Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

831쪽

DE SCHOLASTICIS. 8 9

ros attonitos sacere, apta est. Adducemus eum ipsum loquentem, in epistola de secretis artis et naturae operibus atque nulli rate magiae reo quod non modo quantus vir ille fuerit, inde intelligatur, sed historia quoque inuentionum mathematicarum et physicarum, amplissimam lucem Maccipiat. Ita vero doetor ille mirabilis : is Per figurationem selius a sitis instrumenta nauigandi possunt fieri hominibus rumigantibus, ut na- , ues maximae fluuial , Vel marinae ferantur, unico homine regente, is maiori velocitate, quam si plenae essent hominibus nauigantibus. Cur Mus etiam possunt fieri, Ut sine animali moueantur cum impetu inaestia ,, mahili. Possunt etiam fieri instrumenta volandi, ut homo sedens in se medio instrumenti reuoluens aliquod ingenium, per quod alae artifici Miter compositae aerem verberent, ad modum auis volantis. Fieri etiam se potest inurumentum paruum in quantitate ad eleuandum et deprime ,, dum pondera quasi infinita, quo nihil utilius in casu; nam per instrumem istum altitudinis trium digitorum, et 'titudinis eorum, et minoris quanti-- tatis posset homo seipsum et socios ab omni periculo carceris eripere, et Meleuare, re descendere. Potest etiam de facili fieri instrumentum, quo,, unus homo traheret ad se mille homines per violentiam ipsis inuitis, et se sic de rebus aliis attrahendis. Possunt etiam fieri instrumenta ambuciandi in mari et in fluuiis ad fundum sine periculo corporali, et infinita si alia possunt fieri: ut pontes ultra flumina tine columna vel aliquo su--stentaculo et machinae et ingenia inaudita. Possunt figurari perspicua se et specula, ut unum appareat multa , ut Unus homo exercitus , et ut plures, ct quot Volumus, Bles ac lunae appareant. Nam natura, sisse aliquando figurat vapores, ut duo soles, duae lunae, et aliquando tresse soles apparuerint simul in aere, ut Plinius recitat secundo N. H. Et sequa ratione plures Et infinitae res possint una apparere , quia postquam se excedit suam virtutem, nullus in ei numerus determinatus, sicut arguitis Aristoteles capite de vacuo, et sic omni ciuitati et exercitui contrario 3, possunt fieri terrores maximi, ut vel propter multitudinem apparitio- ,, num stellarum . Vel hominuin saper ipsos congregatorum dispereant,

se praecipue si sequens documentum cum jllo primo habeatur; possuntis enim sic figurari perspicua, ut longissime posita appareant propinquilli--ma, et e contrario, ita Fod ex incredibili distantia legeremus literas intisinutissimas, et numeraremus res quantumcunquel paruas. Possuntis et sic figurari corpora, ut maxima appareant minima, et e contrario, is ut alta appareant infima et e contrario; in .oeculta videantur nimi sulta,

Mut quae in ciuitatibus et exercitibus contrariis fiunt, possint ab inimicisse deprehendi. Possunt et sic figurari perspicua, ut homo ingrediens do--mum vide t Veraciter aUrum et argentum et lapides pretiosos, et quic-- quid homo vellet; quicunque festinaret ad visionis locum, nihil inues L et istaret.

832쪽

sao PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. II.

seniret. Non igitur oportet nos uti magicis illusionibus, cum potestas

,, philosophiae doceat operari quod sussicit. Sed de sublimioribus pote-

is uatibus figurandum est, quod ducantur et congregentur radii per varias si fractiones et reflexiones, in omni distantia, qua volumus, quatenus com- uratur, quicquid sit obiectum. Haec sussiciant pro exemplo figur estionum, quamuis infinita alia miranda proponi possent in medium. - His vero sunt quaedam annexa sine sigurationibus. Nam in omnem se distantiam, quam volumus, artificialiter componimus ignem comburen- istem, eκ sale petrae et aliis, item eκ oleo petreolo et aliis. Praeterea si possunt fieri lumina perpetua et halnea ardentia sine fine. Praeter haecis vero sunt alia stupenda naturae. Nam soni velut tonitrus, et corrusca. sitiones fieri possunt in aere, immo maiore horrore, quam illa, quae is fiunt per naturam , nam modica materia adaptata , scilicet ad quantita--tem unius pollicis sonum facit horribilem, et coruscationem ostenditis vehementem, et hoc fit multas midiis, quibus ciuitas aut eκercitus deis, struatur, ad modum artificii Gedeonis, qui lagunculis fractis et lamp sedibus, igne exsiliente cum fragore inaestimabili infinitum Madianitarum is destruxit exercitum cum trecentis hominibus. Haec ipse Baconus,

tuae ideo licet longiuscula describenda fuerunt, ut pateret, in quae my-eria naturae artisque is penetrauerit, quod, nullo duce ausus merito omnium admirationem meruit. Licet enim inter haec esse multa, quorum experimenta non fecit, sed rationibus tantum mechanicis, flaticis,

opticis chemicisque ductus fieri posse statuit, sit verisimile : manifestum

tamen, non intimas modo naturae leges ei suisse notas, sed et multa eum

iam tum vidisse, quae post aliquot demum secula philosophorum detexit

curiositas, qualia lunt naues illae volantes, currus natantes , campanae

urinatoriae, specula Optica, telescopia et Vitra polyhedra, specula ultoria, et similia. Multorum quoque experimenta et usum habuisse ex hac ipsa epistola constat, inter quae imprimis puluis pyrius reserendus, Cuius elim habuisse notitiam, eumque vere composuisse ante Bartholdum Schwarzium, hic locus manifestum tacit L Possent his addi alia ad chemicam artem pertinentia, nisi specialem eius artis historiam respicerent, heic non ta tala. Sed astronomiae quoque et geometriae sublimioris gnari stimume, ex monstratis calendarii emendandi rationibus, et ex explicata quadratura circuli liquet. Nec in sacro theologiae linguarumque sanct rum studio minorem se heroem praestitit, vir summus, et saniora , quam illa aetas sapiebat, tenens, ut ostensuin doctissimis Angliae duumviris HvMFREDO HODYO ct HENRICO wHARTo No , ex epistola de

laude sacrae Scripturae ad Clementem IV. In qua inter alia haec leguntur : Certum est mihi, quod infra tres dies quemcunque diligentem et conmentem docerem Hebraeum, ut sciret legere, et intelligere qui in qui I

833쪽

DE s CHOLASTICIS. tra

quidsancti dicunt, et sapientes antiqui in expositione sacri textus, et

quicquid pertinet ad illius textus eorrectionem et expostronem, A velletu exercere fecundum doctrinam datam. Et per Ires dies sciret de Grae- eo iterum, ut non solum sciret legere et intelligere quicquid perirnet ad theologiam, sedes adpbilosophiam et ad linguam Latinam . In quia

hus tamen verbis veremur, ne sint quaedam paullo liberalius pronussa. Advocanda quoque ad haec naturae miracula a Bacono praestita esset machina illa magica, Caput reserens , exque certis metallis sub dubita comstellatione conflata, quae ad proposit. quaestiones responderit, nisi ape tum esset, esse eam fabulam nugacis et otiosii vulgi ambulantem, ab Auherto M. ad Baconum, ob mechanicae peritiam translatam. Id quod recte obseruatum Io. SELD ENO t, scribenti: Istiusmodi caput ex aere

confatum ab eruditissimo Rogero Bacone est in ore nostratis vulgi, sed non me inivria in eius mathem , quam Iummam et a daemonum prae sigiis puram monstrant satis illius opera, quotquot nos legi e contiagis - - Nee quod hanc vulgi famam adstruat, habent annales nostri. Ex luto eius moi quid Oxoniae ferum, et quaedam, quae etiam num memorantur fuisse Dauutum sub Richardo fecundo tradunt. Et Ioannes Goreerus poeta nostras Cl. in confessione amantis Robertum Limcolniensem antistitem sub Henrico III magicum opus sinite adgressum, haut accurare satis momento temporis obferaaro frustra fuisse, siriptum

reliquit. Alias. huius generis fabellas vulgi recte explosas ab eruditissumo NAvDAEo ι tacemus. His vero eruditionis rarissimae, vulgique captum, isto praecipue tempore, longe superantis speciminibus factum est, ut, cum summam laudem meruisset, quod relictis nugis tricisque i utilibus, quibus ingenia eo tempore torqvehant et cruciabant philosophi,

ad naturae miracula explicanda se conuertisset, summa tamen inuidiae et calumniae audacia, ignorantia rerum naturalium crassiissima sussulta inter magos referretur, haecque cum insernali principe inito foedere, cognouisse et praestitisse accusaretur. Quae calumnia non a vulgo modo

sparsa, sed a clero quoque, ipsisque ordinis sui fratribus diuulgata et ad aures Romani pontificis delata esL Id quod coegit Baeonum, anno

cIocc Lxv I Ioannem Londinensem discipulum suum, cum libellis apologeticis et instrumentis mathematicis a se compositis Romam mittere, demonstrareque nihil sibi commercii cum impuris spiritibus esse, sed a tis se praesidiis in reconditos naturae recessus penetrauisse, latenti husque rerum caussis detectis mirabiles quosdam effectus supra vulgi captum et opinionem ostendisse. Qua apologia, quam postea quoque certatim Viri docti φ, et inter hos IOANNEs DEE , et G A B R I E L NAV-

834쪽

sis PERIOD. R PARS II. LIB. u. CAP. III. SECT. u.

D Agus 'secerunt, isto quidem tempore imminentem tempestatem re pressit, non tamen dispulit. Anno enim cInc Lxxv III renouata est criminatio apud Hieronymum de Esculo ordinis Minorum generalem, in Gallia tunc versantem , qui cum fratribus suis ignorantiae esset similis, Baconi doctrinam condemnauit, suisque, ne libros illius legerent, inter. dixit, ipsum autem auctorem carceri mancipari iussit. Quam eius se tentiam confirmauit Nicolaus IV. In eo an ad mortem usque durauerit, plane sibi ignotum esse fatetur C A v v vs verisimile tamen est, liberatum ex cinculis sibi Musisque sitis .ixisse, si verum est, quod refert Bo

Ercuius ': Extare hodieque Oxonii domum Rogerii Baconis, ineolis the house offroer Bacon appellatam, quam cum ab Hiera Tamess vrbem lambentis ripa ostenderet sibi mundus Dic ins)nus medicus in gnis, adiecisse: Rogerium monachorum quorundam obtrectationibus

quotidie proscissum in ulteriori ripa isse sibi aedes, tum ne in citerio.

ri , adeoque in urbe vivens, iurisdictioni eorum foret obnoxi- , tum ut ostenderet, se tamen oculos aduersariorum non defugere, sed vitiae reliquo de ignorantia inuisae cohortis triumphare. Obiit tandem prose undissimi ingenii philosophus anno Cta CCXCIV, aetatis circiter LXXVIII, multosque reliquit rarissimae eruditionis testes, libros subtilis.

sima eruditione miroque iudicii aevini ne conscriptos. Ex quibus inultos quide in hibliotheca Franciscanorum in plebis tumultu sub initia resoris 'mationis flammis combusti igne consumtos sui sic, woomvs testatur, superesse tamen complures in bibliothecis Angliae ex OvDINi recenissione patet, qui diligenter sorulos bibliothecarum Angliae excussit. Interea scripta non modo plurima sunt, quae ad naturalem philosophiam, ad chemiam, ad astrologiam et ad medicinam pertinent, sed et quae argumentum metaphysicum et morale hibent, de quatuor uersatibus

caussis totius ignorantiae humanae, de sapientia perfecta, demorali philosophia, tractatus varii de sapientia diuina, ostendentes quomodo

in thesis etc. theolutae inserviant: EIncategoremata, de ente et est entia, ne signis et fallaciis, de impedimentis sapiemiae etc. eκ quibus patet. non more seculi sui philosophiam in inutilibus speculationibus Baconum qua sivisse, sed praeter naturae artisque culturam, animo quoque emendando ponsilium adhibuisse. In quibus Graecos Latinos, et Arabes plitio pthos eum consuluisse, ea iis, quae edita sunt, verisimili coniectura statui potes L-r; δε f. XXIV Magnum quoque nomen inter pliilosoplios et theolo- o moa. gos Scholasticos secundae aetatis obtinuit AEGIDIVS oz CO-L V M N A, Eremita Augustinianus, cuius ordinis historiae scriptorcs

835쪽

DE SCHOLASTICIS. 8M

eum indictum non praetermiserunt ε. Is Romae genitus est eκ splendida et illustri Columnensitum stirpe. In ipsa iuuentute Demitarum S. Augustini ordinem suscepit, postquam in urbe patria prima literarum tDrocinia posuisset. Tum, more seculi Parisios minus Thomam Aquia natem et Augustinum Triumphum, sui ordinis virum tunc celeberimmum praeceptorem habuit; illumque tanto cum Bonaventura amore complexus est, ut eius quoque desensionem contra Gulielmum Lam rensem Oxoniensem theologum susciperet, edito Defensorio seu cor

rectorio librorum S. Homae, contra Gulielmi Lamare s Thomam

figis corruptorium. Horum vero praeceptorum institutione ordini que, quem susceperat, Veneratione, quam sibi quoque morum grauitate vindicabat, mature summam auctoritatem famamque insignem consequutus est, adeo ut 'a variis academiis et principibus eius copia eκpeteretur.

Rogatus tamen a Philippo III audace, Galliae rege, ut filii Philippi puti

chri educationem literariam susciperet, in Galliam concessit, grauissim que muneri humeros supposuit, et regii iuuenis animum formandum a cepit. Quo in negotio quomodo versatus sit, ex libro quem tum seria psit de regimine principum , disci potest; quem valde laudat MOR LI R I v s , testatus magnum in eo iudicii in arcana imperii penetrantis acumen deprehendi, scatereque monitis et praeceptis utilissimis de prudentia regnandi. Quod qui iam facile credimus, latemur tamen, aurem nobis vellicare, quod laudatus vir doctus addit, nunquam eum Obliuisci ita loqui, ut et Christianum, et hominem sui ordinis et conditionis deceat. Eκ hoc enim non inepta coniectura colligimus, ita eum impe randi axiomata formasse et instillasse principi regio, ut salua inde eme geret cresceretque cleri Ecclesiastici auctoritas. Qua de re tamen certum quid statuent, qui libellum Ionge rarissimuin ipsi legerunt. Sane magnam eius famam sume, eκ eo conspicimus, quia meruit in Hebraeam linguam transferri γ. Hac vero occasione literas quoque sacras et philosophiam diu magna cum laude docuit in academia Parisiensi, tanti habitus, ut d ctoris fundatissimi appellatione honoraretur et in capitulo Augustini norum generali decerneretur, ubique doctrinam eius methodumque s quendam et recipiendam esse. Nec diminutus hie ordinis sui erga illum

Ereisit. CORNEOvs C. Tr v s in Elogiis ., totum illustrium ordinis Eremit. S. August ni t 6 i. Ios εν R. PAMP vi Lus in Chronicordinis Eremitatum Augustini. PRILippva Ε1ι ivs in Eneotnias ire Aligusi iniano p. is. ad di possunt P a n s v. MAN Dosius sibi Rom. Cent. Ill. p. s. AN xxv Rot CA Comm . ad A stidii m. in L. al. sententiarum, et scripto res Hist. Literariae Eeclesastieae ad annum i 316. v x xvs Nil . Aead. Patis T. Ill. p. 67 . multiisque alii. . ar) Augustinus Triumphos. Ancenitanus oes Augustin. legationibus variιs et officita Caroro et

Roherio rerihus stelliae maestitia it signit obiit

836쪽

ga. PERIOD. II. PARS II. LIB. IL CAP. III. SECT. IL

heneuolentiae atque fiduciae assectus est, unde factum, ut an. cla CCXCII in comitiis ordinis generalibus communi eligentium suffragio Prior Generalis Ordinis illius renuntiaretur : qua tamen dignitate post triennium se iterum abdicauit, ut eo liberius philosophiae et theologiae vacare posset. Quod tanta felicitate praestitit, ut si fides Mi AEO ' , Regem Angliae Iibi deuinciret commentario ' illo, quem in libro; Aristotelis Icripsiit, ut huic uni lucubrationi debeantur quodammodo monasteria quae in Britannia olim plurima Augustiniani possiderunt. Sio Guidonem qu que Flandriae comitem sibi conciliauit, cum filio eius roganti Libros elenchorum sophisticorum explicaret, is, quod ille addit, huic etiam scripto acceptum referri polist monasterium Gandauras, quod Borlviii illa aetate suo in fundo erexerunt. Quam regum principumque liberalitatem summamque erga Aristotelis philosophiam, et imprimis logiacam , beneuolentiam merito quidem mirandam, et stupendam esse put mus, quod his tricis et speculationibus detenta fuerint regia ingenia : ita vero omnino euenire debuisse statuendum est, cum omnis eruditionistinctura, quam principes assectabant, ab hominibus Ecclesiasticis et eκ eorum iudicio hauriri deberet, qui in illis nugis consenuerunt, aliosque ad modulum suum sormarunti Sed et apud Bonifacium VIII gratiosus fuit, eo quod illius electionem post Coelestini resignationem, contra quosdam principes, utramque improbantes edito tractatu de renunti tisne papae, confirmasset . Quod insigne beneficium beneficio redime dum esse ratus papa eum Brituri censem archiepiscopum anno claccxcvr constituit ε, Philippo Pulchro probante et cooperante. Et cardinalem quoque enunciasset pontifex Romanus, nisi intercessisset mors eius, su cessor vero eius Clemens V, ideo tardaret, quod Galliae proceres Aegi dii apologia pro Bonifacio offensi, ei in curia Romana valde aduersarenis mr . Tandem studiis ac laboribus exhaustus Auenione anno clacccxvr, decessiti, Lutetiamque, ut in testamenti tabulis mandau rat, in aede Augustiniana conditus - est, addito tumulo hoe elogio f:

Hie iacet aula morum, vitae munditia, archiphilosephiae Aristotelis perspicacissisus commentator, clauis et doctor tNologiae. lux in lucem reducens labia D. Aegidius de Roma, ordinis F. F. Eremitarum S. Augustim Archiepiscopus Bituricenses, qui obiit anno domini clacccxvi, die XXII melis Decembris ρ Bibliothecam autem suarn monasterio huic reliquit. Ex hoc vero eius epitaphio, quod illis, qui nasum habent,

de anima ad Edualdum Angliae regem Venet.

ao Longas istas lites vide enarratas apud ΕυNox M l. e. T. lv. p. II. seqq. rempnam esse in eardinalium numerum, sed non renunciatum quibusdain visum; vid. Luna v. DAT i Niv Ilist. Cardin. T. I. p. 37a. R Commentatus quoque est in Alpharabium. Proprie itaque non pertinet in ea aloxum Peripavit eorum apud Iotis tura de Hist phil. se ipti L. IV. p 3 o. et Fa a a CivM Bihl G see. Vol. I. 3 n. arias reii alii quoque Seholastiet mis

meditatores eundem locum meterent.

837쪽

DE SCHOLASTICIS. 8ai

bent, laciem philosophiae hoc tempore prodere potest, Constat, eum in philosophia Aristotelico - Scholastica suo tempore parem vix habuisse.

Cave tamen, putes, .cum genuini Peripateticismi lautorem suisse: exscriptas enim eius metaphysicis et quaestionibus quodlibeticis liquet, -- modum Arabicob Scholasticam eum ubique suisse sequutum. Hinc Videas magno quidem acumine et subtilitate quaestiones inutiles miscuisse, et obscurissimis disputationibus ingenium demonstrare voluisse. His accessit stilus inelegans, rudis et squalidus, qualem tune decere Scholam inepti philosophi putabant, credentes res ornari non posse, contentas

doceri. Ex his vero de meritis eius in philosophiam iudicari potest, de Iibus haea nobis narrat Mollito Pruso: Non potui saepe sue risu 'gere, quae Aegidius Romanus , inter Scholasticos idos non e postr mis, in doctrina phasica fisa molitur. Deus bone, quot hic de materia prima formis et priuatione futiles et inanes leguntur controuersae, in quibus adeo sudat homo ille, diruit, aediscat, mutat quadrata rotu dis, ut in ista rerum et cogitationum perplexitate, quid i velit, non

capiat. Tacendum vero hoc loco quoque non est, scripsisse Aegidium in GuIDONIs DE CAvALCANTE , philosophi Hetrusci oeam Ita- .licam de amore terrestri commentarium Italica lingua, quem in hoc genere primum fuisse viri docti contendunt. . XXV. Omnium tamen famam subtilitate et acumnie quibusdam D-ne

scholasticae philo hiae sectatoribus superasse visus est IOANNES

D VNS SCOTVS , qui in harum tricarum γία Culturaque spinetorum, licet aculeatorum, supra modum diligenti similem non habuit - , in Scholasticae philosophiae historia vel ideo diligenter notandus,

quia peculiarem sectam genuit, quae ab eo Scotistica nominata est. De patria eius incerta est virorum doctorum sententia. Illum eum sibi praeter Anglos et Scoti et Hiberni vindicant. Labheo Scotus dicitur ex vico Duns octo mille passibus ab Anglia distante oriundus. WADDINGO , Cauello, Arturo aliisque Hibernus est, Duni in Vltonia iram tus. Melioribus tamen coaetaneorum scriptorum testimoniis edocti nouliamus, immo ipsa inscriptione librorum nonnullorum inter m2. quae nomen et patriam et locum natalem exhibent, conuincimur, suisse nationo

Anglum Dunstonae in parochia Emit donensi prope Alninicum in No thumbria natum. Quam opinionem cum Baleo, CaindenO, WI IAM

Pol ist. Lit. T. II. L. II. P. l. e. 33. s. a. rariae Anglieae Lx Nnvs e. 3 s. R A LE v x p. 23 . . Cent. IV. e. 8a. P Ts x Τ p. 3uo. N A cx a N- hJ Eminuit in dialectiea. sed impietatis suspe- EI E de visis scolorum seripi. T. l. p. ais. et seriactus fuit. Floruit see. XIll. videndus de eo P. ptores H. L. E. ad ann. 3Ol. B A v L a Dic . T. II. Art. Caualcante not. D. Iline dictus doctor subtilis. P. l) Biblioth. Ord. Minor. p. eo . Annal. Ord. i Uidendi fle. eo praeter TE TREMivM Min. T. Ill. ad ann. iacia. Et in vita operihns de S. E. e. 4i6. p. ia6. scriptores historiae lite- eius praemissa.

838쪽

sdis PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. II.

ro No , FABRI cIo aliisque' reliquis praeferendam esse censemus. Iuvenis adhuc Minoritarum Nouocastrensium familiae adscriptus est, et ab iis ad haurienda literarum et praecipue philos*phiae praecepta Οκο- .nium inissus φ. Ibi in collegio Merionensi eruditionis semina concepit, omnesque eius partes peruagatus, non philosophiam modo Scholasticam, sed ius quoque utrumque , et mathematicas disciplinas tanta felicitate dia dicit, ut condiscipulos omnes longe post se relinqueret, et eruditio eius

ubique maximis laudibus celebraretur. Quae doctrinae excellentia tant pere eum in aula regis Angliae commendauit, ut euocato eκ Oxoniensi

Sehola ad Parisiensem Cathedram Guillelmo Varrone vel Guarrone, viro in theologia et philosophia Scholastica celebratissimo 8, cui ideo fundati doctoris nomen haesit, quemque noster cum Alexandro Halensi Anglico, ut volunt nonnulli ', aliis nesantibus praeceptorem habuit, in theologiae docendae munere ipsi sui liceretur. ibi ingenii subtilitate, qua

mirum in modum excellebat, tantam sibi eruditionis opinionem comparauit, ut innumera sere auditorum turba ad eum conflueret: suntque,

qui triginta plusquam scholarium millia ad eum audiendum Οκonium conuolasse perhibent Ita explicatis sententiis a superioribus Lutetiam missus est ad capiendos summos in theologia honores, anno CII CCIV, et triennio post in comitiis Tolosanis a suo Ordine Regens creatus, et Parisiensi simul Scholae sacrarum literarum doctor datus est. In qua cum hactenus Bonaventura et Thomas Aquinas post Lombardum, suis commentationibus niventuti viam in lacrae doctrinae studio ostendissent, ii rumque libri filissent explicati, eorum gloriam ingenii subtilissimi praeis

stantia superandam, si ue nouam sibi celebritatem acquirendam ratus, adhihitis praecisionum, distinctionum , terminorumque nouorum ina ditis commentis, variare doctrinae τυπον, et ac ratius atque diligentius

de dogmatibus theologicis et philosophicis disi itare coepit. Id quod

praecipue in articulo de esticacia gratiae, concursuque liberi arbitrii eiusque viribus factum, in quo cum pressius Augustinum, more tunc in Ecclesa recepto, secutus esset Thomas, Scotus Aristotelicae philosophiae insistendum ratus, quae viribus humanis valde fauet, a Thomae doctrina discessum fecit, sicque duas illas Thom istamin et Scotistarum νBctiones genuit, quarum nomina hodiernum inter theologiae Scholasti eae fautores in nonnullis Romanae Ecclesiae Scholis personant. Ita vero,

qui fructus ibit scholasticae philosephiae pessimus, Pelagianismo, iam ab ipsis huius philosophiae natalibus in Ecclesia serpenti porta aperta est Dia

839쪽

DE SCHOLASTICIS. Drtentissima: id quod viderunt detestatique sunt viri quidam cordati et per

spicaces, inter quos imprimis THOMAs BRADWARDINus, theolo

gus et philosophus Angliae profundus scriptis libris tribus de causis Dei

et de veritate caussarum contra Pelagianos, vigenti Pelagianismo se opposuit Sunt quoque, qui opinantur, Scoto obstetricante inauditum antea in Ecclesia dogma de immaculata B. Virginis conceptione primum propalari coepisse, publiceque suisse ex cathedra traditum, idque solenni habita disputatione , ducentis ordine prolatis argumentis Ioannem prohatum luisse : tantumque potuisse viri doctissimi famam apud academicog Parisienses, ut in sententiam eius pedibus manibusque transirent, festumque dieni immaculatae B. V. conceptioni sacrum instituerent, neue quis, nisii eiusdem opinionis sectarius ad gradus Seholasticos admitteretur edicto cauerent, Id quod tamen negant alii, Scotum contendemtes, hoc dogma problematice tantuin proposuisse, decretumque hoc ac demtae, demum post Concilium Basileense anno C CCC cxciv vutigatum esse I. Oua de re cum hoc loco disquiri institutum prohibeat, in

annalibus Ecclesiasticis dispiciendum est, videndique post PAvLvM

rum Generali Coloniam an docendam theologiam nissius est. Ubi cumlumnia cius esset expectatio, solenni pompa ei obuiam procellen e magnia fice eκceptus est. Diu tamen Coloniensi Scholae hoc doctore frui non licuit, mature enim apoplexia, vel ut alii volunt epilepsia vel letha go correptus , et festinato nimis funere elatus vivus sepultus esse dicitur, Id quod tamen pro sabula habent post A. MIRA RUM , L. w A D-DINGVS , L. EL L. DUPINI Us' aliique si qui hoc fabulosum mortis genus et assinisse volunt Paulum Iouium ; non enim vitam esses M a eiusti J Da Thoma Bradis ardino. viro Ia theol gia . philosophia et mathesi exereitatissimo. quem Dominicanis adstribit ALTAM va a Bibl. Praed. p. i33. Franeistanis Dura Naus et o v M. Mus T. III. p. 3i3. qui tamen ipse retrastita neutri sorte ordini adseribendus . doctoria proinfundi titulum metuit. Vid. w ti A E T O N. ad C A v x v M p. 3I. Archiepiscopus Cantuariensis consecratus paulo post anno ι349. Qiit. vid. InaMAngl. saer. T. I. p. I9. valde is inualestenti Pelagianismo intemuit, conquestus totum mundum post Pelagium abiisa; ita vero contra eum dispuistat, ut tacitum non in alterum extremum delabatur. Id quod ex sentantiis XXXVI. ad ealeein operis ab H a Marco savi tiro tanditii i5ia. ibi. editi pateti eu quo repetiis Fallax cavs Bibl. Lar. med. T. l. p. 23 a. ibi enim inter alia st,ia tuit. Nullam rem existere, nisi Deo ipsam imis mediate per se ae proprie eonseruante inesse. - omnem rem factam secundum substantiam sutin. fieri immediate a Deo. nullam voluntateis Dei .. a posterioribus volutis suis eaulliri r omnem, actionein voluntatis eteatra seeundum essenii amia ipsam actus fieri ab ipsa et a Deo eundem pati. ister eos ente voluntatem diuinam praecedereia naturaliter i in agendo ut dominam . creatam. subsequi naturali ordine ut ancillam Deum prae in ,,uelle, id est, orius naturaliter velle . seu prius voluissa hoe uel illud praesens vel suturum, nee esse, nee suisse in libera eontradictioni 1 hominia is potestate ete. H Ceterum ex eius disi tutationanet, tigisse eum Graeeorum at Arabum s eripta. id versionibus. eritieae autem artis ignarum fuisse. Saepe enim prouocat ad onera veterum suppostitia. e. g. Aristotelem de Iectetis lecte.

totum.

xlnis p. m. seqq.

840쪽

sdis PERIOD. IL PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. II.

eius Coloniae memoriam in archiuis monasterii, aut in epitaphiis variis monumento appensis r. Quidam annum aetatis XXXIV non superasse,

alii XLIII decessisse contendunt, nonnulli LXIII attigisse statuunt, natalis enim incertus est. Scripsit plurima vir diligentissimus, non theologica modo, sed et philosophica, et imprimis logicam, physicaria et metaphysticam Aristotelis illustrare conatus est, quae cius scripta Tomis XII comprehensa auspiciis Ministri generalis Ordinis Io. Baptistae a

Campanea edidit Luc As WADDINGVSρ. In eis tantam ingenii subtilitatem, et praecisionum atque distinistionum humani intellectus aciem tantum non effugientium fertilitatem ostendit, ut dignus visus sit

multis, qui omnibus philosophis praeserretur, et inter argutos philos phos quidam Deus dici videretur qualia elogia videsis apud T R OMAM PopE-BLovNT . Quam obscurissimi et vanissimi phil sophi admirationem in ipsa quoque Anglia, post Bacones et Hobhesios adhuc viguisse, ex exemplo in fine paginae adiecto , disce Lector et obstupesce. Nihil enim praestitisse plailosophum reuera quidem supra

modum acutum et infinitis disputationibus portam aperientem, sed nu- .gis tricisque totum detentum, quo vel mediocriter philosophia iuuari queat, infelici vero quaestionum infinitarum sarragine, conceptuum a stractissimorum fictionibus, distinctionum sine iundamento excogitat rum cumulo, ancipitique disputandi genere Scepticismum, iam in orbe philosophico inualescentem in sede regia collocasse, ac inanissimarum liticularum, sectarumque vanissimarum sontes aperuisse, librorum eius testatur inspectio, et experientia testis est omni eκceptione maior. Vnde non inuiti BALEI subscribimus iudicio , cui audit portento

sus artifex ae litigiorum patriarcha, qui imposturarum labrinthos ingenio

εὶ Iani vitalis Panormitani epitaphium Seoto

h Lugdun. iQ9 sol. i) ira P i et x x v s. l. c. v) Cans celehr. auctor. P. 4I8. l) Edidit Io AMMxs s N a vetvs Nord uoeensia Londini ifi s. g. dialectacam ad mentem eximii magistri Ioannis Seoti doctoris stibi. li4 Angli ev vniuersis eius operibus genuinis fideliter eruta et eliseiclita. Is in praefatione de sisto in. - ter alia multa ira 3 - Philost phiam se ex tuit. vlia eius inuenior esse posset, nisi natam inuenisset,ia mysteria fidei ita seiuit, ut pene non erediderit εὐ Naturam Dei ita deseripsi, quasi aspexisset, arisiaeana prouidentiae, quas penetrati et, angelorumis attributa, quas angelus esset . delicias alterius Avitae , quasi praeius assat . paucis annis tam ,, multa scripsit. ut iis legendis vix unus a tutel-.Aigendis vix ullus fossietat, seripturus plura. si ., seripssset minus subtiliter. Tantus fuit scotusia vester subtilissimu . Eius proinde altissimarum ., spreulationum lectione assidue assuestens. satur MnEnquam, tum ob expertam philosophiae abdi- ., tissimae clatitatem. tum ob insignem in resalia tendis aduersarierum dogmatibus modestiam. ., tum ob vehemens. quo ardebam. desiderium. Se tum vestrum immortalem. subtilnim indisiaeem Angliae suae sumite Oxonio vindieandi,ia fieri tandem posse evistimavi, ut huilis vestri .. Solis augiistishmi collustratus radiis veritatis meis rani seculios rertinge eis. Haee ille, in Aea. demia Pio .stantium celeberrima, in qua . qui quid elegantiae veteris et recentioris solebat. tune iguit. Et tamen censo iam scepticorum et cyniis colum sciolorum seueritatem exoratat. lia dii fici te est nugis hique expellere omnes. m) l . cit.

SEARCH

MENU NAVIGATION