Sancti Diadochi episcopi Photices .... capita centum de perfectioni spirituali. S. Nili capita centum quinquaginta de oratione ad Deum. Hesychii presbyteri antirrL·tika kai euteka, siue Doctrina compendiaria binis capitum centuriis comprehensa, ..

발행: 1627년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

2 Sancti Duidocti

. Affectionis minime auarae. Tam esse animatum ad non habendum,quam alius quisquam ad habendum. s. Cognitionis. Seipsum nescire, extra sepositum in Deo. 6. Humilitatis. Continua obliuio suorum recte factorum. 7. Vacuitatis irae. Vehemens desiderium non irascendi. 8. Castimoniae. Sensus semper Deo assixus. 9. Charitatis. Amoris incrementum erga eos qui iniuriam inferunt. Io. Perfectae immutationis. Mortis horrorem pro gaudio reputare in Dei oblectatione. Hac cum in Turriani Interpretatione deessent,

ex Photi' Coae zo I. suppleuim μ. De tribus virtutibus, qua, tanquam Duces, debent antecedere contemplationem

mentis Spiritualem. C A p. I. 'M M η ε M spiritualam contemplatio-

nem fratres antecedant , tanquamis duces,Fides,Spes, Charitas,sed magis Charitas. Fides enim, & Spes, docent

42쪽

De Perfectiones irituali. 3

contemnere ea,quae videntur: Charitas vero animam cum ipsis illis Dei virtutibus copulat, pervestigans sensu quodam mentis eum,qui videri non potest. '

Eustmodo,o quari homo e ciatur bonus.

SO v v s Deus est natura bonus: homo

autem studio bonorum morum efficitur bonus : dum mutatur in id boni, quod ex se ipse non est, per eum,qui vi sua bonus est,tunc scilicet,cum anima liudio virtutis, tantum Deo adhaeret,quantum pro viribus operando , adhaerere vult. ait enim Dominus,Estote boni & misericordes, sicut pater

De peccato,quari, o quomodo incipiat esse.

MAlum nec.est in natura, nec est quisiquam natura malus: Deus enim non . fecit malum. Quando autem in desiderio Cordis aliquis format, id quod non existit re ipsa,tunc incipit esse, quatenus vult, qui id facit. Oportet igitur studio recordationis Dei,& omnis operis boni negligere ha- e A ti, bitum

43쪽

4 Sancti Diadochi.

bitum mali plus etiam potest natura' boni, quam habitus mali, quandoquidem illud quidem est,hoc vero non est, nili cum agi

tur tantum ,

- Natura, inquiti Damascenus in Oplo a theca contra M op byssitas ocatur lex, vix a principio ab auctore in unaquaque 'ecie,

secundum quam mouetur,aut quiescit: mouetur, inquit, ad eas energias, iue operationes, ad quas habet vim. itaque inclinatio rationalis ad bonum,qιM naturaeis est,uocatur hic natura boni; ad malum vero inclinatio, quae praeter naturam est,ct aduentitia,vocatur habitus mali.

uando, quomodo assequamur,visimus adsimilitudinem Dei

O Mnes ,homines sumus ad imaginem

Dei,illud autem ad similitudinem,illorum tantum est, qui per multam charitatem , libertatem suam Deo in seruitutem addixeriit. Quando enim non sumus nostri, tunc similes sumus et,qui nos sibi per chil-ritatem reconciliauit, quod nemo asIequetur,nisi persuaserit animae suae,non admirari leuem vitae huius gloriam.

44쪽

De Perfectiom seirituali seue

uomodo faciendum sit, ut voluntas ad bonum antum sit prompta. .

C A P.

Liberi arbiti sole stas,est inluntas ani

mae rationalis, quae prompte mouetar, quo velit: cui quidem tunc suadcbimus, ut ad bonum tantum prompta sit,cum memo-ali, bonis cogitationibus consump-

Iiam mserimus.

Quod sit lumen vera sientiae Arquid um

LVmen verae cognitionis est discerne . re sine lapsu rectum a pravo,quod qui- dem cum sit , tunc via iustitiae quae ad Deum solem iustitiae mentem ducit, vltra in rinfinitam scientiae illuminationem ' illam ipsam mentem introducit tanquam quaerentem iam deinceps cum fiducia charitatem. Quare oportet,iustitiam ab iis, qui illam contumelia afficere audent, indignatione non irata eripere. Zelus enim pietatis , non habendo quemquam odio, sed arguendo ostenditur.

A 3 Sicut

45쪽

s De Perfectione seirituali.

icut Charitas est infinita, quia nescit terminum , dum in via summ , sic interminata ejvera cognitionis per charitatem operatae illaminatio,qua est propria charitatis. haec enim sola potest vacuitarem passionum,qua sunt mentis tenebra, Nerre anima, ut hic pater ait c. 99. hac autem illaminatione qui utitur, in eo magis , ac magis crescit ipsa illuminatio : estque elim non solum operari virtutem , sed virtutem defendere arguendo cum et eis sine ira eius vituperatores exemplo David, cum ait, tabescere me fecit et e im meus,quia obliti sunt verba tua inimici mei. deinde docet, quemadmodum ad urendum eos arguendo,ct ad illuminandum , tanquam igne quodam verbo Dei uteretur, quae enim arguuntur, inquit Apost. a lumine manifestantur. Id- eirio subiungit statim David,ignitum eloquium tuum vehementer, ct serum tuus dilexit illud.

C A P. VII. SErmo ' spiritualis sensum mentis eX-plet: h operatio . n. Charitatis a Deo fertur. Quamobrem non torquetur menS nostra tunc tractatione rerum diuinarum.NOrienim illo tempore inopiam , quae solicitudinem

46쪽

dinem affert, patitur : quippe quae tantum se contemplationibus dilatat , quantum operatio charitatis vult. Quare pulchra res est , exlectare semper fide per exercitationem charitatis , lumen dicendi. Nihil enim egentius illa mente, quae de Deo ex,

tra Deum philosophatur. φ. Sermo s iritualis est sermo subiectuου notionibus rerum iritualium non nudis,ct solis edcum cognitione per charitatem operata.

h Operatione charitatis voeat hi eam,qs a ncharitas secundum naturam suam diuinitin operatur. Natura enim charitatis est lex, ac vi. charitati indita, secundu qua omnia illa operatur,qAa Apost. I. r.c. I 3. memo . illa,n.μ ipropria energia , siue operationes charitatis, eA quibu3 est ista expletio mentis,qua Graece dicitu, πληροφορία. Quae est,ut ait S. Maximus , certa quadam secundum mentem,ct rationem persuaso. De hac ait Dan. diligamus opere, es veritate, er suadebimus corda nostra. est Paul. certus hum , id est,ut Graecum verbum exprimam, persuasum habeo, quod neque vita, neque mors,

47쪽

diuomodo accedendumst ad loquendum

. de diuinis rebus. a

C A P. VIII. NEc oportet non illuminatum intendere mentem spiritualibus ' contem plationibus : neque copioso lumine benignitate Spiritus Sancti hepletum , statim adloquendum aecedere. Vbi enim est inopia, ea affert ignorantiam. Vbi copia, non sinit loqui Tunc enim anima charitate Dei ve-liat ebria, expetit per silentium contemplas rione gloriae Domini perfrui. Quamobrem Opus est, obseruata mediocritate illuminationis,ad loquendum de diuinis rebus, deuenire: haec enim mensura formam quandam sermonis gloriosi praebet. Copiosa vero illuminatio, fidem h nutrit loquentis in fide, ut qui docet primus fructum scientiae gustet per charitatem. Laborantem enim inquit agricolam primum oportet de fructibus percipere.

Contemplationes L=irituales sunt, qua non versantur in nudis notitiis rerum spiritualium tanquam in hinioriis , nec in nudis rationibusaarum, sed in elusemodi rerum Issiritualium medita

48쪽

De Perfectione L irituali. 9

ditationibus , qua commista sunt cum spiritus- dei, fei ct charitatis , ut de Deo , ct m erus eius,ac providentia multiplici, or admirabili defuturo saecula,aliisque huiusemodi, qua qui contemplari vult, oportet , ut Dei cognitionem habeat per operatione mandatorum eius illaminata. Ex prauis enim cogitationibus verbis,actibus tenebra , ct caligo,ut ait Marcus Anachoreta, incidunt menti: ct ut idem ait quatenus unu se quisque passiones sibi aufert, qua menti tenebras inducunt, eatenus proportione iduminatur. Vt ex c. ΑΟ. etiam intestigi potest. h Copiosa cognitionis illaminatio , quam affert multa passionum purgatio per multam operationem mandatorum Dei, nutrit Mem , quia purgatis affatim passionibus, qua ex rebus, quae videntur, generantur, plenius creduntur ea,qua non videntur,quorum est fides.

De charisemate cognitionis, se sapientia.

C A P. IX.

VNius quidem S. Spiritus sunt charist

mala sapietia,& cognitio, sicut caetera omnia diuina charismata: propriam Verd, Vt singula alia, habent operatione. Quamobrεal ij sermonem sapientiae, alij sermonem scientiae,siue cognitionis secundum eudem

A ue spiri

49쪽

io Sancti Diadochi.

spiritum tribui testatur Apost.' cognitio.n. experimento copulat hominem cum Deo, noli excitando animan ad loquendum de rebus. Ex quo fit, ut aliqui ex iis, qui vitam solitariam in studio virtutis degunt, illuminentur quidem ab ipsa cognitione

. in sensu : ad sermones vero de rebus diuinis non accedunt. Sapientia vero , si cui cum metu Dei, quod rarum est, tribuatur , ipsas cognitionis operationes manifestat; quandoquidem cognitio quidem Op ratione, sapientia verδ sermone solet illuminare. Verum cognitionem quidem ora tio affert, & quies multa in vacultate perfecta solicitudinis : sapientiam vero eXercitatio sanctarum scripturarum non ambitiosa, & in primis gratia largientis Dei. ' Duplex est in scriptura , ait S. Maximu/scientia siue cognitio rerum diuina um : altera est siolum σχ τι , id est, qua refertur ad ea, quae sciuntur,quae, inquit, tanquam in ratione sola, ct notionibus posita est,ct non prabet per experientiam secundum operationem .id est,per fidem dilectione operatam sensium eius, qui operatione, ct experientia cognoscitura qui enim non diligit

Peum, ait Ioannes, non nouit eum : altera inquit, est proprie vera cogηitio, siue scientia, quae

50쪽

D e Perfectione spirituali. II

in sola experientia secundum operationem sine ratione, ct notionibus praebet totam notitiam ct sensus eius, qui per gratiam participatione cogno citur:Ur Ha nquit,prior vim habet mouendi . desiderium ad habendum hanc,qua posita est in participatione Dei secundum operationem,quod hic pater dicit copulare experimento hominem

cum Deo.

Euid curandum temporZ luctae, se ne passiones sedata severbiam gignant.

inando ea pars animae, quae irascitur,. aduersus passiones mouetur , scire oportet tempus esse ' silentij est enim tempus luctae. Cum vero viderit quis ipsius animae motus inconstantes, Vel per orationem,uel per eleemosynam sedari, afficiatur amore, & studio scripturarum, alas mentis vinculo humili ratis firmans. Nemo enim, nisi sese valde summittat, & se pro nihilo ducat, poterit de amplitudine Dei narrare.

R Silentium cordis dicit.quod est vacare foris, ct intus ab Omni alia intempestiua solicitudine.

SEARCH

MENU NAVIGATION