Sancti Diadochi episcopi Photices .... capita centum de perfectioni spirituali. S. Nili capita centum quinquaginta de oratione ad Deum. Hesychii presbyteri antirrL·tika kai euteka, siue Doctrina compendiaria binis capitum centuriis comprehensa, ..

발행: 1627년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

l e studium virtutis pertinet, adimere semper alas desiderio earum rerum, quas Videmus , quod nos Iob ille experientissimus docet, cum ait, ' si secutum est cor meum oculum meum, quae res summae continentiae est index. ' Iob. I

tauomodo, qui ambulatsiritu, nescit δε-

Heria carnis. C A r. L V II. QVi ' versatur semper in corde suo,s

sens prorsus a iucundis rebus vitae huius peregrinatur. Qui enim ambulat spiritu,non potest desideria carnis nosse:quandoquidem iam deinceps, in arce Virtutum sitas ambulationes conficit,utiturque iis ipsis virtutibus , veluti . ianitricibus castimoniae, quae est instar ciuitatis paruae . Ex quo fit, ut in hoc irritae sint machinae Daemonum,quamuis usque ad h fenestras naturae, tela y vulgaris amoris pertingant.

a Versoni

102쪽

De Persectione spirituali. 63

a Versari in corde est, esse semper intentum studio cognoscendi stipsum, ct pasiones purgam di ex charitate Dei, quod est iritu ambulare: sicut Apost. praecepit. h Fenestrvi natura vocat viseum,auditum,ct reliquos sensus, ct si enim qui stiritu ambulat, verbi gratia , impudica audiat, ct videat, ut sanctus Loth, uia videre,est audire dolet,aspeetii , & auditu iustus est, ut de ipse illa Loth

dicit beatus Pet. 2.c. 2.c Amorem vulgarem Grece πάνδεμον vocat,

amorem μοιχικὰ, id est, fornicarium in adulterinum. Sic S. Athanasius in epist.ad Ammum Monachum consuetudinem fue usium cum muliere non sua Vocat. χμῖσιν ηγο- μεν id est, popularem, cum sua vero ωομον, id est, legitimum.

De acedia, qu solet post repudiatas volup

tates corporis contingere. C A p. L VII I.

CVm coeperit anima nostra non amplius ea,quae pulchra,& iucunda sunt, Concupiscere ', tunc eam desidiosa quaedam mens,Vt plurimum subit,quae neque ossicio sermonis eam sinit libenter seruire : neque expe

103쪽

64 Sancti Dialebi

expeditum desiderium futurorum bonorum ei relinquit: immo & hanc caducam vitam ceu valde inutilem habet,ut non habentem opus virtutis , dignum : ipsamque eognitionem pro nihilo ducit: aut tanquam aliis quoquemultis tributa sit: aut tanquam nihil perfectum nobis ' significare promittat. Hanc autem tepiditatis, & corporis aegritudinem fugiemus, si menti nostrae valde angustos meatus definiemus, ut solum Dei memor sit. Hac enim solummodo ratione ad suum reuersa feruorem , poterit rursus ab illa per segnitiem distractione, sine dolore remoueri.

aNunc cognoscimus ex parte,inquit Apost. cum autem venerit,quod perfectum est,euacuabitur,quod ex parte est. & Daniel. c. I 2. multiplex, inquit, erilscientia,& Dionys. Areop. c. I.

Coelest. Hier. explicationes do trina sacra in Ecclesia igniscare ait copiosam iliam ; ct coele-

lem mentium:beatarum contemplationem cognitio ergo Deil, ct mandatorum eius per opera tionem charitatis firitualis comparata , qua sancta cognitio est,permittit: nobis perfectam illam in caelis cognitionem , quam Moo soli

104쪽

De Persectione seirituali.

Ruomodo mens reddi psit ceria de diligentia siua in stirituali certamine

per memoriam feruentem nominis Iesu.

C A P. LIX. CVm omnes mentis exitus memoria sDei occluserimus , omnibus modis a nobis requirit ipsa mens opus, ex quo di ligentiam suam plene nosse debeat. portet igitur tradere illud solum , h Domine Iesu Christe,ad integram, & solidam p ro- positi tractationem; nemo enim sinquiti dicit,Domine Iesu,nisi in Spiritu Sancto. Verum ita arcte verbum istud in intimo suo recessu omni tempore contempletur , ut ad nullas imaginationes abduci possit. Quicunque enim sanctum &gloriosum nomen hoc,in profundo cordis continenter medi- itantur, hi etiam lumen mentis suae semper videre possunt. Cum enim arcta solicitudine illud in

mente retinetur,sordes quae in anima apparent , cum multo sensu exurit.ς Deus enim

inquit ignis consumens est, unde animam deinceps ad amorem gloriae suae vehemen

105쪽

66 Sancti Diadochi.

ter incitat Dominus. J Illud enim gloriosu,& optabilissimum nomen, si diutius in memoria mentis cum feruore cordis habeatur, habitu plane bonitate eius amadi in nobis, nullo iam impedimento obsistente, gignit. Haec est enim preciosa margarita,quam qui omnem substantiam suam vendiderit,comparare potest, & laetitiam maiorem , quam dici possit,de inuentionc habere.' Non est dicere Domine δε- , verbo siolum dicere sed opere, ct veritate, sicut ait Ioannes,ut cum operamur opera salutis,haec enim seunt opera Iesu,quod verbum saluatorem significat, 2 qui hac operatur, facit voluntatem Domini, ut fidelis seruum. Hc igitur dicit vere, Domineisu in corde seuo.

De duplici gaudio .inchoante se perficiente, drvsu utri que, o de lachymo

mediis inter utrumque. C A P. L X. ALiud est gaudium inchoans, & aliud perficiens; illud quidem non est Ri magi

106쪽

imaginationibus vacuum. , Hoc ver δ vim habet humilitatis: his autem interiecta est tristitia Deo amica & lachrymae sine dolore. Etenim quia in multitudine sapientiae multitudo inquit cognitionis;& qui addit cognitionem, addit dolorem, idcirco opus est,ut primum quidem gaudio inchoante ad certamen spirituale anima prouocetur: deinde,ut a veritate Spiritus Sancti arguatur, ει probetur. Tum in iis , quce praue egit, tum in ii ι,quae adhuc agit: in redargutionibus enim inquit)super iniquitate corripuit hominem , f tabeseere fecisti , sicut araneam animam eius, ut cum diuina reprehensio , tanquam in ardenti fornace ani mam probauerit, tunc operationem gaudij

sine imaginationibus cum feruida Christi

memoria capiat.' Gaudium inchoans, quod non caret imagς- nationibus en, ut si quis verbi gratia videatur sibi volare in coelum , aut interesse choro beatarum, aut aliquid simile: quod euenire βοlet aliquando , cum quis primum vocatur ad relinquendum seculum.

107쪽

Puρmθdo meus, passionibus libera, gratia ' Dei adiuuante, cito obliuionem Dei expellit. C A p. L XI.

CVm anima ira commouetur, aut offusa est ei caligo ex crapula , aut graui angore afficitur , non potest mens, tametsi ipsa anima vim ei quodammodo adhibeat, memoriam Domini retinere ; quin potius vota mens vehementia perturbationum obscurata, a suo sensu ob hanc causam prorsus alienatur. Quamobrsm non potest desiderium fgillum suum imprimere, ut mens sine obliuione speciem meditationis ferat, durescente memoria eius propter seritatem perturbationum. Sin autem extra

perturbationes posita sit, tametsi paulisper obliuio illud promptum animi surripiat,tamen cito mens, solertia sua utens feruenter, illam salutarem , & maxime expetendam praedam apprehendit. Habet enim tunc ipsam gratiam una cum anima med itant em,& clamantem , Domine Iesu , scut mater puerulum suum docet, & cum eo meditatur paternum nomen , donec ad habitum eius

108쪽

De Persectione sprituali. 69

eius nominis eum perducat . & infan4 puer pro aliquo alio puerili sermone clare patrem etiam dormiens appellet. Idcirco ait Apost.' Similiter autem , & spiritus adiuuat infirmitatem nostram : quid enim oremus,quomodo oportet, nescamus; sed ipse spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus:etenim quia ad capiendam virtutis orandi perfectionem paruuli sumus , omnino auxilio eius indigemus : vicum eius dulcedo maior, quam dici potest, Omnes cogitationes commisceat, & suauitate perfundat,toto cum affectu ad memoriam Dei,& charitatem excitemur. Quamobrem cum in ipso, ut idem Paulus ait, Deum patrem inclamamus,ab ipso componimur ad vocandum sine intermissione, Abba pater.

De ira, quomodo, se quando ea utendum: modo utiliter a Deo datast.

C A p. L X II. IR plus quam aliae passiones perturbare,& confundere animam solet, aliquando vero magnopere utilis est; cum enim comica eos, qui aliquid inique, aut flagitiose, quod

109쪽

7o Sancti Diudoebi . l

quodcuque illud sit, committunt, ea sedate utimur, ut,aut salvi fiant,aut pudore affi-siantur , tunc mansuetudinem ei adiungimus , eodem enim tendimus, quo iustitia,S bonitas Dei spectant. Immo saepe , cum grauiter peccato irati sumus , illud foemineum quod in ira inest , virile facimus. Quod autem in ipsum spiritum interius

frementes, cum in magno moerore, & luctu sumus, supra ipsam mortis ' gloriationem efferimur, non est dubitandum , quod quidem,ut nos doceret Dominus, animam

Laetari reddidit corpori postquam bis in spiritu infremuisset in mortem, seque conturbasset: cum alioqui omnia voluntate sola sine ulla conturbatione , quaecunque vult, efficiat. Ut iam, mea quidem sententia, ira moderata magis tanquam telum naturae nostrae ab auctore nostro tributa sit.

Quo si Eua contra serpentem via fuisset, nunquam ab illa falsa voluptate delinita esset. Vnde, ut mihi videtur , qui propter

studium,& ardorem pietatis ira utitur sedate, probatior in lance remunerationum reperietur prae eo , qui nullo modo propter mentis immobilitatem ira mouetur et hic enim aurigam sensuum hominis inexercitatum habere plane cernitur ; ille vero semper

110쪽

De Persectione Ipirituali. 71

semper in equis virtutis , certandi studio feruens , vehitur inter medias Daemonum copias, V Quadrigam c0ntinentiae in timore Dei omni tempore exercens, quam qUidem currum Israel apud scripturam , cum

Elias ille in sublime lublatus est, dictam esse legimus : siquidem Iudatis primum , de

quatuor virtutibus excellenter locutum esse Deum videmus. Idcirco totus,& in curru ignis sublatus est ille cantus , ac tam admirandus sapientiae alumnus, tanquam equi S, ut mihi videtur, suis usus virtutibus in Domino, qui illum in aura spiritus ignis rapuit. Gloriationem mortis vocat illam, de qua vost. ait Ossam Prophetam secutus, ct interpretatus , ubi enim mors victoria tua 8 victoria enim mortis peccatum erat ; quo sublato , victae E mors supra hanc gloriationem mortis sentit, qui sicut decet, moderate mortem alicuius deflet, tanquam qui Lyem habeat resiurgendi: ct meliorem vitam ab omni gemitu,st dolore,ac lach mis liberam expectet. Estque illi fetus mortis quidam fremitus in mortem Usam , ac Linus quoddam pia ira in eam propter peccatum , per quod mors introiuit,cuius imperium, sicut post. ait,habebat diabolus,quem hic vocat S. Diadoctus iritum interitus. h Virtutes

SEARCH

MENU NAVIGATION