장음표시 사용
81쪽
' Vel aliquid calestium miracularum , quale fuit illud lumen diuinum ostensum discipulis in monte Thabor , quod quidem viderunt non ορατωρ, sed νοητωc, id est, non oculis ira assectis, ut nonfri seunt sed oculis corporis sectis quodammodo Isiritualibus, ut patres dicunt, ut sic videre possent,
De somniis a Deo misis, se a Daemone, se
. de eorum disseremia. C A p. XXXVII. Via, quae per somnum bonitate Dei
obiiciuntur animae, sunt animae sanae certi quodammodo nuncij,&indices. Quocirca neque ex alia in aliam formam mutantur , neque sensum terrent: neque uno impetu ridentibus, aut moerentibus obiiciuntur ue sed potius cum omni lenitate a cedunt ad animam,quam spiritualis laetitiae dulcedine perfundunt. Vnde postquam corpus a somno excitatum est, magno cum desiderio illam somnij laetitiam anima requirit. In visis vero a Daemonibus per quietem obiectis per omnia contra euenit. Nec enim in eadem figura manent: neque figuram,neque formam quietam multo tempore ostendunt. Quod enim Daemones ex
82쪽
proposito voluntatis non habent, sed ex suaso tu fallacia mutuantur, non pollunt diu eo contenti esse. Quin potius grandia loquuntur, & plurima minantur , saepenumero se in species militum induentes: aliquando
etiam occinunt animae cum clamore. Vnde mens eos agnoscens, cum pura est, videtur
sibi excitare corpus a uompo,& quandoque etiam laetari, quod eorum dolos possit in- relligere. Quamobrem in ipso somnio,dum
eos arguit, magna ira commouetur. Accidit vero aliquando, ut bona etiam somnia non
afferant animae laetitiam , sed potius dolorem quendam dulcissimum, & lacrymas omnis doloris expertes. Hoc autem in his fieri solet, qui habent magnos progressus in humilitate.
De virtute non credendi vilis smo s. C A p. XXXVIII. DIximus, sicut ab iis, qui experti sunt,
audiuimus , bonorum , &.malorum somniorum different iam.Satis nobis sit pro magna virtute habere, ut nullis omnino per somnum visis credamus. Somnia enim nihil aliud sunt, ut plurimum , quam simulachra cogitationum errantium: aut rursus γ
83쪽
sus, ut dixi Daemonum ludificationes: d mum quamuis a Deo quandoque missum sit visum , neque admittamus, tamen non kascetur nobis ob hanc causam ille summe misericors: scit enim hoc a nobis fieri propter fallaces insidias Daemonum : atque
haec quidem est , quam diximus , perfecta somniorti distinctim Contingit verδ ut exsurreptiune quadam sensum fugiete, quod nemo, ut arbitror, qui effugiat, reperiatur anima detur, amisso vestigio perfecte discernendi, & fide somniis non bonis,tan- quam bonis adhibita. Foedari animam dicit pro eo quod est, conripere notionem aliquam foedam, ut ex c. 33. --telligi potest: hoc autem quin aliquando accidat per somnium ex surreptione iudici'sensum mentis fugiente, atque inde fiat, ut somnio non bono credatur,nemo,ut his pater sentis,quod effugiat, reperiatur. Quia id scilicet,ct culpa vacare potest , ct omnino esse extra potestatem nostram etiam secundum causas antegressas.
84쪽
De Persectione spirituali. que
Exemplum ad intelligendum, quomodo nemini exprobret Deus, quo omnis ab eo misso non credat. C A P. XXXIX. SIt igitur vobis exemplum huius rei famulus , quem reuersus Dominus noctu, post longam peregrinationem , ante vestibulum domus euocet; cui famulus nullo modo aperire velit e metuit enim ne se similitudo vocis fallat, & rerum, quas Dominus commisit, proditorem faciat, cui quidem non est iratus Dominus postera die; quin potius multis laudibus ab eo dignatus est , quod vocem Domini , fallaciam existimauit , dum nihil ex bonis Domini perdere voluit,
diuando anima possit, lumen quod in se . habet videre: se quidpotissimum in . vita Monastica sudendum sit.
Non est dubitandum , quin mens cum coeperit diuinum lumen in ea operari,
85쪽
tota fiat perspicua, ita ut ' lumen id, quod in se habet, abunde videat. Hoc vero tunc fit, cum potestas animae dominatur inperturbationes. Quod autem quicquid menti in figura apparet, siue lumen , sue ignis sit, ex callido artificio inimici proficiscitur, docet nos diuinus Paulus , cum ait transfigurari eum in Angelum lucis. Non igitur oportet, ut hac spe ullus monasticam vitam capessat ; ne hic inueniat Satanas animam facilem ad rapiendum eam ad se ; Sed ut solummodo tales evadamus, qui in omni sensu, & plenitudine cordis Deum amemus, quod quidem est amare ex
toto corde, ex tota anima, & ex tota mente. In quo enim hoc glatia Dei operatur, peregrinatur a mundo , quamuis in mundo sit. ι
' Lumen, quod in si mens habet,est conficientia , qua, ut antea c. I 8. auctore S. Dorotheo
dixi , est ratiocinatio quadam instar scintilia,
iliaminans mentem dicernens reclum a praus ingenerata anima a Deo. Hoc ergo lumen
satis videt, cum sublatis pasionibus diuinitus
istuminatur: mens etenim non sublatis, licitur conscientia tanquam lucerna per laternam apparens , ut aiebat idem Dorothem , ita ut te- nuiter
86쪽
nuiter eam videat mens: hoc igitur lumen, quod in nobu est, vi perspicue videam in curare debemus , non autem ut videamus aliam speciem luminis , qua arte daemonis ostendisolet
De obedientia maxima virtutum , ct ianua Charitatis. C A p. X LI. Obedientiam esse omnium virtutum
introducentium principem , exploratum est: repudiat enim arrogantiam, parit autem nobis humilitatem. Unde ianua, atque aditus charitatis in Deum essicitur ijs, qui libenter eam amplectuntur. Hanc cum Adam abiecisset, decidit in profundum tartarum : hanc cum amasiet Dominusi causa redemptionis , usque ad crucem Patri obediuit: idquo cum nulla ex parte infra illius amplitudinem, effet,ut cum cri- en humanae inob*dientiae sua obedientia Hiluuiat, eos, qui obedientes essent, ad Beatam, de immortale vitam reduceret. Prinmum igitur huius virtutis curam habere .
pQUςt eos, qui studium certandi cum superbia
87쪽
petbia Diaboli suscipiunt. Haec enim dei,ceps progressa , omnes Vias virtutum no bis sine ullo errore demonstrabit.
tauomodo oporteat continentem esse in omnibus. C A P. X LI Ι. Commune est omnium virtutum continentiae cognomentum ; oportet igitur certantem , in omnibus rebus se continere. Sicut enim quocumque demum me-bro hominis , vel minutissimo adempto, totum corpus , quamuis sit parua pars,quae desit toti figurae , informe efficitur. Sic qui vel unam virtutem neglexerit, uniuersum continentiae decorum dissoluit , ac delet, nesciens. Oportet igitur non solum virtutes corporis studiose excolere,sed eas etiam quae hominem interiorem purgare possunt. Quid enim profuerit virginitate corporis seruare, si anima a Daemone inobedientiae praeside adulteratur Aut quomodo coronabitur , qui se a gulae vitio, & omni corporis cupiditate continuerit , superbiam tamen, & studium gloriae declinare non studuerit, neque breuem laborem toler uerit
88쪽
uerit 3 idque cum k iustitiae lance rependendum sit lumen iustitiae, iis qui opera iustitiae in spiritu humilita is fecerunt.
De utilitate, se modo seruandi continen
tium in vitata. C A p. X L III. SI c igitur oportet in omnes cupiditates
eius partis animae, quae ratione caret, odium exercere eos , qui spiritualiter certant, ut in habitu illud vertant. Continetia vero in victu ita oportet seruare, Vt nemo aliquid cibi detestetur ; hoc enim execrabile est , & Daemonis inuentum. Non , enim a cibis , tanquam malis abstinemus, absit ; sed, ut a copioso , dc inutili victa nos refraenantes , partes corporis efferves, Centes moderate castigemus ; deinde, ut ex eo , quod nobis superat, pauperibus quantum sufficiat, dispensetur; in quo quidem sincera charitas cernitur.
89쪽
atauomodo effri possi, ut ciborum iucundiatas , ct caeterae voluptates libenter resuantur. C A p. XLIIII. V Esci omnibus cum gratiarum actione,
quae ad vescendum, & bibendum adhibentur , non pugnat cum regula scientiae. Omnia enim , inquit, valde bona: abstinere autem libenter a suaui, & a multo cibo, maximae discretionis, & scientiae est: tametsi, quae in hac vita iucunda , & dulcia sunt, nunquam possimus iucunde recpuere; nisi Dei dulcedinem in omni sensu cordis, ac omni plenitudine eius deguste
prudentiam spiritualem, qua est regula
sanctarum virtutum , vocat scientiam , sicut Beatus Petrus a. c. I. ministrate , inquit, in fide vestra virtutem:in virtute autem scientiam: in scientia autem abstinentiam.
De nimia continentia victu fugienda. C A p. X L U. UT corpus multo cibo onustum languidam , & segnem esticit mentem, sic
90쪽
sic nimia continentia victus debilitatum facit, ut ea pars animae, quae in contem platione versatur, in moestitia sit, & in fastidio sermonis. Oportet igitur ad motiones corporis cibos etiam accomodare, Vidum corpus valet, quantum conueniat,castigetur: dum verb non valet, Noderate leniatur. Nec enim infirmo corpore esse debet, qui certat, sed ita firmo, ut sustinendo certamini, par esse possit , ut anima etiam laboribus corporis conuenienter purgari queat.
De ratione victus soliti temperanda, per moderatam indulgentiam.
CAP. XLVI. CVm inanis gloria aduersus nos tum scit, nacta ad viiij sui excusationem, aduentum fratrum,aut aliorum hospitum, quicunque illi sint, recte fiat, si rationem soliti victus aliquantulum temperemus: Sic enim Daemonem infectis rebus , immo de suo irrito conatu dolentem dimittemus: ac legem charitatis cordate implebimus: &' mysterium continentiae , sine ostentatione, per illam moderatam indulgentiam
