Sancti Diadochi episcopi Photices .... capita centum de perfectioni spirituali. S. Nili capita centum quinquaginta de oratione ad Deum. Hesychii presbyteri antirrL·tika kai euteka, siue Doctrina compendiaria binis capitum centuriis comprehensa, ..

발행: 1627년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

31 Sancti Diadochi.

sic anima , si ardorem ex cupiditate mundi collectum stadiose restrinxerit, etiam Valde parua errata pro grauissimis ducens , lachrymas multas , cum multa gratiarum actione, continenter Deo offert. Iusti enim inquit confitebuntur nomini tuo. Contra vero si perseueret in cupiditate mundi, cum quid est ad caedem pertinens,aut aliud

quid magno dignum supplicio, sentit silla

quidem sensim , alia vero errata ne significari quidem sibi vult ; imo saepenumero in virtutibus ea ducit & pro eorum defensione non pudet miseram oratione uri vehementi.

Ruomodo Spiriim rem animam purget, O quid sit, Spiritum Sanctum e tinguere, o contris e

C A p. XXVIII. Solummodo Spiritus Sancti est purgare

mentem : nisi enim ingrediatur fortis ille , & diripiat latronem, numquam praeda eripietur. Oportet igitur in omnibus Rpace animae Spiritum sanctum recreare , Ut lucernam cognitionis, semper apud nos lucentem habeamus: ipsa enim in penetrali mentis semper splendente, non solum illi.

72쪽

De Perfectione spirituali. 33

illi amarulenti, & tenebrico si Daemonum appulsus patefiunt, sed etiam magnopere languescunt, ab illo sancto & glorioso lumine deprehensi. Idcirco Apostolus ait, spiritum inolite extinguere ; idest, ne per maleficia, & prauas cogitationes Spiritum sanctum tristitia afficiatis, ne suo illo splen

dore vos desinat protegere.Nec enim aeter

num illud , & vivificum Spiritus Sancti, extinguitur; quin potius illius tristitia,hoc

est, auersio , mentem sne lumine cognitionis obscuram ,& caligine circunfusam relinquit.

De uno sensu mentis ante peccatum: sequando appetitus irrationalis cum rationali consentiat.

CAp. XXIX. VNum, ut dixi, sensum esse naturalem animae, quinque verb sensus plane differre totidem usibus , atque muneribus partium corporis , sanctus & benignus spiritus Dei nos docet. Mens.tamen propter Peccatum inobedientiae in totidein ipsius animae motus distrahitur. quocirca Vna quidem pars animae ad passiones se adium Sit ; unde , quae sunt vitae iucundλ , cum

B s volup

73쪽

voluptate percipit: altera vero rationis, ac intelligentiae motu , saepe numero delectatur: quatenus mens nostra ad coelestia cur-Iere , cum continentes sumus, expetit. Sil igitur veniamus ad habitum contemnendii ea, quae mundo sunt pulchra , poterimust etiam appetitum animae terrenu cum eiusdem appetitu compote rationis coniugere, communicatione spiritus Sancti in nobis hoc dispensante , nisi enim haec diuina bonitas efficienter penetralia animae nostrae splendore illustrauerit, non poterimus indiuiduo , idest , toto sensu bonum degu-l stare.

Ruomodo, quando sensu mentis disce nantur constitiones vera a seips.

CAP. XXX.

SEnsus mentis est gustus perfectus , quo

res discernutur. Quemadmodum enim gustu, qui est sensus corporis, bona a malis une errore, cum recte valemus, discernendi res, ea, quae sunt suavia, appetimus; sic mensi nostra, cum coeperit integra ' sanit te, & in multa curarum vacuitate moueri, potest etiam diuinam consolationem affatim sentire, & a contraria nunquam rapi.

74쪽

De Pe lectione I irituali. 33

Vt enim corpus cum terreni cibi suauiratem gustat, experientiam sensus habet ab errore liberam, sic mens cum supra prudentiam h carnis gloriatur , sentire potes: sine errore, Spiritus Sancti consolationem. Gustate enim inquitὶ & videte , quoniam suauis est Dominus ; memoriamque habere gustu sine obliuione per operationem charitatis ad probandum potiora, ut Apostulus it; & hoc oro , ut charitas vestra magis abundet in scientia , & omni sensu,

Integra sanitas mentis est studiosa , cst diligens operatio omnium mandatorum Dei, sicut scriptum est in Prou. c. I 3 .rimens mandatum ibis sinin est ; idest , qui mandata non negligit, se potius diligenter , ut Deum time's ea facit , hic. ex turpibus palmmbm non agrotat, immo in omni virtute samu est. : h Gloriari supra prudentiam camis,s delectari tys, qua inimica sunt carni, cuius prudentia mors anima est , ct inimicitia in Deum, ut

Apostolus ait. Fnem, enim delectant laxamentum,voluptates, honores,opes: his contraria deIectant spiritum , cuim prudentia est visa'anGm ct pax rim cum Deo, sicut idem Apost. ait. B 6 De

75쪽

36 Sancti Diadochi

Dessa consolatione Sasanae per quietem . somni immissa.

C A P. XXXI. CVm mens nostra consolationem Spiritus sancti sentire coeperit,tunc Satanas animam quodam sensu simulatae voluptatis consolatur per nocturnam quietem , quando leuissimum somnum, & breuissimum capit. Si igitur tunc mens ita parata reperiatur, Vt nomen Domini Iesu feruenti memoria retineat,& hoc sancto,&glorioso nomine, tanquam armis aduersus dolos eius usa fuerit, recedit quidem Diabolus fallax ; sed postea ab bellum per se

eum anima gerendum accenditur. Ex quo rursus fit, ut mens perfecte iam sallacias Daemonis agnoscens magis proficiat in experientia discretionis.

De bona consolatione anima, tum per vigiliam,tum per quietem somni.C A p. XXXII.

Bona consolatio, aut per visiliam existit,aut etiam per visum in somno,cum quis

76쪽

De Perfectione θirituali. 37

quis daturus se quieti, in feruida Dei memoria cum charitate eius veluti conglutinatus est. Fallax vero consolatio semper,ut

dixi, se infundit in leuem somnum pugilis

cum mediocri Dei memoria. illa enim vera consolatio ut pote , Deo proficiscens,aperte animas spiritualium pugilum cum multa eorum laetitia hortari vult ad charitatem: haec verb salia,quia vento quodam fallaciae solet animam amare , nititur surripere per somnum experientiam ipsius sensus mentis, memoriam Dei integre conseruantis. Si igitur, ut dixi, reperiatur illic mens bene memor Domini Iesu,dissipat quidem illam auram inimiet,quae suauis esse falsδ apparebat , moueturque exuliatione ad pugnandum cum eo , tanquam habeat deinceps post gratiam velut secunda arma ipsam de experientia gloriationem.

Euomodo vera latitia Spiritus Sancti a fulsea Damonis dignosiatur. C A p. XXXIII.

SI anima certa motione,& non antis ficta ad charitatem Dei inflammetur, quasi volens etiam trahere corpus ad prOsundum

77쪽

38 Sancti Diadochi

fundum illius charitatis, siue per vigiliam, siue quemadmodum dixi,cum somnum c pit is, in quo diuina gratia operatur , nihilque omnino aliud tunc cogitet, quam hoc solum , ad quod excitata est, scire oportet esse operationem Spiritus sancti.Tota enim

affecta illa inexplicabili dulcedine , nihil

aliud potest tunc cogitare : quoniam laetiria quadam vehementi perfunditur. Sin autem ullam prorsus dubitationem , aut foedam aliquam cogitationem mens in illa gratiae operatioDe concipiat, quamuis sancto nomine Iesu via sit ad propulsandum malum , & non magis at amorem tantum Dei incendendum, sciendum est , consolationem illam falsa specie laetitiae a fallace Daemone proficisci: laetitia veto illa est insulsa,&non intima,quippe ab inimico proficiscens, qui animam vult adulterare. Cum enim viderit mentem experientia sui sensus studiose gloriari, tunc quibusdam , Ut dixi,consolationibus,quae bonae Videantur, animam consolatur; ut ab illa molli, ' Behumida dulcedine relaxatam, lateat Concubitus fraudulentus Diaboli. Hinc igitur cognoscemus spiritum veritatis;& spiritimi fallaciae. Nemo enim potest diuinam gustare suauitatem, aut amarum Daemonis

sensa

78쪽

De Perfectione seirituali. 3'

sensu experiri, nisi sibi persuaserit, gratiam quidem Dei in profundo mentis habitare : malos vero Daemones circum fundum cordis commorari, quod quidem vellent Daemonem, Vt nunquam apud homines Crederetur, ne, cum mens hoc perfecte cognosceret, recordatione Dei se aduersus

eos armaret.

' Damon mollitiam quandam siensum corporis titillantem miscere stet cum voluptate mentis Isirituali ad decipiendum, de qua re vi

De duplici charitate,naturali, o stirituali se de viri que conditione.

C A p. XXXIV.

A Lia est naturalis.charitas animae,&

alia, quae ex sancto spiritu proficiscitur. Illa enim cum volumus,nostra motio- .ne moderate cietur. Quamobrem facile Daemonibus diripitur , nisi propositum voluntatis nostrae vi teneamus. Haec vero a Spiritu sancto profecta tam vehementer animam ad charitatem Dei inflammat, ut omnes partes animae inexplicabili suavitate diuini amoris,in infinita quadam simpli-

. i citate

79쪽

4o Sancti Diadoebi

citate affectionis glutinentur. Tunc enim mens, tanquam graui data spirituali operatione,fontem quendam charitatis, & gaudij profert.

De gratia Dei, quomodo sela omnes animi

motus turbidos tranquillit. C A p. XXXV.

SIcut mare,cum turbatur,oleo insuso cedit natura sua tempestas, lenitate olei procellam extinguente : sic anima nostra, cum lenitur gratia Spiritus sancti, iucunde tranquillatur: cum gaudio enim cedit victa ipsius gratia , sicut ille sanctus ait: Verum tamen Deo subiecta esto anima mea, victa inquam Spiritus sancti gratia,quae irisam illam animam inexplicabilis suauitatis Vmbraculo tegit. Idcirco quamuis saepe

eam daemones tunc irritent, manet tamen

expers irae, & plena gavdh: cui enim gratia aduenerit, in eo permanet, si ex metu Dei animam suam sne ulla intermissione iucunditate afficiat. is enim,qui in vita spi- . rituali certant, speciem quandam castim niae affert timor Domini: Timor enim Domini , inquit, castus permanet in iaculum saeculi.

80쪽

De Perfectione stirituali. Ai

muomodo anima, psit sentire gloriam

Dei, o de fulgaria Diaboli sendentis aliquid silendoris

simile. C A p. XXXVI. NEmo,cum sensum mentis aussit,speret

videre oculis gloria Dei, sentire enim eam dicimus quodam gustu qui dici non potest,diuinae consolationis, cum quis animam purgauerit non aute, quod apparear, ei aliquid eorum , quae sub aspectum cadunt; siquidem nunc per fidem, & non per speciem ambulamus, sicut ait beatus Paulus. Si cui igitur eorum , qui certant, vel lumen, vel figura quaepiam ad similitudinem ignis appareat, ne amplectatur huiusmodi visum: est enim fallacia inimici manifesta,quae quidem res multos fefellit, qui propter ignorantiam a via veritatis deflexerunt. Nos autem scimus, quod quamdiu sumus in hoc mortali corpore, peregrinamur a Deo, id est,uel ipsum,vel aliquid coelestium ' miraculorum eius videre aspectu corporis non possumus.

SEARCH

MENU NAVIGATION