duaei iMa..dit . q) Fa sv viva in Apologia pro s. Thomet. Pro Thoma quoque strenue militat ovo Nus i. e. τ) De Cortii pl. art. L. v. p. m. 363. Q Comm. in Epis . ad Rom. P. 244.

816쪽

8οι PERIOD. IL PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. II.

tantum seculo magnum, cui nullas recentiorum theologorum parsis diasigentia , cui Ianius ingenium cuisolidior eruditio , dignus plane cui linguarum quoque peritia reliquaque bonarum literarum supellex conis timeret , qui iis, quae per eam tempestatem dabantur, tam dextre sit

Uus. Sane si in meliorem aetatem incidisset, iisque, quibus hodie lauimur, literarum praesidiis suisset ornatus, dubium non est, quin interlamma, quae unquam inclaruerunt, ingenia innotuisset, ut ex iis colligi potest, quae tot seculi sui sordibus impeditus sobrie tamen 'aepe et non sine iudicio scripsit. Unde nimis durum ut iniquum putamus iudicium OvDINI Thomae eruditioni sic plane derogantis: Apud uiros narium emunctarum vel nullam vel modicam eruditionem ex lectione operum eius hauriri creditur. Nam Scholastream trutinam et gastulitatem unice

sciebat hae aetate omnibus Scholasticis communem et facilem. Eine nullum ipsus hac in parte meritum a nosci potes, cum tune temporis Ionseribus etiam cognita esset. Nesciebat historiam, linguas, quas appellant exoticas, ncque artem σ1Iicam, quibus eruditi hodie maxime celebres sunt. In tantum istorum ignarus, ut Graeca nec tantisper i telligeret. Quae partim falsa sunt , partim aliena, cum nemo id sorte, nisi impudens et imprudens Thomae laudator, assirmet, eius eruditionem cum nostri seculi 4 iteratura esse comparandam. Nec tamen defuit ei et gantia ingenii, unde scribendi ratio atque dictio minus lutulenta , quam sui seculi homines plerique, ipseque praeceptor Atherius M. sequi sol hant. Εκ qua dictionis eius facilitate recte criterium desumitur, luppositos Thomae libros a genuinis discemendi . Quamuis negandum non esse putemus, esse in eius dictione multa, quae aures delicatas radant ; in quibus tamen longe ceteris est tolerabilior. At cum ingenium tardum quidem, at acre et penetrans in ea tempora eosque praeceptores incidisset, a quibus prout poterat et debebat, coli comique haud posset, multa ei desuerunt, quae illam, quae plailosopho cetera docto et acuto tribuitur , laudem imminuunt. Inter ea potissimussi locum occupare videtur, quod Graecae linguae ignarus fuerit, et ab artis criticae et humanitatis stu-

cliis, historia quoque philosophica imparatum habuerit animum. Hoc enim studio eius philosophico duplici pacto maximae fraudi fuit. Ita enim, cum Aristotelem si hi ducem in philosophia delegisset, intelligere obscurum et dissicilem philosophum non potuit, quem non nisi Graecae linguae et philosophiae veteris apprime peritus assequi potest. Recurrendum itaque ad Uersiones erat, quae eum tunc temporis a Sara renis peterentur, laetum inde, et vitia philosophiae Scholasticae Saracetarum simul diiceret. Nec a praeceptore meliora haurire potuit, quein nouo quidem lumine. sed fuligine fumoque pleno, Aristotelicam philosophiam illustrasse supra monuimus. Ille enim cum ipse quoque Graeca non intelligeret , ct versionibus tantum ineptis uti cogeretur , in replanando Aristo

817쪽

DE SCHOLASTICIS. 8os

Aristotele felici successu nec ipse uti, nec aliis duκ esse potuit, theologiam autem philosophiae isti Scholastico- Aristotelicae accommodando mire turbauit. Quod malum imitatione a tanto praeceptore haurientes discipuli, felicius in ista via progredi nequiuerunt; idque Thomae quoque contigit, quamuis reliquis meliori iudicio uteretur. Laudanda quidem Thomae industria, quod, cum Graeca ipla intelligere non posset, meli

rem , quam quae tunc extabat, versionem Aristotelis confici curauerit. Quo in negotio usum eum esse Thomae Canti praniani opera post TRITHEMIvM V contendunt viri docti passim . Incertus auctor autem Chronicorum Maustorum apud LINDEM BROGivM ad Wilhelmum de Brahantia eum laborem refert γ, Cel. FABRICI Us quoque recte monet disserre illam ab ea, quam confici curauit Fridericus II, sitque antiquior 'Quae satis probant, certum huius versionis auctorem tempusque definiri non posse , quamuis verisimile videatur, Thomae commendatione hune laborem virum quendam doctum suscepisse. Ipse enim Trithemius ex rumore tantum Thomae de Cantiprato tribuit. Hae vero versione instructus Aquinas dum illi fidit, tanquam Graeco exemplari, et ex ea Pertiateticae philosophiae praecepta haurit, non potuit non saepius errare lique, quamuis mentis multa quoque assequeretur ρ. Qui si suo quam alieno iudicio uti maluisset, non ineptam forte philosophiae tractationem exhibuisset. Verum dum Aristotelem unice sequi constituit, mancipii instar seruire Stagiritae coactus est, et veritatem quoque illi tyranno seruire coegit. Et ne malum hoc solum esset, immodicus Peripateticae philosophiae amor virum hunc superstRioso obsequio philosopho addictum seduxit, ut theologiae vulneribus, quae praepostera philosophiae commistio inflixerat, noua adderet vulnera, sicque sacram doctrinam vere faceret philosophi eam, immo gentilem. Qua de re quid conquesti sint doctores Parisienses supra narrauimus, ipsaque lectio systematis the logici Thomistici manifeste demonstrat . Operam itaque oleumque perdit THOMAs CAMPANELLA - , quando honori ordinis sui consuli rus , cum Aristotelem infenso prosequeretur animo, eique obiiceretur

Thomae in eam studium, contendit, Thomam non fuisse Peripatericum, nee putandum esse aristotelizassse, sed tantum Aristotelem exposuisse, ut occurreret malis per HrsoIelem illatis, et credere se, tam licentia

M Adl. e. Trithemii. aj Eam enim ineunte seculo vultutam esse ex P.tro de vineis supra probauimus. b - lisse Thomas. ut in e4teris operibus Apis in

is elis, ne praesertim in istis more illo feeit. et euia interpretati ne neque bona neque vera. bonam illiniamen et veram sententiam elicuit. ' Nauti Allus

L e. p. a e) similia eonqueritur Vivas ad Avia. de C. D. L XI. e. 34. ., Thalnas nimis est Aristotelieus

vires omnem naturae vim ea piumque exeldentesia emit naturalibus parere lexibu . M

..tia ordinis praedicatoriam transtulia omnes lihros , Aristotelis de Graeco in Larinum. verbum e veris ho. qua translatione stholares adhue hodiernais die utuntur in scholis, ad instantiam S. Thoma... de Aquino doctoria.

818쪽

sos PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. II.

pontificis. Quorum posterius verum esse, ex Ptolomaei Lueensis testimonio supra probauinnis; idque perperam in dubium vocavit Io ANNES LA v Notus , prius falsissimum est, ipsaque scriptorum Thomae Icctione refutari potest, quae vel nunquam legisse, vel quid Aristotelicumst, quid non, ignorare oportet cum, quia talia negat. Certe ab eo tempore , quo in Parisiensi academia Aristotelem praelegit Thomas, ille pelli elicique amplius non potuit, sed imperio potitus omnem philos phantium nationem in seruitutem redegit f λ Quod quam inconsulto, sinu stris iue philosophiae fatis iactum sit, ex eo conitat, quod Sarapenorum pol illimum methodum Peripatetice philosophandi secutus est, quam ex versionibus et scriptis illis, quae initio sec. XIII confici curauit Fridericiis II, didicerat. Cuius mali originem quidem ad Thomam reserti non posse putamus, quantuis id RAPINIo F placuerit; cum hanc phialosophandi methodum prose ribus iam commendauerit Frideri simperator; recte tamen illi imputari censemus, quod eam meth dum Saracenico - Peripateticam promouerit, et imprimis in a ademia Parisiens, ubi semper hactenus fuerant, qui Peripateticismum odio pro sequebantur, vulgauerit ct introduxerit. Quo factum est, ut in hae quoque Academia Aristoteles Saracenicus triumpharet. Et verum qui dem est. quod opponi potest, I homam Averroismo passim inualescenti se opposuisse , ut ex libro de unitate intellectus aduersus Averroistas

patet, ct ex GVIL. DE THo Co testimonio Constat c, cuius haec verba sunt: Praeter praedicta magna volumina, quas Mei ciristianaem sonis montibus posita sun flamenta, in quibus antiquas haereses

confutavit, suo etiam exorsas tempore, diuino spiritu revelante δε-

struxit. 9uarum haeresum prima fuit Averrois, qui dixit, unum es

in omnibus minibus inresectum. Pui error malorum fauebat error bur, et sancto in virtutibus detrahebat; dum Duo existente in omniabus istesiectu nulla silet differentia hominum, nee distantia meritorum. Vetum parum haec dictis ossiciunt. Quamuis enim hane Averrois opunionem recte improbauerit Thomas, qui pro ea, qua pollebat, acie peruspexit, quantis absurdis prematur ea Opinio, non tamen inde sequitur, philosophiae Arabicae methodum eum eustasse: immo eκ hoc ipso taco patere putamus, Thomae tempore illam Vbique inualuisse, et peculi rem iam tum Averroistarum factionem emergere coepisse : cui dum se opponit Thomas, satis prodit in legendis et examinandis Arabicis phi losophis eum non indiligenter versatum fuisse. Εκ his autem cum de philosophia tum de theologia Thomae sine praeiudicio sententiam serre facile est, quam totam Seholasticos vltus exprimere , ipsa eius scrip a abunde testantur. In quibus cum ea in philosophia ad theologiam applicanda methodo uteretur, ut consensu patrum et Scripturae quidem quaesu

819쪽

DE . SCHOLASTICIS. 8o

quaesito, eo vero cx rationibus metaphysicis et testimoniis philosbi horum gentilium confirmato, magnum aoctrinae sacrae praesidium in philosophia Aristotclica poneret, moreque Arabum subtilissimas quaciti nes et ambiguaes de diuinis disputationes annecteret, perspicuum inde est, Scholasiticae philosophiae vitia euin non sustulisse, sed auxisse. Idruod in clarissima luce ponet lectio scriptorum eius attenta et a praei icio auctoritatis libera. Eorum recensionem hoc loco Lector non e pectabit, sed quaeret apud historiae literariae scriptorum Ecclesiasticorum enarratores h. Inter theologi eos libros Summa theologiae eminet, summis laudibus celebrata, quae heic ideo notanda est, quod in Secunda secandae partis sectione , theologiam moralem, ipsaque virtutis morumque praecepta, immo doctrinam quoque de officiis naturalibus et Christianis explicuit. Qua in parte acumen iudicii et soliditatem eruditionis magis probasse Aquinas, quam in reliquis operibus, viris quibusdam eruditis visum est Id quod iacile quidem concedimus, si respiciatur vel ad reliquas systematis theologici partes, vel ad alios Scholasticos, qui

in argumento morali aridas plerumque et exsangues ediderunt tractatioinnes : In se vero consideratus iste labor, vix tantas laudes merere videtur: nam in eo quoque, ut alibi, regnat Aristoteles, cuius principia ethica cum genuina doctrinae moralis fundamenta non exhibeant, palatia est, iis solidum Thomam aedificium superstruere non potuisse. Sunt tamen

qui huius ethicae gloriam Thomae denegant, et su&ectum plagii s ciunt ; ea potissimum ratione ducti, quod vincentii Bellovacensis speculum morale cum Secunda secundae Thomae adeo consentiat, Vt ouum ouo similius esse vix possit, ille autem ante Thomam satis concesserit ρ. Vt taceamus eos, qui genuinum Thomae foetum esse negant. . Quod in hoc loco expendi non potest, ita plagii accusationi potissimum opponitur, non moilo Vincentii et Thomae, qui .XV tamen annis eodem tempore una vixerunt, sed et consuetudo vincentii sua describendi compilandique, cum e contrario Thomas ubique suo arauerit vitulo, adeoque suspicio Bellovacensem magis premat, quam Aquin

tem. Inter philosophica scripta eius Commentarii in Aristotelis libros

anablicos, de interpretatione, libros metaphisicos et ethIcos eminent, quemadmodum inter minora eius opuscula multa sunt, quae huc pertianent. In quibus licet falsum sit, quod supra Siκtum Senensem dicere audiuimus, quod primum se Latinis commentatorem Aristotelis praest,

terit, cum et Albertus M. et alii ante eum idem secerint, verum tamen

est subtilem et acutum cum se Aristotelis interpretem demonstrauisse multaque ingenii acie vidisse, licet Graecae linguae subsidio careret. Ast multa quoque inepta a perperam allata admiscuit philosophiae Scholast,

820쪽

Ba uentiara.

- Saracenicae methodus. Sunt et alia multa, in quibus se ad philosophiam animum attulisse satis aptum demonstrat, praecipue in argumento metaphysico et logico , quod logica illa prodit, quae inter eius opuscula legitur , quae Aristotelica quidem est, sed pro temporum tamen ist rum conditione satis perspicua ; ex qua facies plailosophiae rationalis inter Scholasticos cognosci potest. Fuerunt quoque qui libros ad alch

miam et magiam spectantes illi tribuerent; at hos tanti nominis, auctoritate abusos tenebrionum laetus philosopho perperam assinxisse extra dubium positum eth. Ceterum πολυιτορ ας et indefessae diligentiae laudem facile Aquinati vindicant Tomi XVII scriptorum eius, quorum tamen editiones ' inutiles sterilesque commentarii praeter necestitatem augent et pretiosas faciunt. Sunt inter ea quaedam, quae ad alium Thomam, natione Anglicum , pertinent, qualis commentarius in Boethium de

consolatione philosephure, frustra id negante ALTAMUR A 8. Cet

rum solent de eo multa narrari ad augendam eius famam, tuendamque sanctitatis laudem excogitata, quae aliis. excutienda explodendaque re- qinqui US.

g. XX. Thoma Aquinate famae celebritate, eruditionis et piet tis laude, et amplissi inis honorum se rorum titulis non minor fuit, qui eodem tempore vixit BONA VENTURA, magnus suae aetatis philosophus et theologus. De cuius rebus gestis scriptisque eκ medii

aeui scriptoribus videndi HENRi Cus GANDA UENSIS , Io. TRITHENIus et ANTONINus , ut recentiores sere omnes taeeamus, qui

historiam literariam scriptorum Ecclesiasticorum , Ordinis Minorum Cardinalium , vel Acta Sanctonim scripserunt. Patria is fuit Thuscus Balneormientis , patre Ioanne de Fidanra, matre Ritella coniugibus haud obscuro genere natus, a Graecis in concilio Lugdunensi vocatus Eutychius vel Eustadius, quod idem sonat ac Bonaventura. In extremo morbi periculo de sanitate eius desperans mater, si restitueretur, S. Francisci religioni illum addicturam se pollicita est, et Conualescentem, aetateque maturum anno XXII, ordini illi, sumto habitu Franciscano,

SEARCH

MENU NAVIGATION