Sancti Diadochi episcopi Photices .... capita centum de perfectioni spirituali. S. Nili capita centum quinquaginta de oratione ad Deum. Hesychii presbyteri antirrL·tika kai euteka, siue Doctrina compendiaria binis capitum centuriis comprehensa, ..

발행: 1627년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

tulit , ut ealamum abiecerit Suidas. V. Hos chim scribie hunc ipsum Hesychium illustrem scriptore historiae, suspectum factum Graecanicae superstitionis,eo quod si Christianus fuisset, non videretur praetermissis-rus fuisse Christianos Doctores,quos ab eo mistas factos in tabula clarorum eruditione virorum memorat. Hallucinatum tamen Suidam existimo, & hunc ipsum Hesychium , non priorum illorum aliquem autorem esse horum de Temperantia capitum , arbitror; nec aliunde argumentum duco,quim ab ipso Hesychio horum capitum scriptore. Testatur enim Centuria I. cap. I 3. conscriptam a se illustrem historiam bellicam stylo pereleganti & florido, quem a se in his capitibus compulso dimis. sum profitetur. Audi vero de stylo quo conscripta est ea historia, Photium Cost. illo 69. Concisim e ' atque disertus. Nam ct di lione ιμι rida aesignificante: ct ipse orationis structura pari ab eo ratione est elaborata, dum verborum maxime gaudet proprietate. Sicubi vero dictionem signi antem etiam cum

maxima emphasi sectatur , in sua tranflatione auditorem Oblectat,ut nihilo obscurius,quin forte clarius rem ob oculis ponat , quam si nulla mora V sfuisset. Itaque existimo urgentissi

222쪽

mam coniecturam hinc suppetere,ad agnoscendum legitimum parentem capitum binis his Centuriis comprehensorum: & abstergendam maculam quae Hesychio Milesio apud Suidam inuritur: & eo de quo supra siletio Christianorum Doctorum,cuiuSalia esse potuit ratio, quam autoris a Christiana fide alienus animus. Quid si enim externarum duntaxat syllabam conficere instituerat i Quod vero apud Photium, hic ipse Hesychius coniugio iunctus memore

tur,cum tamen horum capitum autor st

tuatur Presbyter, nihil nobis incommodat. Potuit enim defuncta vel annuente VXOre,post conceptum ex Ioannis Filij obitu acerbissimum dolorem,vexatione intellectum dante, abiicere coniugii molestias,di sacerdotio inaugurari. Quinetiam sa- etiam monachum seculoque renunciasse constat ex his capitibus, quae plane sunt hominis Monachum profitentis. Et quia tempora consenti sit, existimo insuper hunc

ipsum esse illum Hesychium pium & d ehum Monachum a fide syncera & scriptis

irreprehesbilibus commendatu a S. The doro Studita in Τestamento cap. q. aggre gatumque SS. Dorotheo & Barsinu phio, uos compertum est eo ipso tempore claruisse,

223쪽

182. ruisse, quo Hesychium historiae omnigenae scriptorem floruisse, supra diximus ex Photio & Suida. Quae si vera sunt, ut sunt certc probabilissima, habemus non modo verum parentem horum capitum Centurias binas expletium hactenus incognitum , sed etiam luculentum de eius eruditione ex Phorio, insuperque de sanctitate & syncera fide ex S. Thodoro Studita , testimonium. Quanquam sanctitatem adeo spirant haec capita, ut non sit praeconio extero. Opus; quod ut spero,deprehendent, qui iis veluti sacrarum

commentationum punctis utentur; Vno Capite , aut cum interdum continet aliquod ieiunius, in binis ad visam piam commentationem usurpatis. Posse uinus in Apparatu. V. Hesi)chius haec capita non videtur sitis perspecta habuisse, cum scripsit extare in Bibliotheca Bau uiua nondum editum seris

monem Hesychij cuiusdam, a Milesio

Hierosolymitano ac Constantinopolitano distincti: de sobrietate & virtute centum capitibus distributum , & alium item se monem totidem capitibus comprehensurn. Addit item Posse uinus extare , Lutetiae in Bibliotheca Regia librum de quiete an I mae , & librum de oratione. Hinc infero

non satis haec capita introspexisse Posseui

num:

224쪽

num i duo enim illi sermones quos duntaxat manu scriptos in Bauaria extare sensuit, pridem cusi Lutetiae leguntur Graece dc Latine; suntque iidem cum iis ipsis capitibus ducentis de sobrietate siue temperantia spirituali, atque virtute, ut praefert ipsemet titulus. Ac ne quis Temperantiam hic imaginetur, quae sensuum delectationibus modum ponit, diserte ipsemet Hesychius Centur. I. num I. docet spiritualem hanc Temperantiam esse causam quatuor virtutum Cardinalium. Ex Centuria χ. capite 96. profitetur se his capitibus ducentis de quiete animae, siue ut habetur

eadem centur. 2. cap. 7. de mentis conseruatione & puritate cordis, quae spiritalis Temperantia dicitur, resistendo & orando consequenda disputasse. Ex quo pater, sermones illos Bauaricos , & libros Bibliothecae Regiae a Posse uino memoratos, reipsa eosdem esse cum iis duabus capitum IAsiaticorum centuriis, quas in pij Lectoris vium denuo facimus publici iuris , utinam eo commmuni fructu & commodo , quod ipsi editionem istam curantes propositum habuimus,

226쪽

PRESBYTERI

DE PURIT TE CORDIS,

Centuria I.

EMPERANTI A methodus est spiritualis , quae siue cunctetur, siue pergat, alacriter hominem , concep- tibus & sermonibus affectionum plenis ac Prauis operibus opitulante Deo prorsus liberata Certam etiam de Deo incomprehensibili notitiam largitur, quantum assequi licet: necnon diuinorum & occultorum mysteriorum secretam praebet solutionem : suppeditat vires implendi cuncta Dei manda-ra,tam Veteri quam nouo testamento comprehensa : & tandem uniuersa bona praestat futuri saeculi. Haec autem proprie est puritas cordis. Quae quidem propter ex cellentiam & bonitatem suam , vel Vt magis proprie loquar) ob ignauiam & negli-- gentiam

227쪽

1 8s Hel chi' Presbyteri

gentiam nostram , hodie profecto rara est in monachis: quam Christus beatam prae-χ3 dicat, his verbis , ' beati mundo corde,' quoniam ipsi Deum videbunt. Cum ergo sit eiusmodi, magno redimitur Temperantia, quae perdurat in homine, rectae Deoque placentis vitae dux ossicitur : cuius

progressias nos edocet, ut iusic moueamus speculationem , & triplicem animae facultatem : sensus in tuto conseruat : quatuor

etiam generales virtutes participio sui auget quotidie. Aetatib. F. a a Magnus ille legislator Moses, imo vero spiritus sanctus , dum huiusce virtutis facultatem irreprehensibilem, puram, capacem, & magnificam subindicat, instruens nos qua ratione ducendum sit abis ea initium , atque complementum , At-s tende tibi ipsi , ait, ne verbum fiat occultum : singularem appellans ostentationem cuiusdam rei prauae Deo odiosae,

quam sane patres etiam nominant suggestionem , quae cordi tuo obtruditur a diabolo. Quam statim ut sese exhibuerit men- , 'ti, sequuntur cogitationes nostrae,& cum ea

colloquia miscent affectibus plena.

3 Temperantia , est via virtutum omnium , & mandatorum Dei. quae quidem

1 etiam

228쪽

de puritate cordis Cent. I. 187

etiam est cor, & quies: eademque ad vacuitatem imaginationum perfecte redacta, mentis est custodia. q. Qui ex catus est , non videt solis lumen : ita qui non ambulat temperanter, pretiosos gratiae supernae splendores nequit perspicere : neque a malis & Deo odiolis operibus , sermonibus , & cogitationibus liberabitur. Et is tempore exitus, nulla libere euadendi ratione perpensa , tartareo rum principum manus non effugiet. s. Attentio,est continua cordis requies,

ab omnibus cogitationibus libera: quae solum Iesum Christum Dei filium & Deum

perpetuo ac sine intermissione spirat& implorat , stat cum eo viriliter in acie aduer- Ius hostes, eique confitetur , nempe qui possit remittere peccata. Cum enim anima inuocationibus assiduis circumplectitur Christum qui solus secretδ scrutatur cor da, omnemque dat operam , ne ulli hominum notae sint dulcedines suae interm que conflictus, nullo pacto improbus ille

clam nequitiam promouere poterit , &operationes optimas delere. 6. Temperantia , est perseverans cogi tationum constantia : quando scilicet 11stuntur ipsae pro foribus cordis,perspicit Se audit

229쪽

188 Heschir Presbyteri

audit illa quid dicant , quidve faciant furtim obrepentes cogitationes exitiales:quq nam etiam sit forma , quae a daemonibus insculpitur & imprimitur : ac per seipsam imaginationibus dissoluere nititur animu. Haec enim diligenter exculta , si velimus, admodum scite dos docent belli intellectualis experientiam. 7. Quando deserimur a Deo , quando

item occurrunt tentationes ad erudien- .

dum aptae, duplex ille metus attentionis magistram continuationem parere solet in mente hominis : qui prauarum cogitationum Operumque conatur obturare fontem. Vnde & desertiones & insperatae 1 Deo tentationes ad emendationem vitae nostrae obueniunt nobis praecipuὸ , qui recreationem huius boni gustauimus, & tamen negligimus. Continuatio vero gignit habitum : habitus autem naturalem quan dam temperantiae frequentiam: haec tandem, pro qualitate rei, sensim producit contemplationem belli: quam excipit perseuerans erga Iesum precatio, auis tranquillitas animi imaginationibus vacua,& stabilitas in Iesu fundata. 8. Constans animus,qui Christum inuocat aduersus hostes, ad illumque perfugir,

230쪽

de puritate cor δὲ Cent. I. Id 9

est velut fera quaedam , canibus non pau- Cis circundata,quae se ipsam ex aduerso collocat in tuto. Cum autem procul mente praeuideat hostium iuuisibilium intollectuales insidias luia continenter aduersum

illos stat cum Iesu pacifico , permanet illaesus ab illis. 9. Si praees, ac tibi datum est, ut assistas& specteris horarum matutinarum i m-POre , concessiim est utique , ut ais etiam spectator. Sin minus , vigila , & consequeri Sa

Io. Corpus maris consistit in aquarum multitudine: compages autem & firmamentum sobrietatis, abstinentiae,& profundissimae quietis animae , abyssus item contemplationum tam i , quam arcanorum, exploratricis etiam humilitatis, rectitudinis ac dilectionis, est summa temperantia & deprecatio Iesu Christi carens cogitationibus : idque cum frequentibus suspiriis & continuo labore , citra tamen οὐ sensionem sui. M I I. Non omnis qui dicit mihi,Domin ne , Domine, intrabit in regnum coelon rum, inquit: sed qui facit voluntatemn patris mei. Voluntas autem patris eius

η haee est,nepe,h Qui diligitis Dominum, odite

SEARCH

MENU NAVIGATION