Iacobi Bruckeri ... Historia critica philosophiae a mundi incunabulis ad nostram usque aetatem deducta. Tomus primus 4. Pars altera A Christo nato ad repurgatas usque literas. Periodi secundae pars altera. Tomus tertius. 3

발행: 1743년

분량: 959페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

871쪽

DE SCHOLASTICIS. . 8s9'

attigit. In chronologiam autem valde eum impegisse, viris doctis passim est obseruatum . . f. XLIII. Inter Germaniae inscrioris eruditos Seculo XV magnum stilolbphiae et theologiae ornamentum fuit φ IOANNES HER Dm,nti 1 ANNI RES SELVS, qui Basilius quoque vocatur, et GANS FORTIVS a vico weslphaliae, unde familia eius originem

duxit. Natus is est Groeningae anno C IOCC cc Ix, parentibus hon

stis ; quos cum praemature amisisset, a pia quadam Mernina educatus et cum filio canonicis regularibus ordinis S. Hieronymi Zwollae erudiendus traditus est. Ibi humanitatis studiis initiatus cum ingenio esset praestantissimus, et incredibili diligentia literis operam daret, non modo phialosophiae et theologiae praecepta feliciter hausit, sed Graecam quoque linguam a fratribus Dominicanis Constantinopoli reducibus didicit, o casionem quoque nactus , Hebraicae , Chaldaicae et Arabicae linguae elementa a Iudaeis discendi. Inde, inuidia pressus, mollensem scholam eo tempore satis celebrem reliquit, et ad Coloniensem honarum artium et literarum mercatum aduolauit; in qua cum Scholasticae philosophiae harbariem ferre non posset, grauissimis inuecti uis eius praecipuos doet res exagitauit - . Vt vero meliora disceret, Platonicae philosophiae mysteria rimari coepit libros vero theologorum veterum, et imprimis Ruperti Tuitiensis abbatis scripta diligenter legit, quae in supellcctile libraria Benedictinorum Coloniae neglecta inuenerat. Tum ad Hei del-hergensem Academiam abiit, quo eum ad theologiam docendam inuitasse comitem Palatinum Rheni Philippum sine teste laudato tradit B pNTΠΕ-M I v s f. Quia vero sacros ordines non susceperat, honores theologiciei denegati sunt, sine quibus theologiam docere non licebat. Philos

phicis itaque intentus magno acumine ipsas Scholasticorum arces nempe Nominalium atque Realium sectas, quarum tunc disputationes vehementer seruebant, adortus cst, post Reales ad Formales, et ab his ad Nomianales transgressus, qua occatione Nominalium opinionem ad Germanos

primo peruenisse, cum ab Ottonis Frisingensis aetate Realium partes secutό suissent, nescio quo fundamento coniicit I Acos Vs THOMAsius LMirandum autem messelum, qui philosonhiae Scholasticae barbariem cum nausea Obseruauerat, et ad Platonis castra secesserat, potuisse his se immiscere controuersiis, quibus nihil sutilius et ineptius unquam in tota philosophia excogitatum est : potuisse quoque, cum Platonis tamen philosophiam adamasset, a Realibus, quorum partibus lavent ideae Pl tonicae ad Formales deficere, qui Aristotelem magis sequebantur, et ab Q- - his ad

e) ADAM vit philos. p. m. ar. eredebat eam Chiillianae relleioni esse viciniorem. ) in statu Eecies et scholastaeo Batav. P. II. c. f. q. p s.

872쪽

sso PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. II.

his ad Nominales, quos in Stoicorum castris militauisse infra dicemus. Coniicimus autem, vel tum demum V esselum Platonicam philosophiam deamare coepisse , cum ex itineribus in patriam rediisset, fallique script res, qui iuueni iam Scholasticam philosophiam sordere coepisse reserunt; vel his eum Scholasticoruin contentionibus se ideo immiscuisse , ut sibi

nomen et applausum conciliaret, lacilemque atque pronam ad audiendum iuuentutem nancisceretur, quae harum nugarum admiratione tota occupata tum erat, ut ex infra dicendis constabit. Quaecunque autem

eius caussa suit, illud certum est, eum in hac arena flrcnue decertauisse, cum ipse id lateatur in epistola quadam ad Iacobum Hoeh - . Hac vero ratione non Coloniam modo eruditione sua philosophica illustrauit, sed Lovaniensem quoque et Parisiensem academiam. Sunt, qui contendant perlustratis illum academiis Germanicis, Italicis, Gallicis ad Graecos abiisse, ibique cum Graeciae philosophis conuersatum, omnem Graeciae discia plinam accurate tenuisse. Verum his rationes temporum valde obstant; quae neque patiuntur ut dicamus, eum ad Graecos post tam longam in scholis Uccidentalibus moram fuisse prosectum, neque ea nobis Graeci imperii sata describunt, quibus ad Graecos abire wesselus potuit. Eo enim tempore, quo is philosophiae operam dabat, Turcarum armis omnia erant infesta, et ipsa CPolitana Vrbe Occupata Graeci philosophi in Occia dentales regiones dispergebantur. OV DINUM' autem, negantem talum unquam vel Heidelbergae vel Basileae docuisse quo loco Reuchlinum ab eo elementa linguae Hebraicae docuisso nonnulli volunt, testimonio idoneo destituti sed Gmningae diu perseuerantem, sumto tandem Coloniae do storis theologiae titulo, in suggestu sacro et cathedra Scholastica ad obitum perseuerasse, non audiendum esse putamus, nisi melioribus testibiis instructum. Verisimilius autem disputat contra Vallo NEM EMMIUM , asserentem, ipsum in familiam Sixti IV, qui cum eo adhuc temnore Franciscanorum generalis esset, Franciscus Rou rius appellatus est admissum cum eo ad concilium Basileense annoc Ioccccxxx II accessisse. Nam cum anno e Ioccccxlx V ess ius natus esset, eo anno Vix XV annum attigerat, nec cum viris orbis

primariis congredi potuit, praeserti in cum id accidisse Emmius velit post itinera eius literaria. Nec Sixti IV aetas conspirat, qui anno cla CCCXIV natus eo tempore XVII demum aetatis annum attigerat: quo ministri generalis munus grauissimum nondum gessit, sed Bononiae philosophiam et theologiam didicit, et Patavii magistri honore auctus in diuersis Italiae academiis philosophiam praelegit: primoque a familia ordinis sui magistro generali adiutor datus, dein Liguriae prouinciae praesectus, tum

ordinis sui vicarius generalis Romae tandemque in tapitulo Ordinis Perusino generalis constitutus est: purpura cardinalitia et anno CIa CCCCLXXI diade

873쪽

DE SCHOLASTICIS. 8 u

diademate pontificali ornatus . Ex qua serie vitae Sixti IV comstat , nec eo tempore illum concilio Basileensi intersuisse , nee wenelum cum eo fuisse, inulto vero minus apud eum, quod Enunius dicit, adeo gratiosum fuisse, ut opimis beneficiis a pontia fice inactari potuisset, si modo voluisset. Nec circa finem concilii B sileensis, qui in annum cIo CCC ex L v II, et seq. incidit, adfuisse dici potest, cum nec isto tempore praesentem fuisse hunc generalem Franciscanorum probari possit. Ea autem aetate, qua ad Romanam sedem promotus fuit Sixtus, diu tarn in patriam redux apud suos Wegelus haesit, nec apud eum Romae versari, et pro oblatis muneribus, sola sibi biblia Hebraica ex bibliotheca Vaticana petere potuit. Ut taceamus, ta topere in monachorum gregem inuectum esse wessesum , ut grauissima

eorum odia mature incurrerit, quae eum papae eκ mendicantium ordine commendare non potuerunt. Nulli itaque dubitamus, hanc narrationem

cum Oudino inter fallulas reiicere. Illud certum est, wesselum Groeningam reuersum diu ibi sacras literas, philosophiam et philologiam docuisse, magnoque et imperterrito animo Scholasticae theologiae et Philosophiae abominationes detestatum iuuentutem serio ab his inanibus studiis

et corruptione rationis et reuelationis auocasse. Et memorabile prorsus

est, quod a praeceptore suo Ioanne ostendorpio canonico templi S. Le-huini Dauentriae viro docto et clarissimo se audiuisse testatur Gerardus Geldenhauerus dictus Novio magus, Nesseium ad eum , cum aliquando adolescens adhuc ad illum accessisset, de studiorum suorum ratione eum consulturus, dixisse : Studios adolescens ad eum Diues diem, quo ii ctrina Thomae et Bonaventurae et aliorum eiusdem farinae recentiorum et contentiosorum theologorum ab omnibus vere Christianis theologis explodetur. Hortatumque esse, ut scriptorcs veteres recentioribus praeserret: futurum enim breui, ut doctores ilii irrefragabiles, cuculuinti, albati et atratri in ordinem Ie dignum redigerentur. Hac cum Opianione de Scholasticis esset occupatus, mirum non est, cum contemtu de iis illum esse locutum. Narratur enim ': si quis forte inter disputat

dum ei obiiceret, hoc dicit doctor sanctus, hoc seraphicus: ipsum respondere solitum fuisse: Thomas fuit doctor, quid tum postea p et ego doctor sum. Thomas Dis Latine intellexit, et unilinguis fuit, ego irrum principalium linguarum mediocrem a securus sum notitiam ; Thomas vix unquam umbram Aristotelicam vidit, ego Aristotelem Graecum in

ipsa Graecia didici. Valde autem veremur, ut vera sit ista narratiunc la. Nam et incertissimum est , virum unquam in Graecia V esset suerit, et a moribus viri pii et candidissimi haec iamntia valde esse aliena videtur. Verisimile tamen auctoritatem Scholasticorum, etiam Thomae et Bonaventurae eum contemsisse , cum magna π in hanc

theologiae et philosophiae labem insurgere conatus sit. Qui si meliora

s 4 3 dare

874쪽

sω PERIOD. II. PARS II. LIB. IL CAP. III. SECT. II.

dare ausus suisset , inter resormatores potius philosophiae quam inter

Scholasticos, quorum ulcera tam aeriter tetigit, esset reserendus. Εκ his vero nemo non intelligit fratrum ignorantiae odia et persecutiones wesselum meruisse, narratque ipse, ut obseruatum MATTH. FLAC I o fe putare, quod condemnato Mesalia ad se examinandum inquisitor Denturus sit. Neque tamen in crudelium hominum ungues incrudit vir optimus, episcopis Monasteriensi et Traiectensi, Davide de Burgundia, qui eum plurimi iaciebat illum tuentibus. Tandem annis grauis pie deiunctus est anno cIacccc XXoIX, die IV Octobris, postquam

in morbo grauissimas tentationes magna sortitudine animoque vere pio

superauisset , Groeningae in choro ecclesiae spiritualium sororum s Pultus, hoc ei posito epitaphio Pallida Nesseli sexum hoe tegit ossa magistri.

Phil ομοι inter qui leo fortis erat. Illum lingua triplex, Hebraea, Pelasga, Latina . Inclyta victorum scandere pulpra dedit. grippina eι Parisium, duo regna Mineruas Sensere ingenii vimque decusque suum. at laus una viro, qui totum scibile sciuit, B vitio infectis malleus is fuit.

Arx Frissae cinerer. Germania tollit honores Die,ferat omnipolens. lector amice animam.

Ex qua inscriptione patet, suisse eum cum summis inter Scholasticos viaris , Alano Insulano et Petro de Alliaco , quorum elogia illi tribuuntur comparatum. Quibus merito addendum, quod in libro memoriali tem-Dii illius legitur: Anno domini cIoccccxx cIx obiit venerabilis magi- per Messeius Hermanni, egregius doctor sacrae theologiae et in Latina et Graeca et Hebraica lingua multum eruditus, et in tota iphilosophia quas uniuersalis. Hinc factum ut more illorum temporum lux mundi diceretur. Appellationem vero Magistri contradictionum sine dubio ab

aduersariis accepit, eo quod erroribus, tyrannidi, nugisque magno animo contradiceret. In conflictibus quoque philosophorum acerrime

eum disputauisse, et ineptos philosophastros depexos dedisse, ex epitaphio colligi potest, in quo leoni sorti in philosophia assimilatur. Post

mortem quae in scrinio eius reperta sunt, monachorum quorundam me dicantium furore exusta esse, 1cribit, qui vitam eius nobis dedit ALII E R T V s HARDEN BERGIVs, quae opusculis wesseli a Io.

LYDIo praemissa elli, hocque sibi dictum esse resert ab illis , qui sui ipsi oculis hoc vidissent. Ast falsum fuisse Hardenhergium oudinu coniicit, tum ob honorabilem sepulturam, quam post mortem sortitus est,

m Cat. est. vetit. L. XVI. p. i Oog q) A n A M i l. e. ivi Ad tuendam valetudinem Uel o episeopum r) Ovortius et REN TR M vs 11. te. usum suisse, a nonnullis traditur.

875쪽

DE SCHOLASTICIS. 863

est, tum ob codicem Graecum N. T. qui ipsius fuit, et ad Dauentrienses monachos Dominicarios peruenit, cX quo colligit, reliquos quoque libros V esseti ad eum locum peruenisse. Verum imbecilles has es Iu ratium culas, contra testimonium Hardenbergit ad Oculatos testes prouocantis, quilibet videt. Quamuis enim honestam ei sepulturam procurauerit publiaca tanti viri existimatio, potuere tamen fratres illi ignorantiae ct malitiae in illa seli scripta saeuire, quibus potiri iis licuit. De quibus eius operibus cum sermo siit, inepte supellectilis eius librariae pars quaedam

huc trahitur. Neque tamen Omnia eius scripta interciderunt, quorum pars curante L UT HERO et Io. ARNOLDO BERGE. I. LANO

Wittebergae, et tum alibi prodiit sub titulo: Farr o rerum theologis rum ; quotquot vero haberi potuerunt, ediderunt Bataui ε, de quihus videlis FAastic IvM . Solet etiam ad cum referri liber pro Nomin libus aduersus Formalium Realiumque defensores, atque eκ parte contra Rodolphum Agricolam. Eum autem magis sapere agnoscit FABRI-c I V s , auctorem Ioannem de Wcsalia, addictum Nominalibus, quam amicum Agricolae Groeningensem wesselum. Id quod facile fieri potuit, ut haec inter se nomina consula tuerint . quamuis probari non possit, quod WHARTONVs contendit, pleraque quae ad wess

tum reserantur ad Ioannem de Wcsalia, illius amicum, ob errores in e clesia gliscentes ab inquisitoribus aeriter notatum et ad reuocationem compulsum γ pertinere. Aliud enim scriptorum coaevortan loquuntur testimonia.

f. XLIV. GABRIELEM BIEL ideo' adducere tractatio G risi Bi.Lposcit, quia cum eo tertia Scholasticorum aetas exspirauit, successitque nouum eorum genus, suo loco in historia recentioris philosophiae cor templandum; quamuis ille parum super ceteros eminuerit. Eius historialia diligenter post alios enarrauit Cel. Io. IACOBVS Mos ERVs qui videndus. Nos pauca, ut nostrum institutum decet, damus. Pa

tria fuit hiel Spirensis, licet quidam Helvetium faciant, alii Tubingen

sem, qui locu in habitationis cum patria confundunt. Iactis philosophiae atque theologiae sun lamentis cum eloquentia valeret, primo quidem ad diuina eloquia populo pro concione tradenda Moguntiam vocatus, indeque ad praepositi ecclesiae collegiatae Vracensis in terris wurteiabcrgicis munus promotus csL Qui cum comiti suo Eberhardo, qui ducis postea axioma accepit, esset gratis limus, una cum Ioanne Nauclero cancellario, Petro Iacobo Arianenti et Ioanne Reuchlino comes in itinere, quod Romam susceperat, allectus est, ex quo constat, inter literatissimos huius . regi

876쪽

sM PERIOD. II. PARS IL LIB. II. CAP. III. SECT. II.

regionis viros, quos secum habere Comes cupiebat, suisse numeratum. Et Gabriciis quoque consilio operaque comes laudatissimus usus est in condendo anno cIacccc L x XI V Tubingensi athenaeo, cui etiam annis aliquot post eum theologiae professorem dedit publicum, quo loco usque ad obitum saeras literas et philosophiam do ruit. Tandem nomen dedit ordini de communi vita, siue Caputianorum, Obiitque anno cIocec XCV, aetatis LXV, errant itaque, qui ad annum C I a Io x x vitam prorogasse volunt. Secutus est in nhilosophia Nominalium sectam, quae eo tempore in Germania triumphabat, et imprimis oecamum stibi ducem clegit, in cuius Commentarium iu IU libros sententiarum, Collectorium siue epitomen consecit. Valde eum laudat TRITHEMI Us , testatus,

esse eum virum inscripturis diuinis eruditum, et in seculari philosophia

egregie doctum, ingenio excellentem, vita et conuersatione praeclarum,

qui ramosio Tubingensi ab exordio suae institutionis praefuerit anuis multis, ibique tam in philosophia, quam in Iacris literis multos discipu

los erudiuerit scripseritque quaedam non jhernendae authoritat Is opuscula, quibus nomen suum notificaverit. M AEO . autem idusire sidus inter clericos vitae comniavis avdit. Iniquius itaque iudicium est H o R N II , omnium Scholasticorum fucum illum appellantis. Ad quam sententiam pronuntiandam eum seduxisse videtur, collectoris nomen, quod Gabrieli tributum est: sua enim sucorum instar ex reliquorum Scholasticorum laboribus ingrata industria decerpsisse credidit Hornius; in salsus est. Nomen enim hoc, more temporis illius, accepit a Colleetario. quod in Occamum scripsisse diximus. Tantopere Ethicam Aristotelis

deperiisse traditur ut eam publicis concionibus exponeret. Scripta eius post V MARTONVM, HENDREIcHIUM et Mos ERVM fenumerat FABRICIVS r. g. XLV. Praeter hos, quos enarrauimus, philosophos longa ali rum quoque Scholasticorum series est, qui hac tertia aetate, uti ungenio et acumine decreuerunt, ita numero et copia valde creUerunt. Hos vero porro recensere omnes, esset Lectoris patientia abuti, et leges tracta tionis nostrae negligere. Facile, qui plura cupiunt, haurient eκ hist riae literariae scriptoribus, et eκ fontibus, quos accurate indicauit B. FABR1ci 1 diligentia. Paucos heic cumulamus, breuissima descriptione adducendos, ne nomina eorum, satis nota vel neglexisse vel inuidisse ha xum cupediariam cupidis videamur. Celebratus fuit circa annum cIocccc

a dialecticae peritia IOANNES BOTRELL Carmelita Anglus , de quo tamen cum nihil amplius asserant B ALE Us et ΡITs Evs , nihil porro, quod dicamus, habenvis. Claruit quoque philosophiae Scholauicae laude seculo XIV, PETRUS AUREOLI natus Verberiae ad

877쪽

DE SCHOLASTICIS. 86s

ad Isaram, unde Petrus de Verberia vocari solet. Quidam ordinis Minorum socium faciunt rectius aliis ex Sodalitio vallis scholarum suisse dicitur. Parisiensem is scholam Scholasticae philosophiae et theologiae

laude valde suo tempore nobilitauit , et imprimis eloquentiae ecclesiasti- .cae laude inclaruit, unde facundi doctoris nomen reportauit. TRITHEM ivs Aquensem in secunda Narbonensi episcopum sui sic ait, quem reliqui sequuntur, negauit ovDINus ' rationibus non vanis. Ad cardinalitiam dignitatem vero peruenisse, qui dicunt, nullo fundamento nituntur, ut obseruatum fratrihus SAM M. THAN Is q. Inter Anglos eodem seculo magnam philosophiae nomine famam consecutus est

a patria ita vocatus, pago Nordsoleiensi, Carmelitarum religionem professus 8, primo quidem Οxonii ε, tum Parisiis in literarum studia incubuit, iactisque feliciter sundamentis theologiam, iurisprudentiam ecclesiasticam et philosophiam ibi docuit, inter praecipuos reserendus, qui Auerroem sibi ducem in philosophia elegerunt. In patriam redux ordinis sui Prouincialis factus, diem obiit anno C IDCCCXLVI, et praeter libros theologicos et quodlibeticos, de quihus w MARTONvs r videndus, aliaque pro ordine suo scripta, quaedam philosophica, e. g. de potentiis animae, scripsit, et Averrois potissimum opiniones secutus est, quae quales fuerint, supra diximus. Dictus doctor resolutus. Miramur autem inuentum suisse nostro tempore, cui placuerit Baconthorpii placita renouare, et in theatrum literarium reducere . Eadem quoque aetas

tulit GREGORIVM DL ARIMINO, ciuitate Romandi Gregor lae , Ordinis Eremitarum Augustini sodalem . Theologiae et philosophiae Scholasticae laude cum emineret, ad Nominalium sectam discessit, et

a quibusdam suae aetatis opinioni hus secesium secit, eos imprimis relatauit, qui contradictoria Deum posse statuebant, quod dogma hoc tempore vulgare valde in academia Parisiensi fuisse ex Io. LAv Noro intelligitur. Alias eius opiniones non tangimus , quae ad theologiam pertinent, videndus autem P. B A Y L E γ. Huic comes iungi potest

ALPHONSUS VARGAS Toletanus, itidem ordinis Eremi- Al bon latum S. Augustini professus qui philosophiam et theologiam per de

cennium Parisiis docuit. Tandem ad Hispalensem sedem promotus fatis iunctus est anno CII C C C L I x, vel ut alii volunt CIO CCCLXVI, ct in

878쪽

8ss PERIOD. II. PARS R. LIB. II. CAP. III. SECT. II.

Aristotelis librum de anima quaestiones inter alia scripta reliquit, de quiabus videndus NICO LAUS ANTONIVS . Porro Aristotelicae ν- ' philolaphiae laude super alios eminuisse ait T R I T II E M I v s - Ι Ο -

ANNEM CAPREOLVM Gallum, ordinis Praedicatorum, et

professorem Tolosanum, ideo notandum, quod Thomae aduersus Scotum,. Petrum Aureolum, Nominales, aliosque Thomae aduersarios diliger

tissimum se promachum praestiterit, edito ingenti in IV Libros Senten-riarum Opere, quod ab aliis postea in compendium missim est . Ex Seoti partibus utilissimam Scliolasticae philosophiae et theologiae cultori eronymus ribus operam praestitit HIERONYMUS DE FERR ARIIS,

de Frem 3 --ticis communibus ex libris sententiarum ci quodlibeticis Ioannis Duns Scoti. In iis enim non modo singula Scoti loca, et euiis opiniones quoque illius indicauit, sed et quac contraria sit Thomae sententia adiecit, non omissis placitis commentatorum Avicennae et Averrois, sic ut utilem in historia philosophiae et theologiae Scholasticae operam liber praestare possit -. Serius, nempe Seculo XV magna ----- eruditionis commendatione vixit M A R T I N V S MAGISTER, lanii Turonensis filius , qui cum anno clacccc LxIX in Galliam studiorum caussa concessisset, Nauarreo collegio adscriptus est, acceptaque laurea philosophica anno Cla CCCCLXXI H in collςgio S. Barbarae phialosophiam , maxime vero moralem doctrinam, magno applausu d cuit, et theologiam quoque publice tanta felicitate professus est, ut dignus haberetur, quem sibi a consessionibus atque eleemosynis sui rum deligeret Galliae rex Ludovicus XI. Obiit anno CI CCCCLXXxis. Etiam hic ex Nominalium parte fuit, quos consequentiarum via asse

tum luit. Commentatus est in Praedicabilia Por Irii, et de fato. Praecipue autem edito libro de quatuor virtutibus cardinalibus misi mam inter Scholasticos laudem ubi comparauit, de quibus' eius scriptis videndus post Io. LAVNoIUM , CAR OUDIN vs e. Ioannes R/u- idem Gymnasium Nauareense protulit IOANNEM RAVLI-- N V M Tullensem , qui eidem tandem collegio praesectus doctorque datus est, et anno Cis I, X I V, septuagenario maior, in religione Cluni censis monasterii obiit, de quo plura dabit idem L A v Norvs Eodem loco vixit, literisque operam dedit , et philosophiae quoque Maii, AL docendae insudauit IACOBUS ALMA IN, Senonensis, o mam. camistarum partibus adeoque Nominalibus addictissimus, qui quamprimum philosophiam praelegere coeperat, dialecticam physicamque cx- plicuit. Anno cla lavi collegio Nauarreo adscriptus theologiae doctor triennio post renunciatus est, defunctus anno Clala xv. Inister

879쪽

DE SCHOLASTICIS. 86

ter scripta elus diligenter recensita a LAUNO Io et ' F A n st risC I o ' Tractatus quinque consequentiarum notandi sunt, qui syst ma aliquod syllogisticae Scholasticae exhibent, qualis ea ineunte seculo XVI et circa reformationis tempora viguit. Agit enim in iis de definitione et diuisione, exque his consequentiarum rationes exponit, regulasque exhibet pro argumentationibus enthymematicis, et tum *llogismos explicat atque exponibilia. Pari ratione Embammata physicalia edidit, in quibus totam philosophiam naturalem ex ingenti ap phthegmatum phynealium aceruo illustrare conatus est; et Moralia, inquatuor diuisa tractatus, in quibus de actuum et habituum essentia, et eorum impedimentis, de virtutibus theologicis tribus, fide , spe et charitate; cse humanis virtutibus, earumque oppositis satis subtiliter disseruit. Iussu quoque academiae Parisiensis librum scripsit aduersus Tlaomam Caietanum, de Auctoritate Ecclesiae et conciliorum I ter Britannos ROBERTUS HOL COTH, LELANDO a Dram Haldecotus, Auoniae Borealis alumnus, ind. Praedicatorum sodalis, in cathedra omniensi philosophiae et theologiae peritia singulari eminuit , multisque scriptis, historiae literariae Anglicae scriptoribus enumeratis inclaruit. Seculo porro XV medio philosophiae Scholasticae tradendae operam commendauit suam NICOLAVS DE AOR BELLIS, vel DOR BELLUS, Andegavensis prouin- O . - ciae, Turonensis Gallus, Ordin. Minorum qui philosophiam et theologiam in gymnasio Pictaviensi docuit, Scotique partes strenue defendit, exque eius mente Logicam , itemque Commentarios in sotelis Phasica , Metaphasica, Ethica, et de anima scripsit 8 . Simili ratione de scriptis et philosophia Aristotelis logicis, metaphysicis , physicis et de anima meruit DOMINICUS DE FLANDRIA Dinisteri L.

Dominicanus , qui i Bononiae philosophiam et theologiam docuit, H 'δε ' obiitque anno cII II, teste I A C. Q v ETIF , qui libros eius reis censet, quibus 'Peripateticam philosophiam illustrare conatus est . Inter Patauinos professores circa haec tempora floruit M A V R I-M uri.

CIVS HIBERNICUS PORTU FILDAEVS; Ordi H M stus.

ni Minorum adscriptus ε; denique archiepiscopus in Hibernia Tu mensis , qui anno cIIIIx mi obiit. Ob celebritatem eruditi nis di istus est flos mundi, et in Scoti scripta non sine acumine commentatus est. Et his quidem multi adhuc addi possent, si vel Scho

880쪽

sss PERIOD. II. PARS II. LIB. II. CAP. III. SECT. II.

lasticae philosophiae historia specialis enarranda, vel certarum scientiarum sata exponenda essent. Dici enim posset, de Richardo Wal indisorde, Nicolao de Lynna Ioanne Halifax , Ioanne Duns de Saxonia, Ioanne de Lignariis , Ioanne de Martiano γ, Ioanne de Sacrobosco , Ioanne de Regiomonte ', mathematicarum disciplinarum notitia inter Scholasticos celeberrimis : de Alberto de Riechmersdorf, Ioanne Rauani, Henrico de Einbeck, Ioanne Mons herbeck, Nicolao Stor, Henrico Luhr, Nicolao Smylati cle. inter Germanos logica cruditione conspicuis '; de Henrico de V ismaria, Henrico ae Gandauo , Ioanne de Eligerio aliisque naturalium rerum peritis etc. Verum haec pro nostro instituto, quod generalem tantum philosophiae historiam nos pandere iubet, prolixa nimis sunt, et ad specialem tractationem pertinent: facile autem eorum notitia ex sontibus hactenus co

piose adductis potest hauriri

Deeantatissimus est eius libet de Sphaera mundi, per 4 o annos in stholis praelectus, de quo vid.

SECTIO

SEARCH

MENU NAVIGATION