Sancti Diadochi episcopi Photices .... capita centum de perfectioni spirituali. S. Nili capita centum quinquaginta de oratione ad Deum. Hesychii presbyteri antirrL·tika kai euteka, siue Doctrina compendiaria binis capitum centuriis comprehensa, ..

발행: 1627년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

16o S. Nili de Oratione,

locum spiritualis orationiς videre non potest : trahitur enim, & huc, atque illuc aperturbatis cogitationibus agitatur: & statum fixum , atque immobilem non habet. 67. Cum iam deinceps mens pure, & si-- ne perturbatione orat, non amplius Daemones a sinistris adoriuntur, sed a dextris:

l subicilint enim illi splendorem Dei,&imaginem quandam eorum , quae sunt amica1ensui, ut videatur sibi finem, ac propositum orationis perfectae adeptus : hoc au-jtem quidam vir multa actione exercitatus exposuit a vana gloria proficisci, simulque a Daemone locum cerebri attrectante. 68. Existimo Daemonem , qui locum, quem dixi, attrectat, lumen menti circum- sum ut ei libet,vertere: atque ita passionem l Vanae gloriae excitare: ita cogitatione ment tem informando , ut ipsa mens coniectu ram faciat diuinae, & substantialis cognitionis. itaque cum iste carnalibus, & foedis passioniblis non agitetur , immo pure in oratione astet, non amplius putat aliquid

in se ab aduersario fieri. Vnde suspicatur, quod sibi apparet, id esse diuinum , dum

Daemon vehemeter vi ingenij sui utitur,ac per cerebrum lumen coniunctum immutat , & mentem, ut ante diximus , informat. 6'. Ange

202쪽

69. Angelus vero Dei praesto adest , qui solo verbo operationem aduersari) si- lstit, & mouet lumen mentis , ut si ne errore , ac fallacia operetur : quod in ' A pocalypsi dicit beatus Ioannes, ferre Angelum thymiama , ut daret in oratione sanct rum ; existimo esse gratiam Dei , quam ipse per Angelum operatur : efficit enim co-guitionem verae orationis , ut ster deincepS mens extra omnem agitationem , &acediam , atque segnitiem. invoca. F.

o. Phialae thymiamatum dicuntur esse orationes sanctorum , quas xxiiii. seniores offerebant. 7 I. Phialam vero existimare licet, esse amicitiam cum Deo , perfectam dico , &spiritualem charitatem , quae efficit, ut in spiritu, dc veritate oremuS. a. Cum videbitur tibi non opus esse lachrymis in oratione tua proptes peccatum, considera quanto tempore a Deo fueris absens, qui semper in eo e illa debebas,&feruidus lachrymaberis. 73. Si consideraueris modum tuum, libentius flebis , miserum te praedicans, exemplo Esaiae, quod impurus cum sis , &in medio populi impuri, audeas astare Domino

203쪽

161 S. Nili de Oratione,

mino Sabaoth. 7 . Si vere oraueris, omnis dubitationis Vacuitatem reperies: venientque ad te Angeli sicut ad 'Danielem , & rationibus eo. rum ς quae fiunt , te illuminabunt.

s. Scito sanctos Angelos ad orationem hortari nos,& nobiscum pariter stare cum laetitia pro nobis orantes. Si igitur negligentes sumus, cogitationesque contrarias admittamus , magnopere eos irritamus, quod ipsi pro nobis tantopere certent, no vero vel pro nobis supplicare Deo nolimus , quin potius neglecto eorum ministerio , & eorum Domino , ac Deo derelicto cum impuris Daemonibus congressum habeamus.76. Ora mansuete, & quiete , ac Cane prudenter, & concinne, & eris tanquam pullus aquilae , quae volatu in sublime

fertur. -- T7. Cantus psalmorum ad perturbationes sopiendas valet, & ut ipse corporis temperatio sedata sit: oratio vero facit,ut mens actione sua utatur. 78. Oratio est actio, atque usus mentis praestantior, & purior qui dignitatem eius in opere decet. 76. Can

204쪽

j, Curitu, psalmorum variae sapienxi

est ; oratio vero praemium est cognitionis, a materia, & varietate liberae. 8o. Optima est cognitio : est enim adiutrix orationis , vim intelligendi menti inditam excitans. 8 i. Si nondum accepisti charisma orationis aut psalmodiae, insiste , & accipies. 8a Dicebat inquit in eis parabolam de

eo , quod oportet eos semper orare δc nu- quam deficere. h igitur ne deficias, nec aegre feras quod hactenus non acceperis, accipies enim postea. subiunxit enim illud deinceps in parabola, & si Deum non timeo, neque hominem reuereor, tamen quia molesta est mihi mulier, faciam iudicium eius: sic igitur iaciet Deus vindictam cito clamantium ad se die, ac nocte, quamobrem bono animo esto perseverans grauiter in sancta oratione.

83. Ne velis, ut tibi videtur, sed ut Deo placet quae ad te pertinent, fieri: ita fiet,vesis in oratione tua traquillus, &erga Deum

gratus.

8 . Si videris tibi esse cum Deo, caue a Paemone fornicationis, est enim fallacissinius, & maxime inuidus: vultque ellia velocior

205쪽

, - -

16 S. Nili de Oratione,

locior motione , Sc vigilantia mentis tuae, ut eam abstrahat a Deo, cum se coram Deo cum reuerentia, & metu sistit. 81. Si tibi cura est de oratione , parate ad incursiones Daemonum ; & plagas ab eis illatas fer toleranter: inuadent enim in te, tanquam truculentae ferte , & corpus tuum male asticient. Para te, tanquam eX pertus pugil,& qua uis spectrum repente videas, ne mouearis: quamuis districtum gladium , aut lucernam circum oculos, ne turberis: quamuis formam aliquam deformem, & cruentam, ne animo consternaris, quin potius sta,

bonam confitens confessionem , & facile videbis in inimicis tuis. 87. Qui acerba tolerat, ista etiam adipiscetur: & qui tristia fortiter sustinet, non carebit iucundis.

se, ac simulachro decipiant: sed potius esto consideratus, teque ad orationem couerte, atque Deum implora, ut si ab eo proficiscitur visum , idem te illuminet: sin autem non proficiscitur, cito visum ex te eliciat, bono animo esto , quia non stabunt canes , si tu grauiter baculo orationis utaris: statim enim a potestate sub sensum oculo

206쪽

rum non cadente verberati procul pel

lentur.

89. Iustum est hanc quoque fallaciam

Daemonum non ignorare : aliquando se

ipsi diuidunt , & si videberis auxilium

quaerere, ingrediuntur reliqui habitus , atque specie Angelorum induti, qui primos expellunt, ut ab eis decipiaris iudicando, tanquam sancti Angeli sint.

9o. Stude, ut multa humilitate, & titudine preditus sis, ita fiet, ut violenta Daemonum agPessio non te attingat: &flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo , quoniam Angelis suis mandabit de te Deus, ut custodiant te , & omnem aduersarij vim a te nihil oculis cernente depellent. 9 i. Strepitus ,& voces, & percussiones Daemonum audies , cui studium & cu- , ra sit pure orandi; non tamen concidet, neque prodet hostibus rationem, si alloquens Deum dicat, non timebo, quoniam tu mecum es , & alia huiusmodi. 91. Cum huiusmodi tentationes accident , breui, & intenta oratione Vtere. 93. Si tibi Daemones minantur , quod repente ex aere apparere Velint, & terrere te, atque mentem tibi eripere, aut tanquam

207쪽

166 S. Nili de Orat.

quam ferae carnem tuam laedere,ne paveas, neque ullo modo eorum minas cures: iniiciunt enim terrorem, ut experiantur,Vtrum eos attendas,an potius eos prorsus contempseris. 94. Si astas omnipotenti Deo, & mundi fabricatori, quomodo ita temere,& inconsiderate ei a fias, ut relicto metu eius inuicto , culices & scarabaeos metuas an non audisti dicere , D qminum Deum tuum timebis λ & rursus , quem horrent, & tremunt omnia a facie virtutis eius , & quae sequuntur Z91. Sicut panis est alimentum corporis:& virtus animae, sic spiritualis oratio alimentum mentis est.

96. Ne ores Pharisaice, sed more potius publicani in sacro loco orationis , ut tu a Deo iustificeris.

97. Stude, ut ne oratione tua contra Vllum ores,ne quae aedificas,euertas, faciasque Orationem tuam execrabilem.

98. Doceat te ille tribunus militum,qui decem millia talentum debebat, quod nisi debitori tuo remittas,nec ipse remissionem consequeris , tradidit enim illum inquit

tortoribus. 99. Praetermitte necessitates coporis,dum preces

208쪽

preces adhibes, ne pungente pulice , aut pediculo, aut culice, aut musca, iacturam facias maximam orationiS.Ioo. Venit ad nos quidam , qui narrabat , quemadmodum Daemon usque adeo cuidam sancto cum oraret, resistebat, ut simulatque ille manus tenderet, Daemon se in Leonis formam verteret, & prioribus pedibus erectis ungues utrinque illius malis infigeret, a quo non prius discedebat,

quam manus frangeret: qui vero orabat, non prius remittebat , quam orationes consuetas absolueret. Ioi. Talem fui s. intelleximus in lacu quiete commorantem Ioannem illum, Cognomento Paruum i ego Vero magnum tuterpretor, qui circumplicatus Daemone in speciem Draconis mutato , & corpus eius mandente, atque in faciem eius vo

mente , tamen se a colloquio & congressu Dei non dimouebat. Ioi. Legisti sane vitas etiam Monachorum Tabennesiotarum; in quibus scriptum est, quemadmodum , cum Theodorus Abbas sermonem apud fratres haberet, duae viperae subter pedes eius se intulerunt: ille vero sine ullo metu, aut tumultu, Veluti camera ex pedibus facta, illas intus

209쪽

168 S. Nili de Oratione,

complexus est , donec sermonem absoluit: t unc eas fratribus ostendit,rem totam nar

ran S.

Io3. De alio rursus fratre spirituali legimus , quod cum oraret, accessit vipera, quae .pedem eius tetigita. ille vero non prius manus deiecit,quam solitam orationem absolueret, nihilque incommodi accepit, qui Deum plusquam se dilexit.

Io . Habe oculos in Oratione, non distractos, ac vagos,& cura carni, atque animae denegata, fac adsis mente.

Ios. Fuit alius sanctus vir, vitam insolitudine cum silentio transigens, hunc cum studiose oraret , Daemones duabus hebdomadibus , velut orbem quendam, in aerem iactabant, per aera illum excipientes: mentem tamen nullo modo distrahere ab oratione sua feruida potuerunt. Io6. Fuit item alius charitatis in Deum studiosus, & studio orationis deditus, huic in solitudine ambulanti, duo Angeli se adiunxerunt, quos ille minime attendere voluit , ne melioris rei iacturam faceret. Meminerat enim Apostolicum ait , nec Angeli, neque principatu S, neque potestates poterunt nos a charitate Dei sepa

rare.

210쪽

Capit. 6 L.

Io7. Angelis efficitur similis Monaia Chus, qui per veram orationem cupit videre faciem patris, qui in coelis est. ro8 Ne quaeras prorsus, Ut forma , aut figura ulla tibi inter orandum appareat. io 9. Ne desideres videre Angelos, aut potestates aut Christum sensu oculorum, ne prorsus amens fias, ac lupum pro pastore suscipiens inimicos Daemones adores. IIo. Initium erroris superbia mentis, hinc enim fit, ut ipsa Deum lineamentis figurare, ac circunscribere nitatur. III. Dicam ipse, quod adolescentibus dixi: beata mens,quae dum orat, omnibus jformis omnino vacua est. II 2. Beata mens , quae expedite , ac sine distractione orat: huic semper plus desiderij accedit.

II 3. Beata mens, quae, dum orat,Omnino omnium sensuum usu vacua est. II 4. Beata est mens, quae tempore orationis nihil rerum habet, nihil possidet. I Beatus est monachus, qui se omnium peripsema, idest, abiectissimum reputat. II 6. Beatus monachus, qui post Deum, omnem hominem , tanquam Deum reputat.

SEARCH

MENU NAVIGATION