Sancti Diadochi episcopi Photices .... capita centum de perfectioni spirituali. S. Nili capita centum quinquaginta de oratione ad Deum. Hesychii presbyteri antirrL·tika kai euteka, siue Doctrina compendiaria binis capitum centuriis comprehensa, ..

발행: 1627년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

' MUerium continentia dicit, quia in ιeiunio tanquam in muterio quodam docemur, oculos, man- , pedes, linguam ct reliquos sensus, ac partes corporis a peccatis abstinere.

De ieiunio ad pietatem referendo. C A p. XL VII. HAbet quidem per se gloria ieiunium,

sed non apud Deum, est enim instrumentum,quod ad temperantiam componit eos,qui volunt: non oportet igitur eo gloriari , qui Christianae religionis pugiles sumus : sed solum in fide Dei finem propositi nostri expectare; nec enim cuiuscunque artis periti de artificio quod profitentur, ex instrumentis gloriantur ; quin potius quisque eorum formam suscepti operis expectat , ut inde perfectum illud, & absolutum artis suae demonstret.

. ' Finis propositi nostri est, omni custodia,ut

ait Salom. custodire cor: custodia enim cordis, ut Hesichius presster in priore centuria ad Theodulim ait, funditus delet ex corde omnes pagones, ct mala omnia r ct introdueit homini cognitionem sivi, ct peccatorum suorum , ac veram humilitatem, ct Charitatem in Deum,

92쪽

De Perfectione 1 irituali. 33

o homines qua ad 0iritualem Dei castum, qui pietas dicitur , pertinent: corporalis vero exercitatio,vt. ieiunia , vigilia 2 alia huiusmodi cum bona alioqui sint , ut pietatis instrumenta: ct si inquit , hominem exteriorem ab operibus ρeccatorum cohibent , non tamen peccata hominis interioris cohibent, ut iram, inuidiam, &c.

De utilitate temperati τictus ad factum stiritualem anima.

C A p. XLVIII. SIcut terra, si moderate sit irrigata , semen sparsum , quod excipit, cum multa fertilitate effundit: multis verδ imbribus madefacta spinas tantum , & tribulos fert: sc terra cordis, si moderato utamur victu , semina sibi innata , atque insita pura edit: & illa , quae sunt ab Spiritu Sancto seminata , cum multa viriditate, & Vbertate fructuum profert: sin vero multo potu madeat, ex omnibus cogitationibus suis spinas, & tribulos procreat.

93쪽

De intemperantia victus , quomodo ad libidinem prouocet: se de remedio,

o eius ratione. C A p. X LI X. CVm mens nostra in fluctu largi potus natat , non solum libidinose intuetur simul aera, quae per somnu Daemones figu rant; sed in se ipsa quasdam formas pulchras fingens , visis suis tanquam quibusdam adamatis utitur ardenter. Tepefactis enim feruore vini illis partibus corporis, quae ad generandum datae sunt, necesse est Omnino, ut mens sibi umbram libidinis

cum voluptate repraesentet. Opus ergo est, ut moderatione victus utentes , incommO-dum , quod ex redundantia proficiscitur, Vitemus. Cum enim mens Voluptatem,qua ad pingendum peccatum illecta succendatur , non habet, tota manet sine imagina- tionibus'; & iudicium forte, ac virile.

De luxuria mixti potus.

C A P. L. ania poculenta arte facta , quae eoum artifices pro pomata, quasi ante- pocula

94쪽

De Perfectione L irituali. 33

Pocula vocant ; quod multitudinem ciborum ad ventrem deducant, declinare oportet eos , qui partes corporis turgescentes cohibere volunt: non solum enim eorum qualitas corporibus pugilum spiritualium nocet, sed ipsa eorum peruersa temperatio conscientiam , quae est sedes Dei, percutit. Quid enim in natura vini desideratur, ut Variis condimentis permixtis, vini firmitudo mollicie frangenda siti

diuid Dominus docere voluerit, bibendo

in Cruce acetum exstonsa circum

C A p. LI. 'Dominus noster, idemque vitae sanctae , Magister Iesus Christus acetu in passione ab ijs,qui Diabolo ministrabant porrectum bibit , ut perspicuam normam, quemadmodum in sacro certamine animo affecti elle debeamus , ut mihi videtur, relinqueret. Non enim finquit) oportet iucundis potionibus , aut cibis , uti eos , qui aduersus peccatum dimicant; immo acerbitatem pugnae toleranter sustinere. Adiu-ctum ver9 est in illa contumelia hyssopum

95쪽

1 6 Sancti Diu docti

ad spongiam , ut forma nostrae purgationis exemplo perfecte repraesentaretur. Illud enim acre, proprium est certaminis : vis vero tergendi, perfectionis.

De balneatione fugienda sirituabbus, se

quare. C A p. LII. Conferre se ad balneum, nemo peccatum , aut a ratione alienum esse dixe-Xit: propter continentiam tamen ab eo se ab stinere , & virile ,-maxime temperantis esse dico. Nec enim illa voluptaria lauatio corpus nostrum emolliet ; nec veniet in mentem illius turpis nuditatis A dam, ut de illius folijs' ad tegendam secundam nuditatem turpitudini soliciti simus , ij praesertim , qui paulo anεe ab huius vitae corruptione per castitatem corporis nostri exilientes , cum pulchritudine temperan tiae copulati esse debemus.

' Solicitum esse de foliis Ada significat, soli

citum esse de poenitentia : per quam remittitur peccatum, quod est tegi peccatum a Deo: folium enim ex ficu adhibuit Adam ad poenitentiam, propter

96쪽

De Perfectione stirituali. 37

propter absteritatem , ut ait Irenaeus lib. 3. contra harses, ct ad tegenda genitalia propter pudorem , ut ait Photius, ct hic pater.

Ruare opus si io carnobisevocare Medicum

ad curationem morbi. C A p. LIII.

ΜEdicos vocare, cum non Valemus. nihil prohibet. Etenim quia erat aliquando experimento humano colligenda ars medicinae , idcirco prius extiterunt medicamenta ac remedia. Verum no Oportet spem sanationis in illis collocare, sed potius in vero Saluatore, & Medico no stro Iesu Christo.. Haec vero illis, qui in enobiis & ciuitatibus propositum continentiae excolunt, dico : tum quia propter circonstantias , quae accidunt, non possunt sine ulla intermissione fidem per cha-Titatem operari: tum etiam , ne in cupidi talem inanis gloriae,& in tentationem Diauboli incidant. Ex quorum numero nonnulli se non egere medicis coram multis profitentur : at si quis vitam anachoreticam , idest, ab oculis hominum remotam in locis desertis , inter duos, aut tres VniuSmoris Fratres degit , quibuscunque ille C ue morbis

97쪽

18 Sancti Diadochi

morbis conflictetur, applicet se in fide ad Dominum , qui sanat omnem morbum, &Omnem languorem .Habent enim post Dominum , satis magnum solatium h aegritudinum , ipsam solitudinem. Vnde neque ab exercitatione fidei unquam vacat iste, eo maxime , quod non reperiat ibi locum ostentandi virtutem tolerantiae , pulcro usus tanquam velo , solitudine : idcirco Dominus habitare facit unius moris in

a Ouia eos, quibuscum multis versandum est, sise accidit, ut propter lassus ex occasionibus oblatu , er viri's circunstant's, cor reprehendat , huc enim I Iectat, quod ait hic pater ηοη posse istos a induesdem per charitatem exem rc non potest fieri, ut semper, sicut ait Dan. Muciam illam habeant, quod quicquid petierint, accipiant, quia mandata Dei custodiant, ct qua sunt placita coram eo faciant, hoc autem facilius , ct expeditius facere possunt, qui in solitudiue liberi ab istis citcunctantiis in operatione unius oesimplicis charitaris semper drigunt , quos propheta vocat unius moris in domo , ct hic pater interpretatur Anachoretas binos, aut ternos solos habitantes, idcirco hos quidem medicis carere tutum esse potest,illos ve

98쪽

De Perfectione L irituali. 19

ro , qui cum multis habitant, ct versantur non se tutum. h Ipsa solitudo satis tunc conseiationis asseri , quia eo magis facit Deo fidere,qui est verus medicus , quominus auxilium artis medicinae ex pectatur.

rid indicet ferre molese morbum , O quid rursus non ferre molente.

CAP. LIV. CVm morbos corporis moleste ferimus, scire oportet adhuc cupiditates corporis in anima dominari, ex quo fit, ut desiderio corporalis indulgentiae nolit a bonis vitae huius recedere: quin potius magnum negocium esse putat, non possie propter morbos frui ijs , quae in vita sunt pulchra. Rursus vero si angores aegritudinum animo grato excipiat, argumentum est,no procul ab indolentia, id est, a vacuitate turbidarum affectionum abesse: Unde &

mortem, tanquam occasionem vitae veri Oris tunc magno cum gaudio expectat.

99쪽

Sancti Diudoehi

Ruid faciendum, ut anima desideret a corpore separari.

C A P. L V. NVnquam cupiet anima corpore separari , ni si ita affecta sit, ut nulla huius aeris quem spiramus, Voluptate capiatur. Omnes enim sensus corporis aduersantur fidei: siquidem sensus sunt praesentium; fides vero bonorum tantum futurorum copiam, & magnificentiam promittit: quocirca opus est pugilem spiritualem, neque arbores pulchris diffusas ramis ad opacandum , neque amoenas fontium scaturigines, neque varietatem pratorum I neque elegantes aedes, neque consuetudinem cognatorum Vnquam cogitare , neque de gloria , dc celebritate honorum, si ita accidat , meminisse; sed potius uti quidem ne- celsariis cum gratiarum actione: Vitam Vero hanc existimare viam quandam peregrinam & omni oblMatione carnis vacuam. Sic enim mentem nostram in aristum cogentes , totam ipsam ad vestigia aeternae

viae conuertemus,

Quomodo

100쪽

De Perfectione Dpirituali. 61

Euomodo uti sensibus corporis immoderate faciat dis ilem memoriam Dei.

QVod spectus , &gustus, & reliqui

sensus memoriam cordis distrahunt, cum ipsis immoderate usi sumus , Eua hoc nobis prima confitetur: Tantisper enim dum illa libenter ad arborem interdictam non aspexit, memoriam diuini iussi studiose retinebat. Quamobrem veluti alis diuini amoris tegebatur, unde nuditatem suam ignorabat: postquam vero lignum libenti animo vidit, ac valde cupide fructum eius attrectauit, & cum vehementi gustauit voluptate , continuo ad complexum corporis delinita est, adiungens se libidini, ut nuda, totamque suam cupiditatem ad fruendum praesentibus tradidit, postquam Adamum cum peccato suo propter fructum aspectu iucundum miscuit. ex quo factum est , ut deinceps mens humana Dei, aut mandatorum eius dissicile meminisse posset: degamus igitur nos in hac vita fallace, semper in profundum cordis nostri cum perpetua Dei memoria , tanquam oculis capti , intuentes: porsecto enim ad spiritua-

SEARCH

MENU NAVIGATION