Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

841쪽

DE SCHOLASTICIS. . ' 82s genio Daedalino excogitauit, contendendi formulas novas verbis 'inistricatis jubtiliter adinvenit, et monstrisca confictationum vocabula formauit, de suppositionibus , obligatoriis, . insolubilibus, haecceitariabus, formalitatibus, modis intrinsecis, atque atiis sophistarum chimaeris. Quod qui negat, eum vel unum Puaestionum miscelianearum deformalitatibus librum intueri oportet, ut conuincatur. Mirum itaque non est, ineluctabilem ei obiici obscuritatem, quam illi Scoti, siue tenebrarum nomen peperisse, Sixtus Senensis perperam suspicatur, patria enim nostri Duris Graecis σκοτος est . Σκοτεινοῦ tamen nomen olim Heraclito datum meliori illi iure conuenire , in consesso est. Ioannem Scotum, Erigenam , de quo supra dictum, aliumque Ioannem Scotum SIGEBERTO GEMBLACEN si ' memoratum cum Ioanne Duntano siue Scoto, caue ne confundas L . XXVI. Praeter hos summos inter scholasticos secundae aetatis Alii sum .' philolophos, quos non immerito eorum patriarchas vocaveris, alii quo-- βε que Vixere quam plurimi, nec ingenii acumine , nec philosophiae laude destituti, et in historia Scholasticae philosophiae non negligendi. Hos autem recensere Omnes nec ob iustituti nostri limites licet, nec ob ingratum laborem, ipsique Lectori taedio futurum lubet. Sunt tamen inter eos nonnulli, quos enarrare, ea, qua fieri potest breuitate, et quasi per lancem saturam, nostrae tractationis intereth, ne horum virorum in hiastoria philosophica aeui medii celebrium nomina quaerentibus hiulca a que manca appareat. Prae reliquis autem memorari merentur Simon Tomacensis, Petrus Aponensis, Robertus de Sorbona, Petrus de Tarantaria, Gulielmus de Petra Alta, Gulielmus Durantes, Iacobus de Rauenna, Alexander ab Alexandria, Dinus de Garbo, Ioannes Parisie sis, Ioannes de Neapoli, Franciscus Mayro, Robertus Perscrutator, Amnoldus de Villa Noua, Ioannes Bassolis, aliique in Germania quoque n stra inter Scholasticos eminentes.

f. XXVII. SIMONIS TORNACENSIS sunra iam timon--

facta est mentio , cum fortunam Aristotelis in academia Parisienu descri- heremus, monentes, vehementer illum ob philosophicas subtilitates doctorihus Parisiensibus modernis suisse inuisum, et impietatis suspicionem ita incurrisse, ut fabula tandem fieret. Haec cum ex philosophica hist rica eiicienda sit, paulo plenius eius historiam exponemus. Tomacem sem eum dictum fuisse nonnulli volunt a patria, alii a munere canonici in Ecclesia Tornacensi, cum Thuruato- Anglum faciant. In dialecticis artibusque liberalibus peritissimum suisse, plurimosque in academia Paria

842쪽

sao PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAΡ. III. SECT. II.

nonnullis haereseos accusatum suisse, HENRIcvs GANDA UEN- sis testatur, cuius verba supra attulimus. Nec haec verisiinilitudine carent, et cum Cimumstantiis rerum in academia Parisiensi eo tempore gestarum omnino conueniunt. Quae vero a scriptoribus addi solent radeo eum argutiis dialecticis confisum insanivisse, ut quaecunque de mysteriis diuinis tradidisset una die, altera se euersurum promitteret, subito is autem elinguem factum nominis sui oblitum suisse, manifestasque impletatis poenas tulisse, ea ita comparata sunt, ut luculentum spectinen lint, qua inuidia eo tempore atque calumniis a philosophorum vulgo viri d et i supra reliquos eminentes onerati fuerint. Dabimus et M ATTRA ErΡΑRisIENs Is et TIIo MAE CANTI PRATANI narrationesi ut ipse si ludicium adhibere Lector queat. Prior haec narrat : is ipsis quoque is diebus quidam magister Parisiiensis natione Francus nomine Simon, si cognomento Churnat, ingenio capacissimus et memoria tenacissimus, secum per decennium scholas artium nobilissime rexisset, utpote in triuio

siet quadrivio, in septem liberalibus artibus peritis limus , 1e contulit ad

se theoloSiam. In qua eum paucos annos desudasset, adeo prosecit, quod si dignissime cathedram ascendit magistralem. Legit igitur subtiliter valis de et subtilius disputauit, quaestiones dissicillimas et inauditas soluendo et is eleganter dilucidando. Tot habuit auditores, quot amplissimum pal, filium potuit continere. Vna igitur claram, cum nimis profundis in.

Mionibus in medium productis de Trinita ribtilissime disputasset, et

si dilata fuisset determinatio usque in crastinu: omnes theologi Schol si res in ciuitate praemuniti ad audiendum i t tuaestionum inextricabi-- lium solutiones ad ipsius famolam scholam cc. tatim et cateruatim con- uxerunt. Determinauit igitur magister omnes praetactas quaesti senes, et quae videbantur omnibus inenodabiles, tam dilucide, tam et Manter, tam catholice, ut Omnes auditores redderet stupefactos. Et is post determinationem accesserunt quidam ipsius familiariores, et ado discendum auidiores, postulantes a magistro, ut eo dictante quaestionesis literis commendarent. Dixerunt namque , indignum esse, et iact seram irrestaurabilem, si memoria tantae scientiae periret. Quibus ipse

iselatus , et maior se, sibi ait, oculis subleuatis: O Iesule, Dyle, nuanis tum in hac quaestione confrinaui legem tuam et exaltauis Projecto sis malignando et aduersando Delum, fortioribus rationibus et argumentis,incirem iliam infirmare, et deprimendo improbare. Et hoc dicto elinguisis penitus obmutuit non tantum mutus, sed idiota et ridiculose infatuatus, is nee postea legit, vel determinauit, et factus est in sibilum et derisum omni Mus, qui hoc audiebant. Vir igitur intra biennium literas didicit cognosce- sive ab ultione aliquantulum mitigata a filio suo quodam diligcnter edocente, via potuit, pater noster et symbolum discere, retinere, et balbutiendo

843쪽

DE SCHOLASTICIS. 83I

fi pronuntiare. Hoc igitur miraculum multorum scholarium depressit arro antiam , et iactantiam reseaenauit. Haec vidit magister Nicolaus de ,, Eulii, vir magnae auctoritatis, qui postea episcopus Dunei mensis s

sectus fuit: ex cuius relam et Certo testimonio haec literis commendaui, is eodem episcopo suadente, ne vetustas tantum miraculum aboleret. Et is est sermo o 1i acceptione dignissimus. Longe aliter rem narrat CA isTI PRAT ANVS his verbis: si Magister Simon de Tomam in theol figia regebat, et rat excellens ille suo tempore : sed contra decentiam si talis ossicii, supra modum incontinens et superbus. Hic cum superis omnes doctores ciuitatis auditores hcteret, et in schola coram omniinsibus de humilitate altissima doctrinae Christi quaestionem disputationeis praehabita determinaret, in sine tandem datus in reprobum sensum, si in execranda contra Christum blasphemiae verba prorupit: Tressunt,

is inquit, qui mundum sectis suis et dogmatibus subiugarunt, Moses,ri Iesus, et Mahometus: Moisis primo Iudaicum populum infatuavit eis eundo Iesus Christus a suo nomine ciristianos, tertio gentium populamis timetus. Nec mora, euersis oculis, pro humana Voce mugitum

hemisit, et epueplia statim elisus in terram, clie tertio eiusdem morbi vinis dictam accepit. Plaea ergo insanabili percussit eum Omnipotens, et is omni scientia usque aci prima literarum elementa priuauit. Et grauioriri quidem in anima cum hac plaga percussus est, Cum usque in diem momistis suae quasi mutus comparatus est iumentis insinientibus, et in luκuririae foeditate permansiti Et vide supremae admirationis miraculum is Alcidem sornicariam concubinam suam nominare poterat et stiebat, se Boetium vero de trinitate, qui iuxta eum ad spectaculum ponebatur, is quem olim cordetenus sciuerat, post inditam plagam, nec nominareis poterat, nee volebat. Habes Lector rei miraculoste summumque monumentum prae se serentis testes. Quos si recte eramines, neutrum fide dignum deprehendes, sed fabulam hanc esse, a monachis inuidia plenis odioque Contra professores ordinarios exardeseentibus otioque svio abutentibus, cogitatam, manibus palpstis. Nam inter se commissos adeo discrepantes videmus, vi unum eorum falsum seripsisse sit manis stum. Nolumus in praesentia virumque conserre sigillaturi cum altero breuitati studentes; facili labore id suscipiet Lector conuincendus, quam mire sibi contradicant, leuique narratione prodant, ex incerto rumore hanc fabulam se accepisse. Recte vero utrique opponitur Henricus Ga dauensis, qui cum Simonis Tomacensis inter reliquos theologiae pro sessores mentio ni fecisset, eumque haereseos accusatum suisse dixisset, nihil horum meminit, rem tam memorabilem more suo, quo leuioranora intacta praetermisit, non taciturus, si reuera obtigisset, cum ad hoc a gumentum sirum omnino portinutiles. Idem de Trithemio iudicandum, 'qui cum iacilis alias fuerit in eiusmodi narratiunculis colligendis recipiem disque,

844쪽

saa PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. II.

disque, nihil de tam mirabili casu scriptum reliquit, cum tamen ipse quoque Simonem hunc cκ nimio Aristotelis amore errasse diceret. Utriusque vero scriptores, Henrici Gandauensis et Trithemii γ, testunonio constat, eum ob errores ex philosophia gentili in sacra dogmata illatos vapulasse: ast nec Matthaeus Pariliensis, nec Canti pratanus, eorum mentionem faciunt, sed ille disceptatae in utramque partem veritatis diuinae, hic

accusati fraudis et impolturae Iesu Christi reum agit, ille superbiam, hic

lasciuiam exprobrat, sic ut nulla in re eorum narratio vet inter se, vel cum aliis conspiret. Neque testes omni exceptione maiores sunt. Cantia pratanus enim, ut innumeris nugis, sabulis et mendaciis librum suum repleuit, ita tam inconditum sabulae vultum confinxit, ut vel leuisitina verisimilitudine careat. Quis enim, ut ceteras mendacis monachi ineptias taceamus, credet, professorem quendam theologiae publicum ausum

fuisse in tanta discentium frequentia hiasphemiam hanc eructare ρ ' Et quis non manibus palpat, impudenti stimum apophthegma , quod mon

chorum audacia Friderim secundo iam perperam ct per calumniam tribuit, quodque variis viris doctis , qui sudes erant in oculis monachorum , aclanaricandam iniuriam imputatum est , occasionem illepidi mendacii.exhibuisse λ Quod vero ad Matthaeum Parisiensem attinet, ille quidem testem

producit grauem, occulatum et auritum : verum nec hic quoque omni cxceptione maior est, cum inter ceteros eius temporis Omnes, eos praecipue , qui Simonem commemorarunt, Unus tam miraculosae vindictae diuinae exemplum attulerit; quod tamen alios omnes stilentio data opera praetermisisse, vel ignorauisse, cum in tanta auditorum frequentia acciderit, verisimile haud est. Fieri autem potuit, ut, quod non inepte Ovnx Nus coniicit, Nicolaus fuerit deceptus a mendace quodam nugatore, qui cum eum ad stupenda eiusmodi credenda facilem et pron tum videret, hanc ipsi fabulam in prandii fortasse ab illo accepti soluti

nem porreXerit et narrauerit. Quocunque vero pacto hoc se habeat, sane unius in re tam famosa et publica testimonium reliquis tacentibus adlaciendam fidem non lassicit. Longe vero verissimilior erit fabulae t tius origo, si ad circumstantias temporum attendamus , quibus vixit Simon, et haereseos accusatus est, obseruemusque utrumque testem Nicolaum de Fulii et I homam Canti pratanum fuisse ex clericorum grege, et hunc quidem monachum mendicantem. EX supra narratis autem memoria repetendum est, mox a conditorum mendicantium Dominici et Francisci ordinum tempore cum monachi in publica parochorum professorumque munera auidius inuolassent, graues inter illos atque hos inimicitias et odia intercessisse, et imprimis facultatem theologicam manibus pedibusque recalcitrasse; mendicantas fratres autem et suorum, maxime Thomae Aquinatis et Bonaventurae auctoritate, et libris editis, et accusationibus

845쪽

DE SCHOLASTICIS. 833

nibus atque haeretificiis illis se opposuisse, ut Guillelmi de S. Amore et

collegarum exemplo supra demonstratum est, et manifesto testimonio loquitur academiae Parisiensis historia. Circa haeo autem tempora vixisse Simonem Tomacensem, et summa auctoritate cathedram Parisiensem theologicam obtinuisse, tum eκ Tritiaemio colligimus , qui eum i ter Albertum M. et Thomam Aquinatem collocat; tum ex Matthaeo Parisiensi, et Bulaeo discimus, qui ad annum Clocci Simonem Tom censem reserunt, qui cum multos annos Parisiis ante haec sata funesta d cuerit, incidit tempus eorum in eos annos, quibus magno strepitu surrexere Dominictas et Franciscus Assisius. Id quod longe verisimillimum sanit, hanc calumniae notam Simoni a Patribus mendicantibus, quorum falcem in alienam messem immissam detestabatur et refrenari cupiebat. fuisse inustam. In qua coniectura valde confirmamur, ab Henrico Ga dauens, qui Simonem ait a modernis nonnullis haereseos argui. M dernos autem hos homines nouosque theologiae doctores monachos esse, veteranis professoribus oppositos constat. Haeresin itaque qui obiicere Simoni ausi sunt, talia quoque ei imputare crimina , hasque mendacessabulas cudere sustinuisse, quis non credat, infrenis licentiae et imp

dentiae huius hominum generis ea aetate non ignarus λ Ast ex hoc grege illi testes quoque sunt, qui inuidiam et calumniam a suis traditam in suis scriptis propagauerunt. Id quod eo facilius fieri potuit, quo magis aeuomegio tolenne suit confictis miraculis το Θαυμα*eν aflaitare, hisque et similibus mendaciis ordinum Sacrorum, tum non sine magna ceterorum indignatione et inuidia exortorum auctoritati succurrere, sicque plebis Uenerationem aucupari. Neque tamen omnem hanc narrationem meram

sabulam esse putamus, sed quasdam, quae acciderunt, circumstantus Veras occasionem lepidi commenti confingendi dedisi inconiicimus. Nempe fieri omnino potuit, ut theologus hic post lectionem in frequenti auditorum conspeetu ἀπ rλνεμ correptus corruerit, diuque memoria vel prorsus caruerit, vel obliuionem tamen plerorumque contraκerit. Quod cum naturali morbi essectu euenisset, ut multis viris piis doctisque accudit, fauentissimam occasionem arripuerunt aduersarii professorum, mendicantes fratres, qui eos haereseos accusabant, et de aliis et melioribus

doctoribus dispiciendum esse clamabant, statuendi, iusta Dei vindicta ob

eructatas impietates Simonem hanc plagam tetigisse. In qua tamen calumnia cum veritas nulla esset, variari quoque insigniter mendacium oportuit: Quod eo minus curabant homines impudentissimi, quo magis ad id modo respiciebant, ut Conculcata proscriorum ordinari rum auctoritate et fama prorsus prostrata populo persuaderent, meliores doctores atque ὀμώοφοτερους quaerendos esse, quos non nisi in tam

piis sodalitiis inueniri posse statuebant. Quod ut magna probabilitate se

commendat, ita rationem quoque pandit, qui fieri potuerit, ut ipse sorte Nicolaus de Fulii praesens subitaneam Simonis correptionem vulgari Hist. Philog. Tom. III. s N audiue-

846쪽

a14 PERIOD. II. PARS II. LIB. IL CAP. III. SECT. II.

audiuerit - . Rumori enim de tam repentino casu per urbem disseminato, quem diuinae vindictae in hominem haereticum adscribebant pii monachi,

iuuenem studiorum caussa in urbe versantem fidem non eκaminatis rerum

circumstantiis adhibuisse, omnino probabile; adeoque testimonium eius nihil probat, ubi etiam non statuimus , ab alio narrante deceptum suisse. Hanc itaque fabulam, quae luculentum inuidiae theologicae, et praecipue monachalis exemplum exhibet, merito eκ ecclesiastica et philosophica historia expungimus. Idem post alios fecit OV DINVs..ν, - δε g. XXVIII. Medicinae pariter atque philosoplaiae laude commen-

νην. datissimum se seculo XIII fecit PETRUS DE A PONO, siue ABA

NO, cuius literariam historiam prius valde negleelain solaque magiae accusatione infamatam diligenter illustrauit cel. HEvMANNvs Natus est Abani, vico agri Patauini anno CIDCCLIII - , patrem habuit nota.

rium, qui filium studiis addirit eorumque excolendorum gratia Parili misit, ut philosophiae artisque salutaris mysteria pernosceret. Id quod

tanta felicitate ab eo laetum est, ut in utraque facultate lauream consequererer . Quo axiomate decoratus primo quidem Parisiis et tum in Italiam reuersus Patauit philosophiam docuit et medicinam , ducibus potissimum in naturali salutarique scientia usus Aristotele, Hippocrate et Galeno. Quas cum Graece loquentes non intelligeret, animum Graecae linguae addiscendae adiecit, et ad selicius assequendam Graecam literaturam iter Constantinopolin ingressus est L Redux vero his quoque praesidiis instructus ad continuandum docendi munus summa felicitate accessiit, discipulosque plurimos habuit. Valde vero huius viri historia sabulis commaculata est. Sunt, qui tradant, nunquam Vocatum valetudinis curandae gratia ad aEros extra urbem prodiisse, nisi constituto in diem stipendio L. coronatorum, et cum ad Honorium IV Ρ. M. aliquando aegrotantem accerseretur, pactum prius esse singulis diebus sostri loco CCCC coronatos r. Ast hi Thaddaeum Florentinum tantum arti suae apud Honorium papam pretium statuentem cum Petro Aponensi confundunt. Plerique autem inter superstitionis patronos et magiae impurae

cultores eum reserunt, et mira artis magicae specimina de eo narrant,

e. g. habuisse septem spiritus familiares in vitro conclusos , a quibus septem artes liberales didicerit, potuisse pecuniam erogatam reuocare in

flem oeulatum, sed ipsius narratio nihil aliud eminete . nisi . vidisse se eum linsua et memoria destitutum: nam ipsum apoplexiae insultum eum esse eotam samiliarioribus tantum . et intismae admissionis diseipulis. nee totam auditorum sequentiam eum vidisse. ipse non negat. Potuit itaqise essectum quidem intueri. eaussam autem per alumniam, et rumorem tantum eognostare Nie

laus.

847쪽

DE SCHOLASTICIS. 83s

marsupium s scripsisseque libros tres de arte magica. His adiiciunt, qui

pessimarum artium magistrum Aponensem fuisse volunt: anno aetatis octogesimo magiae, salicinorumque accusatum, lite quidem pendente deincessisse ex vita, neque tamen site iudicum manibus elapsum esse, qui ossi-glei supplicium decreuerint, ut in soro Patauino flammis vltricibus trad retur; ipsum quoque corpus ex inquisiitionis mandato exhumandum igneque delendum fuisse, sed surripuisse cadauer huic seueritati furtiuam amia eorum pietatem et industriam φ. Esse vero hos narratiunculas reserendas inter sabellas aeui medii, ad cudendum impingendumque viris doctis et naturae arcanorum supra Uulgi captum gnaris magiae Crimen tam proni, ut aliquot iam exemplis vidimus, facile credi potest NAVDAEO ', docte et operose id probanti quoque Petro apologiam dicenti: nam si tali cem et nugacem seculi ineptientis et in naturalibus coecutientis famam excipias, nihil ad probandam tanti viri infamiam asserri solidum potest. Susticit publicum Patavinorum procerum testimonium, defuncti statuae lapideae in una portarum praetorii Patauini subscriptum, quod et accus tionis occasionem, et accusati innocentiam his verbis in clarissima luce

ponit: μIrus Aponus Patauinus, philosophiae medicinaeque scientsLmus, ob idque conciliatoris cognomen adeptus: astrologiae vero ita per

tus , ut in magiae sulpicionem inciderit, falsoque de haeres postulatus

absolutus fuerit. Ex quibus de T R i T H E M II iudicio sententia serenda, cui audit vir insecutoribus literis studiosus et eruditus, philos phus inanis, et medicus celeberrimae opiniovis , ingenio subtilis, et multarum tinguarum notitia elarus, qui multa fertur tam in philosophia quam in medicinis opuscula lucubrasse, quibus memoriam sui nomianis ad posteros transmisit. Sunt autem, qui scribant, eum magum fuisse, et multa per eam superstitiosam artem mira ostendisse, ' qvod an verumst, Glamare non au , quippe qui nihil certi super eo nouerim. Nihil enim de illius opusculis me uel legisse recolo, vel usquam vidisse. Arisam vero suspicioni, ut est in inscriptione, dedit ineptus astrologiae

iudiciariae amor, qui in plerisque regnauit, qui hoc tempore philosophiam Lycei naturalem excoluerunt. Id quod mirandum non est, cum et ipsum systema physiologicum Aristotelis huic arti tanissimae faueat, in quo omnia ad intelligentias sphaerarum praesides et moderatores reu cantur; et hi viri docti, praecipue Aponensis, physicam , quam a suae nationis hominibus discere non poterant, a Saracenis plerumque hauserint, quos in hoc pseudo- philosophiae genere insanivisse suo loco oste climus. Talem autem Aponensem fume, et laudata tellatur inscriptio, et libri loquuntur, interque eos Astrolabium planum , et alia docent m

numenta, hodienum obuia. Narrat enim Cl. Nico us Co-MNENvs PAPADOPOLI , essinxisse eum plusquam quadringentas

848쪽

13s PERIOD. II. PARS IL LIB. II. CAP. III. SECT. II.

imagines diuersarum rerum, artium operarumque, sitas sub duodecim sugnis Zodiaci et planetis septem ac duodecim mensibus, easque omnes pingendas curauisse in soro seu aula maxima iuris, aedificio Patavii celeberrimo , quo nihil tota Italia magnificentius extet. Sed locupletissimus testis est Conciliator eius , hypothesesque astrologicae in eo contentae, quas MANTVANus ' quoque ex eo notat: Vitam humarinam modo breuiari, modo produci, pro vario cursu et dissipositione coelorum I itemque ' tempore cdluuii generalis planetas omnes sub aquati- eo piscium signo conuenit, et consepirantibus Uris in animalium perniciem coelum coniurasse. Alia huius generis specimina eκ laudato libro rarissime hodie occurrente adduxit vir celeberrimus, nobisque veteri amicitia coniunctissimus Io. GEORGIvs SCHEL HORNIVS, cui luculentam atque copiosam eius recensionem debemus 8, quae cum

obscuro et confuso scrisendi genere ineptissimas hypotheses eκhibeant,e. g. ob siderum rationes et constellationem coeli homines antediluuianos circa diluuii tempora insignem mutationem et debilitationem pati debuisse, etc. heic cum summo Lectoris taedio repetere nolumus, facile in i eundissimo Actorum philosophicorum opere legenda. Quae omnia systemati Peripatetico - Saracenico consormia sunt, et hoc aeuo Vsque ad philosophiae reformationem, immo sub ea adhuc, suere magnis quoque viris grata et acceptissima, ut sequenti Tomo Henrici Cornelii Agrippae, Petri Pomponatii, Hieronymi Cardani, Thomae Campanellae aliorum que exemplis constabit. Quamuis itaque eruditio Aponensis negari ne queat, quum linguas Latinam, Graecam, Hebraicam et Arabicam n uerit, unde Abrahami Iudaei et Aben-Εsine opuscula de astrologia, ex Hebraico ε; Hippocratis quoque libellum de astrologia ex Arabico, Galent et Aristotelis nonnulla ex Graeco in Latinum sermonem transtulisse dicitur, quamuis etiam multiiugam lectionis copiam in Conciliatore ostenderit. Fatendum tamen est, exiguo iudicio ineptae eum superstitionis sermento totum corruptum ad philosophiam naturalem accessisse:

unde non potuere non absurciae opiniones enasci, quarum nonnullas recitat N A v D A E v s e. c. preces ad Deum in certa constellatione suos pro sapientia certo exaudiri; ex quibus de totius systematis eius naturalis indole iudicandum est. Dictionem vero et scribendi genus secta tur Scholasticum, obscurum, insubidum, methodum multis quaestionum et disputationum anfractibus ambiguam, dumque conciliatorem agit m re horum hominum , multa inter se distinguenda miscet. In historia autem philosophica adeo ineptit, ut Hippocratem quinque ante Aristo. telem seculis vixisse statuat: quod tamen in aeui sui tenebris illi condonandum est. Et ex his sententia quoque ferenda de diuersis de Aponensi

849쪽

- DE SCHOLASTICIS. 837

riensi eruditorum iudiciis censurisque, quorum alii eum laudant, alii Vit Perant, quas cum laudati viri celeberrimi Hllv MANNus et SCHEL HORNIus attulerint, heic cumulare nolumus; probamus autem eam,

ruam a nonnullis de Petro latam esse testatur P AvLvs LANGIUS ,ententiam : fuisse hominem congerere plura natum, quam digerere, quem quidem 3ncoctiores ubi nugatur magis, ibi soliti Iint impensius admirari, quod ad astrologicas eius ineptias pertinere recte monuit m naChus CiZensis. Quem tamen referre potuisse miramur: Trithemium fui ordinis abbatem Dirum sua aetate miri cum et eruditissimum doctri- hae et ingenio eius multum tribuisse, ipsumque in multis Iecutum fui se, quod ipse auditu et visu percipiens sciat; cum Trithemius in verbis supra adductis testetur, se nihil eius scriptorum vidisse vel legisse: in Amrialibus quoque Hiri augiensibus, circa vitae finem demum recognitis nihil, Contra morem suum, de eo habeati Certe, quem ad Ioannem papam XXII librum allegat Trithemius non vidit, et titulum verum ignorauit, qui est de veneno . Hucidarium vero necromanticum et elementa magica cum Ithro experimentorum mirabilium de annulis fecundum XXVIII mansones Lunae, et quae aliae ineptissimarum et malarum artium institutiones ei tribui solent, et sub eius nomine ambulant, ei suisse supposita

et verisimillimum. Annum eius emortualem in CIA C C C U ponunt non nulli, Beto v I vs et FABRICI vs in annum cII CCCXVI, natum enim CII CCCLIII, sexagesimo sexto aetatis obiisse anno contendunt.

His tamen Cl. HEV MANNvs γ opponit: inscripsisse Aponensem librum de omnimoda medicina papae Ioanni XXII, anno Clac CCx v I, adeoque hoc anno adhuc vixisse: ad quod tamen dubium responderi potest I eo videri anno obiisse, quo istam dedicationem scripserat. Trithemium autem ad annum dilacccxx eum reserentem non morandum esse, ad eum recte notauit FAERI cIvs : solet enim in notis temporum haud rar errare, et in Aponensis historia literaria solum rumorem secutus est '

dictum, S. Ludovici Galliae regis Poenitentiarium, vel, quod alii volunt ε' Sacellarium, et Canonicum S. Mariae Parisiensem, non tam philosophia nobilitauit, quam fundatum ab eo medio seculo decimo tertio Collegium theologicum, quod ab eo Sorbonicum dici solet. Eκ quo velut ex equo Troiano innumeri viri docti egressi sunt, quorum magna pars philos phiam et theologiam Scholasticam ab eo tempore propagauit. Purpur torum philosophorum albo inscribendus est PETRUS DE TARAN--τ TASIA, vel quo nomine, pontificali diademate ornatus comparuit In- 'i 's N a noce

s) Chron. CIMnt T. . p. gas Coll. pistorii. Idem

850쪽

813 PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. II.

nocentius V, natione Burgundus, Tarentasiae pmpe vallem Moriennam editus in lucem , a qua patria nomen quoque eκ seculi sui consuetudine accepit. ordinem Dominicanum anno CII CCXXV decennis puer ingressus est Φ, et a superioribus Parisios missus philosophiae et theol giae totum se tradidit, quo effectu, ex TRITHEMIo patet, cui audit,

vir in diuinis Dripturis eruditissimus et in philosophia Aristotelica η

biliter doctiis, qui theologiam multos annos egregie docuit, et magnam eruditionis suae laudem aequisvit. Hae nominis celebritate non modo presessionem theologicam Pariliis, non obstantibus aduersantium proseL. 1orum, qui mendicantibus fratribus has dignitates Concedere nolebant, conatibus obtinuit, sed quoque anno CI CCLXIII, in capitulo suo ordinis generali Lugduni habito vicarius ordinis generalis et Galliae prouincialis renunciatus est. Tum anno Cta CCLXXm Lugdunensi E clesiae archiepiscopus datus anno sequente cardinalitia purpura vestitus, et ad episcopatum Tarentassiensem et octiensem ac Veliternum promotus est. Tandem eruditionis meritorumque decoribus anno C I O CCLvxvr, XXI Ian. pontifex Romanus electus ad XXII Iunii diem tantum sedit, quo rebus terrenis exemtus est . Praeter libros theologicos indolem Seholasticam reserentes, nempe libros sententiarum , quodlibeta et post illas, scripsit etiam philosophica varia de unitate formae, de materia coeli, de aeternitate mundi; de intellectu et voluntate. Inter alia meretorum quoque abbreviationem Edidit, siue introductionem in iurisprudentiam sacram iusue canonicum, ubi, teste ΟUDINO' capite primo tractat de iure naturali, gentium et ciuili, eκ quo suspicainur, primum fuisse Petrum , qui tria haec iuris genera distinxerit: quo tamen pacto id secerit, dicere non possumus, cum tractatio adhuc inter c. delitescat. Plura de eo dabit praeter scriptores historiae Pontificiae s aliosque I A c. QvETIF r.

f. XXX. GVILE LMVM DURANDUM siue DURANTES.

Ordinis Praedicatorum nobilem eκ Narbonensi familia Gallum Henrici H silensis discipulum, et tandem Mimatensem in Gallia Aquitanica episcopum b, cuius vitam scripsit SIΜON MAIoLus 9 celebrem iacit iurisprudentia cum philosophia sociata. Tanta enim iuris ciuilis et canonici peritia inis claruit, ut nomen patris practicae meruerit . Notum est eius speculum ruris multoties editum, quod Speculatoris ei appellationem peperit. Nec minorem celebritatem consecutum est eius Rationale diuinorum incio rum, ut alia eius scripta, IACOBO ECHARDO , GUIL. CAuro ,

c. N.

SEARCH

MENU NAVIGATION