Sancti Diadochi episcopi Photices .... capita centum de perfectioni spirituali. S. Nili capita centum quinquaginta de oratione ad Deum. Hesychii presbyteri antirrL·tika kai euteka, siue Doctrina compendiaria binis capitum centuriis comprehensa, ..

발행: 1627년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

vero vivifici muneris magnificentiam , Mamplitudinem diu deinceps nobis caelat,ut

quamuis caeteras omnes Virtutes oper

mur , nihil prorsus nos esse existimemus, quia nondum sanctamcharitatem tanquam habitu confirmatam habeamus : sic igitur spiritus odij daemon plus tunc molestiae animis pugilum spiritualium exhibet , ita ut eos, qui inter se amant, ad odium traducat: dcvsque ad osculum mortiferum odi j actum deferat. Ex quo fit, ut plus anima doleat, quod cum chetritatem spiritualem alioqui in memoria ferat, non tamen possit in sensu eam adipisci propter vacationem perfectissmorum laborum. Oportet igitur eam omni m adhibita, eatenus exercere ut ad eiusdem gustum in toto sensu, ac plenitudine perueniamus: eius enim perfectionem nemo mortalium assequi potest praeter sanctos eos , qui vDque ad martyrium,& peffectam onferuonem prouecti sunt. Qui enim hoc adeptus est , totus iam mutatur, ita vv neque

Quist inim eorum,quae in mundo lunt, expeta,qui diuina charitate nutritur,&alitur 3 idcirco sapientissimus Paulus , amplum illud scientiae receptaculum, praedi-

162쪽

De Perfectiones'irituali. I 23

cans nobis e sua plenitudine, iustorum futuras delicias, sic ait, non est regnum Dei esca & potus : sed iustitia & pax , & ga dium in spiritu sancto, qui sunt perfectae charitatis fructus. Quare possunt quidem gustare eam hie frequenter , qui ades perfectionem proficiunt, ac progrediuntur; per fecte vero gustare non possunt, nisi prius quod mortale est, absorbeatur a vita.

De quodam, qui tenebatur ardenti desit derio cognoscendi persicue charitatem Dei: sede ris, qui eiusmodi charita-ltem gunta cordis experti sent.

NArrauit mihi quidam ex ijs, qui vo

luntate quadam insatiabili Dominui diligunt , quemadmodum , cum teneretur desidetio charitatem Dei plane , & perspicue cognoscendi, hoc ille summe bonus in multo sensu , & plenitudine largitus esset, seque eatenus eiusmodi operationem sen- 'sisse aiebat, ut anima cum inexplicabili tunc laetitia, & charitate desideraret ex corpore excedere ,& ad Dominum profi-

163쪽

I24 Sancti Diadbebi

cisci, ac genus vitae huius caducae veluti ignorare. Qui igitur hanc charitatem expertus est, tam est infinitis contumeliis de

incommodis ab aliquo assiciatur c accidit enim interdum, ut qui exercendus si laboribus , huiusmodi malis implicetur in tamen non irascitur ei: sed potius cum eo, qui contumelias & damna intulit , manet copulatus: in eos vero solum incitatur, &incenditur, qui in pauperes inuadunt:aut in Deum, sicut ait scriptura , iniquitatem loquuntur, aut alio quopiam modo non bene vivunt. Qui enim plus iam Deum,

quam se diligit, immo non amplius se diligit, sed Deum solum, non iam honorem suum sectatur, sed magis iustitiam eius honorari cupit, a quo ipse honore immortali honoratus est : idque non parua quadam voluntate expetit: quin potius habet deinceps huiusmodi affectum animi tamqualiabitu susceptu propter multam experientiam charitatis Dei. Sciendum praeterea est, eum,qui in huiusmodi eliaritate adeo actus est, dum illa operatio charitatis durat, s pra fidem consistere , tanquam tenentem iam in sensu cordis per multam charitatem

eum, quem fide honorabat. Quod quide aperte nobis Apostolus Paulus significat,

164쪽

De Perfectione seirituali. 12 F

Cum ait, nunc autem manent fides , spes, charitas: maior autem horum est charitas.

Vt enim dixi , qui Deum copiosa charitate amplectitur, multo maior est tunc sua fide, totus in desiderio Dei positus. De proprietate mediocris operationis ex co

gnitionesancta, quomodo asserat nobis magnum dolorem, si quando

aliquem essenderimuου. . C A p. X C II. MEdiocritas ' operationis, quam cognitio sancta Operatur, non parum dolere nos facit, cum aliquem irritati nimicum nobis contumelijs nostris fecimus. Ex quo fit,ut nunquam remittat conscientiae nostrae morsus, donec in pristinam gratiam contumelia offensum multa excusatione reconciliauerimus. Sed ille est acerbissimus conscientiae morsus, cum aliquis ex vitae huius hominibus immerito nobis Rascitur , valde enim nos solicito & exercito animo esse facit, quod cuiquam ex numero eorum, qui de hoc seculo loquuntur, offensionem attulerimus. Unde Vacat tunc

165쪽

a contemplatione mens:quia h sermo scientiae , cum totus sit charitatis,non sinit agitationem mentis ad concipiendas contemplationes diffundi, ac dilatari, nisi prius eum nobis reconciliemus , qui temerC nΘ- bis iratus est: quod si noluerit ille,aut rursus procul a nostris locis ubi versamur, abest , de reliquo necessitas urget, ut formam vultus eius in quadam animae non contracta fusione ad nostrum affectum adiungentes , sic in profundo cordis legem per charitatem impleamus, oportet enim inquit) facies eorum ., qui intempestiue irascuntur , sedata cogitatione , in animo suo cernere eos, qui cognitionem Dei habere volunt,quod quidem cum actum erit, non solum in t beologia, idest , in diuinarum rerum tractatione , sine errore mensversabitur; sed ad charitatem Dei cum magna fiducia ascendet, veluti ex secundo gradu ad primum sine impedimento festinans. φ Mediocris, siue media operatio, quam sancta cognitis Dei r mandatorum eius, qua an mam cum Deo copulat, operatur, est , cum mens nec istuminationem gratia gussu Isiritualis setitia sentit, neqv tamen derelicta est .sed

166쪽

De Perfectione jirituali. ii

es in medio experientia , ut supra c. 69. def

cribitur.

h Sermonem scientia appeliat chari sima cognitionis Dei quod actu copulat animam cum Deo,de quo sev c. 9. :

Suare via virtutis incipientibin appareat assera.

C A p. XCIII. VIa virtutis iis quidem , qui veritatem amare incipiunt , aspera & molesta apparet: non quia talis sit, sed quia natura humana statim ab ipso Ortu in laxitate voluptatum versatur : ijs vero , qui medium eius transire possiant, tota lenis & expedita ostenditur : mali enim mores , honestis moribus usu virtutis facti obedientes, intereunt cum memoria Volupta- tum a ratione abhorrentium ; ex quo fit, ut deinceps anima omnes Virtutuvias libenter ambulet : idcirco Dominus cum nos in viam salutis introducit, ait, angusta & arcta est via, quae ducit ad regnu,& pauci sunt, qui ea ingrediuntur. Eis vero , qui multo studio sancta eius mandata capessere volunt, sic ait, iugum enim meu

167쪽

α in

I 28 Sancti Diadoebi

suaue est, & onus meum leue.oportet igitur principio certationis violenta quadam voluntate sancta Dei mandata perficere:Vt cum Dominus propositum nostrum, & laborem, ac voluntatem viderit voluntati suae gloriosae libentissime deseruire, gratiam suam mittat, a Domino enim paratur tunc voluntas) ut magna cum laetitia nullum tempus intermittentes operemur bonum : tunc reuera sentiemus Deum este, qui operatur in nobis velle, & perficere pro bona voluntate.

Ruomodo vin fit per labores, molliri cor ad imprimendum in eo sigillam=

militudinis Dei ex virtutibus eius. C A P. X CI v. SIcut in cera , nisi multum tepefacta, &mollita sit, non potest sigillum imprimi , sic nec in homine sigillum virtutis Dei imprimi potest , nisi ex laboribus, & infirmitatibus probetur. Idcirco Dominus beato

168쪽

De Perfectione spirituali. 119

beato Paulo dixit e sufficit tibi gratia mea;

virtus enim mea in infirmitate perficitur. Apostolus vero ita gloriatur , inquiens, libentissimς igitur magis gloriabor in infirmitatibus meis , ut habitet in me virtus

Christi.imm δ& in Prouerbiis scriptum est, , quem diligit Dominus corripit , castigat

autem omnem filium , quem recipit: Atqui infirmitates vocat Apostolus impugnationes inimicorum verbi Dei, quae tunc &sbi, & sanctis omnibus crebro accidebant,ne , sicut idem Apostolus ait, excellentia reuelationum extollerentur : sed potius per summissionem in forma perfectionis perseuerarent , diuinum munus per frequentes contemptus sancte custodientes, nos vero nunc prauas cogitationes, & corporum aegritudines infirmitates appella: mus. Illis enim temporibus , quia corpora sanctorum qui cum pecca O pugnabant, mortiferis verberibus , & alijs Varbs tormentis tradebantur, idcirco passionibus, quae ex peccato profectae in naturam humanam ingressae sunt, multo erant superiora : nunc vero quia ecclesiae multam per Dominum pacem , & tranquillitatem habent , opus est eorum , qui certant, corpus quidem frequentium morborum , ani-

169쪽

mas Vero malarum cogitationum periclitatione probari praesertim in quibus cognitio ' in omni sensu ,& plenitudine operatur. Vt extra omnem inanem gloriam &extra illud h in sublime tolli politi φ sigillum, ut dixi , diuinae pulchritudinis in cordibus suis per multam summissionem capere possint: sicut ait sanctus ille propheta: signatum est super nos lumen Vultus tui Domine. Oportet igitur cum gratiarum actione voluntatem Domini sustinere, tunc enim ista aegritudinum assiduitas, di cum daemoniacis cogitationibus pugna,

vice secundi martyr ij habebitur. Qui enim illis temporibus per impios illos magistratus &potestates sanctis martyribus dicebar, negate Christum, concupiscite vitae huius glorias, & honores; nunc etiam praesto est ad dicendum semper eadem per se ipsum seruis Dei. Qui tunc cruciabat corpora iustoruin , δc magistros honoris summis co- tum et ijs per ministros voluntatis,& consili, diabolici assiciebat, idem nunc confessoribus pietatis, varias passiones cum multis contumelijs, & despicationibus infert, ac tunc quidem potissimum , cum afflictis pauperibus totis illi viribus propter gloria Domini opem serunt: idcirco oportet, Vt testi-

170쪽

De Persemione spirituali. I3 i

d testimonium conscientiae nostrae in conspectu Dei tute, & toleranter operemur: expectans linquit in expectaui Dominum,&intendit mihi.' Tunc cognitio sancta operatur in omni sensu, ν' plenitudine, quando per operationem omnis virtutis sancta praebet menti siensum Dei,qui

sensus est quidam gustus mentis perfectus , quo ea qua Dei siunt, ab iis, qua non Funt,per experientiam ipsius operationis perfecte discernit: ct

facit, ut sicut ait beatus Ioannes: suadeamus corda nostra coram Deo:huiusimodi enim persua sionem cordis nostri coram Deo signiscat,ut arbitror,πληροφορία ista,quam hic pater dicit: ego plenitudinem interpretari soleo, interpretem veterem noui testamenti secutus.

h In siublime tolli vitium est humilitati contrarium, quod Dominus in Evang. Luc. c. D. declinare praecipit, ct Paul. cum ait, Rom. I 2. non alta sapientes , humilibus consentientes, est autem in seublime tolli, ut Bas in comm. V. c. 2. interpretatur, na cogitatione tolli in eaecelsium cogitando opes, honores, dominatum alia his- iusinori, quibus, inquit, minatur Dominus, inquiens, dies Domini in omnem superbum,ct --bsimem. Dissert autem .inquit sublimis a superbo,quod ille Apud Ie est sublimis superbus vero in

F 6 alium

SEARCH

MENU NAVIGATION