장음표시 사용
131쪽
gionibus,ac locis ratione cuiusdam cognationis nubes per totum orbem inducit. Sic anima , cum amatu veri, & lancti spiritus cietur, tota extra nebulas Daemonis posita est: rursus ver b, cum ab spiritu erroris vehementer inflatur,tota nubibus peccati obtegitur. Oportet igitur, ut totis viribus propositum nostrum ad vivificam, & purgantem Spiritus sancti auram semper conuertamus: id est, ad spiritum , quem Propheta Ezechiel venientem ab Aquilone in lumine cognitionis vidit. Vt ea poti ssimum animae nostrae pars,quae in contemplatione versatur,in serenitate perseueret: ut diuina
sine errore contemplemur, cernentes ea,
quae sunt luminis, in aere veri luminis: hoc enim est lumen verae cognitionis.
auomodo ante Baptismum ρiritus veritatis operetur in anima: se quomodos intus erroris: quomodo item operentur pes baptismum.
C A p. LXXVI. Nonnulli existimarunt, gratiam pariter& peccatum,id est, spiritum veritatis,
132쪽
& spiritum erroris in mente eius, qui baptizatus est,occultari. Vnde alter inquiunt)mentem ad virtutes hortatur, & prouocat: alter ad contraria. Ego vero tum ex diuinis scripturis , tum ex ipso sensu mentis com prehensum habeo,ante baptismum quidem hortari extrinsecus gratiam ad meliora: ac Satanam in imo cordis delitescere dantem
Operam,ut omnes via S mentis, quae ad dexteram tendunt, obstruat: ex ipsa vero hora, qua regeneramur, Daemon quidem foris est, gratia vero intus. Vnde comperimus, sicut olim error dominatus est in animam,
sic in eam post baptismum dominari veritatem. Exercet quidem postea Satanas vim suam in anima,sicut antea, & penumero peiuS , non tamen tanquam adsit una cum charitare, absit: sed ,quod dulcedinem voluptatum , quae a ratione alienae sunt, tanquam fumum ' quendam in mentem per liquorem corporis infundat. Hoc autem
permissu Dei efficitur,ut homo per tempestatem , & ignem probationis traiectus, sic ad fruendum, si velit, summo bono Perueniat: transiuimus. inquit per V ignem , & aquam, & eduxisti nos in refrigerium.
133쪽
Voluptates corporis comparat cum fumo, i oculos tidit, ct lachvmas elicit , sic voluptates eorporis, menti, qua est oculus anima,tene- bras offundunt: ct dolorem pariunt. Vnde Sal. Pro. io. sicut fumus oculis nocet , sic iniquitas
h Ignem interpretatur hic pater voluptatem illam fumantem. Vbi enim est fumus,illic e* Unis : aquam vero interpretatur mollitiam illam quasi sensus corporis titillantem , quam damon miscere solet tam voluptate mentis Lfirituali ad decipiendum.
Σuando incipiat gratia Dei declarare bonitatem suam anima. C A p. LXXVII. GRatia, ut dixi, ex ipso puncto temporis, quo baptizamur, in ipsa ima sedementis Occulitur, praesentiam suam sensui caelans: postquam vero toto quis animo Deum amare coeperit, tunc inexplicabili quadam ratione per sensum mentis partem
bonorum suorum . cum anima communicat.
Vnde qui prorsus vult tute hoc, quod inuenit, tenere, facile capitur desiderio relin
134쪽
N De Perseorione θirituali. 93
telinquendi libentissime omnium bonorum vitae huius possessiomen, ut agrum nimirum comparet , in quo thesaurum vitae abditum reperit. Cum enim cuctas quis vitae huius opes dimiserit, tanc locum , in quo gratia Dei recondita est , adipiscitur. Secundum enim proportionem progressus animae donum Dei bonitatem suam menti patefacit,tametsi pernilitat Deus Daemonibus , Ut plus tunc turbarum animae faciant: scilicet, ut congruenter eam docear,rectum a prauo discernere .efficiatque quando purgatu , magis summissam, propter multam verecundiam turpitudinis ex cogitationibus , appulsu Daemonum excitatis.
Homo quid essectas per peccatum Adae : se quid per baptimum: o quare non pos Umul habitare in homine spiritus bonui, se malus.
SVmus ad imeginem Dei, secundum motionem ' animae ad mentem pertinentem z corpus enim , tanquam domicilium animae est. igitur quia peccato Adae non
solum lineae formae animae sordidatae sunt,: sed
135쪽
sed corpus quoque nostrum sub interitum cecidit: idcirco lanctum Dei Verbum carnem assumpsit; donauitque nobis, ut pote Deus, aquam salutarem per baptismum
suum ad regenerationem: per aquam enim operatione vivifici spiritus regeneramur, quo confestim anima , 5c corpore mundamur : si modo toto animo affecti,ad Deum
accedimus, spiritu quidem sancto in nobis habitante , peccato vero ab eo expulso: non enim fieri potest , cum iit una & simplex animae forma , ut duae ibi personae adsint , ut quorundam opinio fuit: gratia namque Dei per Baptismum infinito quodam amore ad lineas formae, quae ad ima-
ginem Dei facta est , aptata in V pignus similitudinis, ubi potest eme locus Daemoni , cum nulla sit luci cum tenebris communitas ξQui igitur in sacro certamine Cursores sumus, credimus multiformem illum serpentem per lauacrum incorruptibi e ex penetralibus mentis elici: neque vero mi rari debemus , cur post baptismum turpia cum honestis cogitamus: sanctus enim baptismus maculam quidem peccati ex nobis
delet, illam vero voluntatem nostram duplicem non mutat nunc; neque Daemones, ne, nos impugnent, prohibet, aut ne ver-
136쪽
bis utantur ad decipiendum : scilicet, ut quod in illo naturali statu positi non custodiuimus, acceptis armis iustitiae, virtute Dei custodiamuS.
R Motionem anima ad mentem pertinentem vocat motionem , qua potest anima moueri, vemens secundum rationem , ct voluntatem rationalem dominetur in omnes sensus , et partes anima , ac partes etiam corporis , qua Fritioni obedire queant secundum hanc dominandi potestate naturalem, quod Graeci patres dicunt κατατο αρχικον , est homo ad imaginem Dei , qui est natura omnium dominuου. V Lineas anima ad imaginem Dei facta vocat virtutes sanctas , qua animam faciunt Dei
similem, ad quas quia adiuncta est gratia Dei, qua est quaedam participata similitudo diuina natura ; idcirco pignus licitur istim diuina mmilitudinis perfecta beatorum,de qua ait beatus Ioannes: stimus , quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum ,
sicuti est. Hanc autem similitudinem beatam ille adipiscetur , qui se hio Deo similem reddit , sancit cando se per sanctas virtutes , sicut illa sanctu, est: unde statim seubiungit Ioannes:
O qui habet halsi stem, sanctisicat se , sicutilis sanctus est.
137쪽
Quomodo in profundo cordis habitet gratia Dei: se quomodo ibi nihil possi
Damon operari. C A p. L X X I X. SAtanas , ut dixi, ab anima per sanctum baptismum excluditur: permittitur tamen ei ob eas , quas dixi causas, operari in ea per corpus: gratia enim Dei in profundo animae , idest, in ipsa mente habitat. Omnis namque gloria filiae regis intus, ut ait Propheta, Daemonibus inaspectabilis: quocirca desiderium Dei ex ipso , quali profundo cordis veluti scaturire sentimus, quando Dei feruenter recordamur : mali vero spiritus in sensus corporis deinceps insiliunt, ibique delitescunt in iis operan tes cum est carnis' opportunitas, qui sunt adhuc anima puerili. Ad hunc igitur modum mens nostra secundum Apostolum semper legi spiritus condelectatur : ipsi vero sensus corporis blanditiis , & illecebris voluptatum capi volunt. Vnde gratia quidem in iis, qui procensus in cognitione faciunt, per sensum meritis delectationem gignit, ita ut mirabili
138쪽
eos gaudio exultare faciat. Daemones vero cum nos rursus viderint cursum pietatis negligenter currentes, animam per sensus corporis captiuam ducunt, violenter illam quidem interfectores illi ad ea , quae renuit , prouocantes.' Opportunitas carnis est,cum sit cura carnis ad desideria contra Apostoli praeceptum; ac non potivi castigatur, ct in seruitutem redigitur corporalibuου exercitationibus, quas idem seps. dicit: tunc enim opportuna se praebet ad lapsus: unde Sal. in Pro. I i. diligens , inquit , disciplinam, diligit sensium,scilicet mentis: idest disecretionem boni, ct mali secundum lumen vera cognitionis.
Euomodo in cordibu Metium non possint ut infiderestiritus gratia , osti
ritus percati, ut quidam opinatisunt. C A LXXX. QVi aiunt duas personas, spiritum scilicet gratiae , & spiritum peccati in eoidibus fidelium simul insidere, ex eo, quod Euangelista dixit, & lumen in tene-E a. bris
139쪽
bris lucet , & tenebrae eum non comprehenderunt , opinionem suam probare volunt , dicentes, non inquinari diuinum splendorem , spiritus mali congressu; quomodocunque diuinum in anima lumen ad tenebras Daemonis propius accedat. Ipsis tamen Euangelij verbis a sanctis scripturis dissentire probantur : quia enim Verbum Dei voluit, ut verum lumen suum per carnem suam hominibus appareret, incenso in nobis ob nimiam eius beneuolantiam lumine cognitionis, prudentia Vero mundi consilium Dei non comprehendit: siquidem prudentia carnis inimica Dei est. Ob hanc causam usus est Ioannes huiusmodi verbo , atque paucis interiectis, subiungit Euangelista, Erat lux vera , quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mandum; id est,est dux viae ostendendae, ac vitam praestat: in mundo erat, &mundus per ipsum factus est ; de mundus eum non cognouit. in propria venit, & sui
eum non receperunt: quotquot autem receperunt eum , dedit eis potestatem filios Dei fieri, iis, qui credunt in nomine eius. Ait autem ' Apost. Paulus interpretans illud , non comprehenderunt , non quod
acceperim iam, aut iam perfectus sim: persequo L
140쪽
De Perfectione spirituali. Io I
sequor autem , ut comprehendam , in quo& comprehensus sum a Christo Iesu. Itaque non dicit Euangelista , non comprehendisse Satanam verum lumen; ab initio enim alienus est ab eo , siquidem non lucet in ipso; sed potius homines ipsos , qui audiebant quidem potentias , & mirabilia filij Dei , sed propter erroris tenebra S cordi offusas , ad lumen cognitionis eius acce- dere nolebant, merito verbo illo vituperat. Philip . c. 3.
De duplici genere malorum stirituum,par
tim cum anima, partim cum corpore
luctantium; es quomodo virique res endum. C A p. L X X XI. DVo esse veluti genera malorum spirituum, docet nos spiritualis cognitio. Alij enim sunt, tanquam subtiliores, alij crassiores: subtiliores igitur animam Oppum gnant : crassiores vero quibusdam sordidis consolationibus carnem ducere captiuam soliti sunt. Quamobrem Daemones, qui cum anima luctantur, & qui cum corpore,sbi ipsi sunt aduersarij, tametsi par utriu
