장음표시 사용
171쪽
alium se essen. Hoc quoque vitium a se deprecatur Eccl. 2. 23. inquiens. Extollentiam oculorum ne dederis mihi: ct omnem cupiditatem auerte a me oculorum. μετεωρισμον, id est extol-kntiam oculorum vocavit illud , ferri cogitatione in cupiditatem rerum vita huius sublimium, oculos enim adiicere selemus iis, qua concupi- fimus.' Sigillum diuina pulchritudinis vocat stem y fectam participationem diuina similitudinis in hac vita,qualis sit in baptimo ad quam post baptimum non nisi qui tales seunt,quales hic pateris'ibis hic, venire Assunt, horum enim vitas ιaboriosus quidam baptisemus, ut sancti pa-
modi sigillo diuina pulchritu nis, quod in bap-- tismo imprimitur, interpretatus quoque est ver- ficulum propheta ,signatum Hs,stc. Dio sim Areopag. in Eccles Hier.c.2.quem hic pater Fecutus est. 4 Isimonium,quod Graece dicitur μαρτυριον, vocat tolerantiam tribulationum eum simplici-rato,ct θnceritate Voc est, sine indignatione, ct astutia , qua tolerantia ab unoquoque qui Memconfitetur, requiritum, ut per eam testetur, se in Domino considere , qui eruit ex tribulationibus, qui etiam suscitat mortuos: sicut a martyre requiritur effusio sarium ἔ,cum tempus est testan-
172쪽
De Perfectione spirituali. 133
di veritate fidei: sic accepit . 2.O.c. I .de tribulationibus enim mis,st de earu eum simplicitare, stθnceritate tolerantia loquebatur,cum diaxit, hae estgloria nostra testimonium conscientia nostra. Sic quoque interpretatus est HeschiissHierosiol m. in sententiis, quas γνώμαις appellauit, exerce, inquit, tolerantiam, quam cognouimus exercuisse martyres. Siquidem
huiusmodi conscientiae μαρτυριον, id est testimonium, nobis requiritor. De huiusmodi ergo te limonio conscientia in tolerantia si plici,ctfneera tribulationum docuit Apost. exemplo suo gloriari in Domino L ct huiusmodi testimonium, ut habeamus conscientia nfra, hortatur hie pater sensum Pauli secutus. de conscientia vero ipsa quamuis nos non accuset,docuit Aps. non gloriari,cum dixit, nihil mihi conscius hum, sed non in hoc iustifcatus sum. Idem docuit beatus Ioann. non gloriari de corde , quamuis non reprehendat nos, cum ait, maior est Deus corde nostro ct nouit omnia. De
173쪽
De duplici humilitate, a mediocrium;aLtera persecurum: ct quomodo a priore ad secundam perueniendum sit.
C A p. X C V. REs est dissicilis ad comparandum humilitas : qud enim maior est , eo est usus eius laboriosior: duobus vero modis ab iis comparatur, qui sunt cognitionis sanctae participes. Cum enim qui in studio pietatis certat,inymedio spiritualis experi tiae est,tunc aut propter imbecillitatem corporis,aut propter eos, qui virtutis studiosis summe malevoli sunt, aut propter pravas cogitationes modestius ac summissius quodammodo de se sentit. Cum vero mens afancta gratia in multo. sensu & plenitudine
illustratur, tunc anima veluti naturalem
habet humilitatem : facta enim plenior, &quasi pinguior per diuinam gratiam , non potest amplius tumore cupiditatis gloriae efferri,quamuis perpetuo mandata Dei perficiat : quin potius inferiorem se omnibus ducit propter summissionis suae, & diuinae mode
174쪽
De Perfectione Apirituali. 133
modestiae Communionem , est autem illa quidem humilitas ut plurimum in dolore, di moestitia : Haec verb in laetitia cum pudore quodam prudentissimo. Quocirca illa quidem iis,qui in medio certamine sunt aduenit: haec vero iis mittitur, qui perfectioni appropinquant; ob hanc causam illi quidem saepenumero secundae res huius Vitae exprobrant: altera vero tametsi quis
omnia regna mundi ei afferat,neque stupet, neque admiratur, neque prorsus vehementia iacula peccati sentit. Tota namque spiritualis facta, honores, & glorias ad corpus pertinentes nescit. Opus igitur omnino est, ut qui studium certandi suscipit, cum pezillam transierit, ad hanc veniat: nisi enim gratia doloribus ad erudiendum illatis,non cogendo , sed periclitatione probando nostram liberam voluntatem per illam priorem praemosiat, nunquam nobiscum amplitudinem huius communicabit. ε Media Isiritualis experientia est, certamen medium inter illuminationem gratia , crderelictionem,ut ex cap. 69.intelligi potest idest,
cum mens nec istuminationem gratia sentit, neque tamen derelicta est , sed est in experientia, idest, in certamine , quo tentatur, ut patientia
175쪽
eius, cui Apogati erobationem operetur a probatio vero Psem.
E observent Damones in religioses ad oppugnandum eos. C A P. X C V I. QVi voluptates vitae huius amant,
cogitationibus ad peccata delabutur: dum enim iudicio inconsiderato feruntur, fere omnia, quae perturbata mente agitant, tum in sermones lege solutos,tum in malefacta conferre cupiunt. Qui vero aggrediuntur monasticam vitam capessere , hi peccatis ad prauas cogitationes,aut ad mala quaedam verba,& noxia deueniunt: hos enim si aut libenter conuitium facere, aut de otiosis rebus, de intempestiuis colloqui, aut sine decentia ridere , aut immoderate
irasci,aut vanam , & inanem gloriam con cupiscere Daemones viderint , tunc Vna mente,& proposito se aduersus eos armant.
Ex cupiditate enim gloriae in primis Occasonem malitiae suae arripientes , & per illam , tanquam per senectram quandam obscuram ingressi, animas diripiunt. Oportetigitur qui volunt cum multis virtutibus vitam degere, eos neque gloriam appetere
176쪽
De Perfectione spirituali. 137
neque cum multis congredi, neque crebro prodire, nec ullis conuitiari, quamuis con uitiis digni sint, neque multum loqui, quamuis possint omnia pulchre dicere: multus namque sermo mentem immoderate distrahens,non solum otiosam in spirituali exercitatione efficit,sed etiam Daemoni acediae eam prodit: qui eandem rursus immoderate relaxans,ac dissoluens,Daem nibus iracundiae, & doloris praesidibus tradit. Quare opus est habere animum occupatum in obseruatione sanctorum mandatorum,& in profunda memoria Iesu,Domini gloriae. Qui enim inquit) custodit man datum, non cognoscet verbum malum, id- est, ad prauas cogitationes aut ad prauos sermones non delabetur.
αuomodo recordatione Domini Iesu si corpurgandum : o quomodo asequi
psimus, visemper oremus. C A P. XCVII. CVm cor feruenti quodam dolore iactus telorum,qui a Daemonibus fiunt, excipit,ita ut videatur sibi,qui oppugnatur, ferre ipsa iacula cum labore , odit anima Passiones,ut quae purgari incipiat:nisi enim de
177쪽
de peccandi impudentia vehementer doleat, nunqua poterit bonitate virtutis affatim laetari. Qui igitur vult cor suum purgare,semper illud recordatione Domini Iesu inflammet,in eo solum occupatus,&hoc tantum sine intermissione agens:non enim oportet quandoque quide orare,quadoque vero no eos qui volunt tabe suam abiicere; sed potius dare semper operam orationi in custodia metis,tametsi extra oratori u sint. Vt enim cu quis vult auru purgare, si paulisper igne in fornace cessare sinat,facit, ut rursus materia auri,quae purgatur,durescat:
sic qui aliquando memor Dei est, aliqua donon est, quod is videtur per orationem comparare, hoc perdit otio. Est autem eius qui studio virtutis tenetur, proprium , id quod est in corde terrenum, recordatione Dei consumere. Ut anima consumpto ad hunc modum paulatim vitio ab igne huius bonς recordationis,ad splendorem sibi naturalem cum maiore gloria perfecte redeat.
diuidWit,vacuum esse passonibus in hac υι-M-de amatura dirituali.
C A p. X C V III VAcuum esse passionibus , non est non impugnari a Daemonibus , alioqui
178쪽
o Porteret nos, sicut Apostolus ait, exisse ex hoc mundo,sed illud potius,ab illis impugnatum, non expugnari: in bellatores enim ferro armatos , iaciunt hostes sagittas ; audiuntque ipsi,iactus telorum: immo omnia fere tela in se emissa cernunt, non tamen feriuntur propter armorum, quibus induti sunt, duritiam. Verum illi quidem ferro protecti, & custoditi expugnari nequeunt in Pugna: nos Vero armatura sancti lumi- nis , & galea salutis per omnia opera bona armati, acies Daemonum tenebris circumfusas perrumpemus: Non enim puritatem affert solum , prauas actiones non ampliuS suscipere, sed studio etiam recte factorum maleficia fortiter repudiare.
De duobus Damonibus post uniuersas fere passiones superatas relictis ad luctan
altero cum corpore. C A p. X C I X. Posteaquὶm uniuersas fere passiones homo Dei vicerit, duo remanent Daemones luctantes cum eo : quorum VnuS qui dem turbas facit animae, dum ita eam ab
179쪽
amore Dei ad importunum zelum traducit, ut nullum alium aeque arque se Deo placere velit: alter vero corpori, dum illud ad desiderium rei venereae incendi, cuiusdam operatione mouet. Hoc autem corpori accidit , primum quidem quia haec
voluptas propria est naturae, utpote ad generandum insita : quamobrem facile corpus superatur: deinde,quia cedit Deus,cum enim aliquem in numero luctantium multitudine virtutum excellentem esse videt,permittit eum quandoque ab huiusmodi daemone foedari,ur existimet se omnibus viventibus viliorem, ac profecto vel molestia passionis sequitur recte facta: vel recte facta antecedit, ut vel per anticipationem, vel per subsecutionem passionis anima sibi inutilis quodammodo videatur, quamlibet magnae alioqui sint virtutes eius,& recte facta. Sed cum illo quidem multa humilitate, & charitate pugnamus:cu hoc Vero pugnamus: continentia, vacatione irae,& prouida mortis cogitatione, ut hinc sine ulla intermissione operationem Spiritus Sancti sentientes,superiores passionibus in Domino euadamus.
180쪽
De Perseotione stirituali. IAI
AEuomodo a Religiosis satim comeda sint
Deo peccata,etιam non voluntaria contra regulam comisse,sede metu tempore modi
tust 'ut decet, confesse Deo fuerimus.
C A P- C. QVicunque sanctae cognitionis partici
pes facti sumus, de omnibus etiam 'involuntariis cogitationibus vanis rationem reposcemur. Annotasti , inquit Iob si quid inuitus transgressus sum, ac merito id quidem : Etenim si quis nunquam memoriam Dei intermiserit, neque studium
maiadatorum eius neglexerit, in peccatum voluntarium , aut non voluntarium non decidet. oportet igitur offerre Domino statim vehementem confessionem etiam erratorum non voluntariorum,quae scilicet ad exercitationem h regulae consuetae pertinent , non enim fieri potest, quin homo humana committat. Confiteri inquam oportet, donec conscientia confitentis in lachrymis charitatis de remissione eorum plene persuasum habeat. Si enim inquit in confiteamur peccata nostra, fidelis est, ieiustus, ut remittat nobis peccata nostra, &emundet nos ab omni iniquitate. Oportet
