Sancti Diadochi episcopi Photices .... capita centum de perfectioni spirituali. S. Nili capita centum quinquaginta de oratione ad Deum. Hesychii presbyteri antirrL·tika kai euteka, siue Doctrina compendiaria binis capitum centuriis comprehensa, ..

발행: 1627년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

iueo S. Nili de Oratione,

I 3. Oratio est, quae ex gaudio, & vacuitate irae , gratiarumque actione profisi sci-

tur.

14. Oratio est doloris , & moestitiae expultri X. as. Abi,fac quod tibi dico:ve de omnia, quae habes , & da pauperibus: & accepta cruce,abnega to, ut possis sine impedimen

to Orare.

a 6. Si vis orare pure, & Iaudare, abnegate ad tempus: & quamuis permulta grauia, re molesta patiaris,tolera pro oratione. 17. Quicquid durum,& asperum patienter tolerabis, fructum laboris tempore orationis reperieS.

lore afficias:alioqui frustra curris. 39. Relinque sinquit munus tuum ante altare,& abi reconciliare fratri tuo:& tunc Veniens , ora sedate: memoria enim iniuriae Obscurat rationem orantis, & eius orationi tenebras offundit. ao. Qui dolores, & iniuriarum recordationes sibi coaceruant,& sibi interim orare videntur, similes sunt iis, qui aquam hauriunt,& in dolium pertusum infundunt. et r. Si tolerans fueris , semper laetus orabis.

192쪽

22. Te,ut decet,orante,eiuta odi res oc Current , ut videatur tibi , aequum prorsiis esse, ita uti: non tamen illo modo iusta est aduersus proximum ira. Etenim si quaeras, reperies , recte rem sine ira tractari posse. Omnem ergo machinam, & artem adhibe, ne ira erumpat. 23. Caue , ne videaris medicinam aliis facere, & tu sis insanabilis, atque orationi tuae obsistas.

a . Qui ab ira se abstinet, prudentem se

ostendet. Estque ex numero orantium. a 3. Qui se contra iram armat, non concupiscet ; cupiditas enim materiam praebet irae; quae oculum mentis turbat, & statum orationis subuertit. 26. Ne ores solo extrinsecus habitu, sed potius mentem tuam ad sensum spiritualis

orationis cum magno metu conuerte.

27. Aliquando quidem , statim ut te adorationem contulisti,bene oras: aliquando vero cum multum alioqui laboraueris, non tamen propositum consequeris : ut magis adhuc quaeras , & adeptus virtutem atque ossicium orandi,spirituale esse ducas. 28. Cum praesto adest Angelus, continuo omnes, qui nobis obstrepunt, abscedunt: aeremanet mens in multa quiete , integre

193쪽

131 S. Nili de Oratione,

orans interdum vero illato nobis bello, pugnat mens, & non sinitur respirare : variis enim perturbationibus ante affecta est, tamen qui diutius, ac multum quaerit inuenit& pulsanti aperietur. 29. Ne Q res,vi fiant, quae fieri velis monenim omne, cum voluntate Derconsentixat. Sed potius o a, sicut orare didicisti, ut fiat voluntas Dei in te, atque in omni re ; hoc postula ; ut fiat voluntas eius: vult enim quod bonum , & commodum animae tuae est: tu vero non hoc omnino quaeri S. 3O. Saepe per orationem peti j, quod mihi bonum visum est,&perseuerabam in petitione, m voluntati Dei insipienter adhibens : & non dedit mihi illud ,ut quod mihi commodius e Te videbar,hoc potius pro suo sapienti consilio mihi prouideret:quod

tamen cum accepissem, valde moleste postea tuli, quod non magis voluntatem Dei seri petiissem : non enim talis mihi occurrit res, qualem putabam. 3 i. Quid bonum,nisi Deus Θ igitur reddamus ei omnia nostra, dc bene erit nobis: bonus enim idem prorsus bonorum quoque munerum dator est. . .

- 3 2. Ne petas a Deo imperiose,quod statim velis impetrare : vult enim diutius te benefi

194쪽

beneficio afficerς in oratione perseuerantem. Quid enim excellentius , quam cum Deo colloqui,& via eius detineri λ3 3. Oratio sine distractione, est summa intelligentia mentiS. 34. Si orare vis, repudia omnia,ut totum possideas. s. Ora prius,Vt purgeris ab ignorantia,& obliuione ; sitque tertium,ut libereris ab omni distractione, & derelictione. 36. Quaere in oratione solum iustitiam, idest, cognitionem : & reliqua adiicientur

tibi. γ37. Iustum est, non solum pro purgatione propria orare , sed etiam pro omnium purgatione,ut morem Angelorum imiteris. 38. Vide, utrum in oratione tua vere. astitisti Deo,an laude humana ductus,hanc venari studuisti, utens tanquam praeteX tu quodam, & simulatione prolixitate orationi S. 39. Sive cum fratribus, siue solus oras, contende non consuetudine , sed sensu

orare.

o. Sensus est consideratio cum reuerentia, & compunctione, ac dolore animae in confessione peccatorum cum suspiriis, sine voce.

195쪽

i34 S. Nili de Oratione,

o. Sensus est consideratio cum reuerentia, & compunctione, ac dolore animae in confessione peccatorum cum suspiriis, sine voce. - i. Si tempore orationis mens tua circunspicit, nondum intellexisti; te, ut monachum Drare : quin potius adhuc ex mundo es, & scenam extrinsecus ornaS.

bus custodi, ne tua tibi proponat, sed ea,

quae te moueant ad intelligendum,ubi ades& astas:est enim mens vehementer apta,Vr, Cum orat, ex ea praedam capiat memoria. 43. Veterum rerum simulachra affert tibi inter orandum memoria,aut nouas Curas, aut personam eius,qui te dolore affecit, repraesentat. - . Vehementer inuidet homini oranti Daemon & omni arte , atque machina utitur, ut illius propositum laedat. Non igitur cessat notiones per memoriam agitare : Ecomnes passiones per carnem commouere, ut eius optimum cursum,& ad Deum profectiooem impedire possit. s. Cum Daemon, postquam multa machinatus est, non potest orationem studiosi hominis impedire , remittit paulum , M postea eum, qui orauit ulciscitur.'aut enim ira

196쪽

ira illum incendens, optimum eius statum exoratione conflatum disturbat , ac delet:

aut ad voluptatem aliquam a ratione abhorrentem prouocans, menti facit contumeliam. 6. Cum oraueris , Ut orare oportet,AExpecta , quae non oportet: & sta viriliter custodiens fructum tuum; ad hoc enim , principio positus es: ne igitur postquam laboraueris , quod laboratum est , sine custodia relinquas: alioqui orando nihil pro

. Universum bellum, quod internos,& Daemones .conflatur , non est de alia re, quam de oratione: est enim illis oratio valde aduersa , & odiosa ; nobis vero salutaris , & valde benigna. 8. Volunt Daemones esse in nobis effectores gulae , auaritiae , irae, memoriae, iniuriarum, & reliquarum perturbationum, ut mens illis hebetata, non possit orare, ut oportet. Passiones enim, quae in alia parte

animae coeperunt esse, non sinunt eam secundum rationem moueri. 49. Virtutes capessimus propter rationes eorum , quae aguntur ; rationes Veropropter rationem substantialem, idest Deu. haec vero in statu orationis apparere solita G 6 est.

197쪽

aues S. Nili de Oratione,

est. status igitur orationis est habitus sine Perturbatione, qui mentem studiosam , &spiritualem summo amore in spiritualem altitudinem evehit, & consumat 3 o. Non solum in iram , dc cupiditatem eum dominari oportet, qui vult vere orare, sed etiam extra turbidam cogita tionem esse. si . Qui amat Deum , semper cum hoc, tanquam cum patre consuetudinem, & sermonem habet, repudians omnem notio

nem turbatam. .

sa. Non continuδ, qui vacuitatem passionum adeptus est, bene orat;potest enim

esse in nudis notitiis , & historiis distrahi ; ac longe abesse a Deo.' Nuda notiones fiunt, qua non seunt commi- fa cum side, , ct charitate.

facit moram in nudis notitiis rerum, Io- cum iam orationis assecuta est, potest enim par esse in contemplatione rerum , & de rationibus earum meditari: quae quidem, etsi sinth nuda verba mentis, tamen tanquam contemplationes, informant, atque

figurant mentem, & procul a Deo abdu

cunt.

b Nuda

198쪽

h Nuda verba mentis, idest me passionibu .

s . Etsi mens non contempletur naturam corporum , nondum tamen timorem

Dei perfecte vidit: potest enim esse in cognitione ' notionum, & in ea varie affici. φ ν ματα , idest , notiones, dicit rerum incorporearum.

13. Si vis orare,opus est,ut Deus Orationem oranti tribuat: ergo implora eum his verbis. Sanctificetur nomen tuum : adueniat regnum tuum. Id est,Spiritus Sanctus,& filius tuus unigenitus , hoc enim docuit, cum dixit,in spiritu, &'veritate adorari pa

trem,

16. Qui in spiritu, & veritate Orat, non amplius laudes Dei ex creaturis celebrat, sed fotius ex ipso ipsum laudat. 37. Si es theologus, vere orabis : & sieris theologus, & vere orabis theologus

vere eris.

8. Cum mens tua multo Dei desiderio paulatim se a carne subducit , omnesque ex sensu , aut memoria, aut corporis Iemleratione ortas cogitationes repudiat, tunc

199쪽

138 S. Nili de Oatione,

tunc te existima appropinquasse terminis orationis. 3 9. Spiritus Sanctus, dolens nobiscum infirmitatem nostram , etiam ad nos impuros venit: qui si mentem solam studiose Orantem reperiat, ascendit in eam ; & totam multitudinem cogitationum, aut notionum , quae mentem circundant, delet; hortans eam ad amorem spiritualis ora

oo. Cceteri per immutationem corporis efficiunt in mente cogitationes , aut notiones , aut contemplationes et contra Vero Deus per se ipsum in mentem ascendens cognitionem eorum , quae vult, in illa ponit : & per mentem inaequalitatem corporis temperat, ac lemt.

6 i. Qui studiosus est verse orationis, &smul irascitui, & est memor iniuriarum, idem insanas est : est enim similis ei qui Cupit acute cernere , & idem oculos suos

turbat.

62. Si orare desideras, nihil facias eorum , quae orationi aduersantur, ut tibi appropinquet Deus, δc tecum ambulet. 63. Cum oras, ne figures Deum in teipso , immo accede sine materia ad expertem materiae ,&intelliges : minue laqueos aduer

200쪽

aduersariorum : fieri enim solet, ut oranti pure, & quiete adsit repente forma aliqua noua, & alieni generis, ut te in elationem abducat coniectantem habere Deum se mam,ut repentina illa ostenso magnitudinem habere persuadeat. est enim Deus expers magnitudinis, & figurae. 64. Cum non potest inuidus Daemon

memoriam in oratione eXcitare, tunc temperationi corporis vim infert, ut faciat aliquod inusitatum simulacrum apparere ad figurandum Deum. Cui autem usus, &consuetudo est haerere in rerum notionibus , facile flectitur: & dum properat ad cognitionem a materia, & figura liberam, fallit se ipsum, qui fumum pro lumine retineat. Quamobrem sta in custodia tua, mentemque tuam a notiths istis inter orandum custodi, ut in quiete tua sis , & qui miseretur imbecillium, praesto quoque ad-st tibi: tunc donum orationis, gloriae plenissimum accipies. Non poteris orare pure , rebus, ac negocijs terrenis implicatus, & assiduis curis onustus: oratio enim est depositio

cogitationum.

66 Sicut non potest currere, qui ligatus est: sic mens, quae perturbationibus seruit, i locum

SEARCH

MENU NAVIGATION