Sancti Diadochi episcopi Photices .... capita centum de perfectioni spirituali. S. Nili capita centum quinquaginta de oratione ad Deum. Hesychii presbyteri antirrL·tika kai euteka, siue Doctrina compendiaria binis capitum centuriis comprehensa, ..

발행: 1627년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Iα Sancti Diadoebi

uis processit laborum totam quis* scalam ostensam Iacob possit ascendere.

' Signisicabat in Gigmate scala sensa Iacob

Gen. c. I 8. progre sus anime, quos vocat David psal. 83.ascensiones in corde, quibus itur de virtute in virtutem , ut ibidem ait, donec videatur Deus Deorum in Sion.

Rursus quomodo gratia Dei non possit Diabolo cohabitare in mente hominis, ct de duplici decessone gra

tiae Dei. CAp. LXXXVI. Dominus est , qui ait, Satanam veluti fulgure coelo cecidisse,ut in Angelorum domicilium deformis ille non aspi

ciata

Quomodo ergo, qui vel communi bonorum ministrorum non est habitus dignus, una cum Deo in mente hominis habitare potest λ At dicent, fieri hoc secundum decessionem. Sed nihil amplius proficiunt: decedere enim Deum ad erudiendum, non priuat animam diuino lumine. Spe enim gratia,

152쪽

De Persectione stirituali. 113

gratia,Vt iam dixi, praesentiam solum suam

menti caelat, ut acerbitate, &molestia Dae- Inonum animam veluti impellat, ut cum omni metu , ac magna summissione auxilium Dei quaerat,malitiam inimici sui paulatim agnoscens , quemadmodum si mater puerulum suum lactentem, & leges sugendi detrectantem, paulisper ab ulnis suis repelleret , ut perterritus S quibusdam deformibus hominibus circumstantibus, aut bestiis qualibuscumque ad sinus matris cum magno timore,& lachrymis reuertatur. Illa vero decessio gratiae, quae per auersionem Dei sit, animam , quae Deum habere non vult, Daemonibus velut vinctam tradit. At nos non sumus filij subtractionis; auertat Deus. Sed credimus esse nos'filios gratiae Dei legitimos;quia paruis eius decessionibus, & crebris consolationibus tanquam laiste alimur,h Ut per bonitatem eius in virum perfectum, & mensuram aetatis plenitudinis Christi euadamus.

b Eph. c. q. Decedere

153쪽

Decedere gratiam Dei ad eruditionem, quid

boni asserat homini, o rursus quid mali decedere secundum

auersonem. CAp. LXXXVII. DE cessio gratiae ad erudiendum , affert quidem animae multum doloris , ac summissionis & desperationem moderatam I ut ea pars animae, quae studio gloriar, & admirationis capitur,deceter se summittat: continuo tamen affert cordi timorem Dei, & lachrymas confessionis, ac Veli mens desiderium optimi silent ij. Decessio vero per auersionem Dei facta animam re

pleri sinit desperatione simul,& diffidentia,

atque ira, & elatione. Quare oportet, cum utramque decessionem experientia didicerimus , ut Vtriusque earum modus requirit, ad Deum accedere: in altera quidem gratias cum ' defensione agere debemus, quod priuatione consolationis intemperantiam Voluntatis nostrae castigarit: vinos tanquam bonus pater virtutis, & viiij differentiam doceret: in hac vero perpetuam peccatorum confessionem, & omni tempo

154쪽

De Perfectione seiri est. 3is

tempore lachrymas , ac maiorem secessionem adhibere oportet, ut sic Deum accessione laborum ad respicienda , sicut antea, corda nostra flectere possimus. Aduertendum tamen est, quod cum ipse Satanas per se pugnam cum anima committit ; in decessione, inquam,gratiae quae fit ad erudiendum, subducit quidem se ipsa, ut dixi, gratia; quodam tamen ignoto , & occulto auxilio animam adiuuat, ut inimicis eius ostendat animae esse victoriam. Gratias agere Deo cum defensione , en in priuatione consolationis gratias agentem non queri de Deo, sed potius causam eius defendere, eumque excusare,quod consolatione priuet,quandoquidem ad utilitatem hos faciat: huiusmodi est ilia desensio, siue excusatio , quam Apostolus

vocat apologiam cut hic pater,quam inter fru- Ius poenitentia Corinthiorum numerat: 2. Corinth. cap. 7. uomodo

155쪽

II 6

Sancti Diadochi

diuomodo Spiritus Sanctus gratiam siuam operetur in inchoantibus vitam spiritualem, se quisnt, qui spiritua

lia tantum cogitant. CAP. LXXXVIII.

OVemadmodum cum quis hyberno

tempore alicubi sub aperto coelo mane se totum ad Orientem vertit , priores quidem partes omnes corporis a sole calescunt,posteriores vero omnes sunt expertes

caloris,quia non est sol supra caput eius: sic euenit iis,qui sunt in initio spiritualis operationis : scilicet cor eorum teporem diuinae gratiae ex parte admittit: Unde fructus tunc spiritualium cogitationu incipit mens effundere ; partes vero cordis patentes, secundum carnem sapiunt. Quod nondum intimo sensu omnia cordis membra lumine sanctae gratiae illustrentur: quod quidem nonnulli, cum non intelligerent, 'duas personas tanquam sibi inter se aduersarias in mente certantium esse cogitaue runt: sic igitur accidit,ut anima honesta, &non honesta eodem puncto temporis cogitet, sicut homo, cui exemplum supra posuimuss

156쪽

De Persorioue spirituali. III

suimus,eodem temporis spacio friget,& tepescit: ex quo enim mens nostra in duplicem cognitionem delapsa est necesse habet , ut eodem momento quamuis nolens honesta & turpia cogitata ferat, ij praesertim, ' qui ad subtilitatem discernendi veniunt. Semper enim Vt mens properat aliquid honesti considerare, continuo subit recordatio mali , quod sit memoria mentis nostrae propter peccatum Adae non obedientis in duplicem quadam diuisa cogitationem. Si igitur mandata Dei zelo perficere incipiamus,deinceps gratia Dei omnes sensus nostros in sensu quodam profundo illuminans cogitatus quidem nostros veluti comburit: cor vero in pace quadam amicitiae firmς,ac constantis dulcedine perfundit: facitque ut spiritualia , & non iam, quae

secundum carnem sunt, mente agitemuS.

Hoc vero iis frequentissime contingit, qui ad perfectionem proxime accedunt: qui memoriam Dei perpetuam in corde habent. a Cum ad subtilitatem discernendi veniunt,

ut si velint verbi gratia subtiιiter discernera fecies castitatis , in quo consistat perfecta casΗ-tas: quid disserat castitas virginis a exstitate

eius

157쪽

118 Sancti Diadochi

eiusHira virum habet, latim occurrunt memoria species impudicitie.

Suomodo faciat Dei gratia, ut imago Dei flendeat in nobis: quando item faciat,ac quomori, ut sit in nobis smilitudo

Dei. iC A p. L X X XI X. DVo nobis bona per baptismum regenerationis sancta gratia comparar, quorum alterum alteri infinito interuallo

antecellit: sed illud quidem statim largitur; renouat enim nos in ipsa aqua , & cunctas animae lineas, id est, quod est ad imaginem Dei, omnibus rugis peccati nostri detractis splendescere facit: hoc vero, id est quod est ad similitudinem Dei, non statim largitur; sed expectat potius,ut illud ,nobis adiutoribus, operetur : cum igitur coeperit mens multo sensu suauitatem Dei gustare, scire nos oportet, tunc gratiam incipere veluti depingere in imagine similitudinem. Vt enim pictor. primum quidem uno colore figuram hominis depingunt, postea vero colorem colori paulatim imponentes spe-

ciem

158쪽

De Persectione seirituali. 119

. Ciem similis picturae usque ad capillum saluam retinent sic gratia Dei primo quidem quod erat ad imaginem Dei factum, in eum statum , qui prius erat, cum factus est homo, per baptismum , concinnat, & aptat : cum autem videt nos toto animo pulchritudinem similitudinis concupiscere, stareque in sua ossicina nudos, ac nullius admiratione rei captos, tunc virtutem Virtuti addens , ' inst r florum, speciemque animae , claritate in claritatem transferens

formam similitudinis Dei ei adhibet: ita ut sensus quidem declaret, formari in nobis illud quod est ad similitudinem ; perfectionem vero similitudinis ex illuminatione cognoscemus.mens naque proficiendo mensura quadam & rhythmitica tem peratione arcana , per V sensum virtutes uniuersas recipit spiritualem vero charitatem nemo comparare potest, nisi ab Spiritu sancto plenissime illuminetur : nisi enim mens similitudinemDei per diuinum

lumen perfecte recipiat,caeteras fere virtu- tes habere quidem potest ; perfectae Vero , charitatis adhuc expers remanet. Siquidem cum smilitudinem , virtutis Dei accipit,

quatenus homo fieri potest similis Deo, tunc fert similitudinem diuinae charitatis. et Ut

159쪽

rio Sancti Diadochi

Vt enim in iis tabulis,quae ad similitudinem aliorum pictae sunt, totum illud floridum colorum, qui sunt additi imagini, similitudinem picturae per omnia seruat, & retinetvsque ad imitationem etiam subridentis: sic in iis , quos diuina gratia ad similitudinem Dei depingit, illuminatio charitatu addita declarat eum, qui ad imaginem Dei fastus est, esse ex omni parte similitudine Dei decoratum non enim potest alia virtus vacuitatem passionum ipsi animae acquirere,nisi sola charitas: plenitudo namque legis dilectio est. Quamobrem renouatur quidem homo noster interior de die in diemi in gustu charitatis : impletur vero , cum haec perficitur.' 1. Cor. c. 3.

h Per sensium recipit mens uniuersu virtutes,quia,ut Isaac Syrus in tradiatione de triplici gradu cognitionis ait,in rebus, qua sensu percipiuntur , ct in moderatione sensuum corporis

mens operante Jiritus sancti gratia opus suum perficit , huiusemodi virtutibus per sensum receptis,quas idem Isaac εξω-ροες τάξεωe vocat,idest, exterioris ordinis, essicitur homo iustus affectu, O auditu , ut de sandio Lot beatus Petrus ait, similiter iustus gustu , odoratu, tactu, manibus, pedibus ingua er reliquo Uupartiis corporis,st

terarum

160쪽

De Perfectione Spirituak ut

caeterarum rerum qua Ab sensium cadunt per has virtutes proficiendo Venditur ad alias ex sientiores virtutes f=iritus, qua Funt perfectorum , quos V . ait habere sensim scilicet interiores exercitatos ad diserationem boni, ct mali. Viseum quidem, ut Origenes homilia a. in Cant. Cant. locum Pauli interpretatus est, in vide da gloria Dei, auditum audiendo verbo vita , ct salutis ; tactum palpando de verbo vita, ct nia hil ultra materiale, ct caducum ; gustatum in bono Dei verbo, ct carne eiu3 9sanguine;odoratum odore virtumsspiritualium.

De experientia diuina dulcedinis in initia

preficiendi stiritualiter, o quibus contingat persessio charitatis in hac vita, or perfectus

gustus eius.

ΙGitur Spiritus Sanctus initio progressus

spiritualis , si virtutem Dei fervideamamus,annuit animae,ut dulcedinem diuinam in omni sensu , & plenitudine sentiat, quo possit mens sanctorum laborum praemium perfectum notitia exacta cognoscere: huius F . Vςro

SEARCH

MENU NAVIGATION