Sancti Diadochi episcopi Photices .... capita centum de perfectioni spirituali. S. Nili capita centum quinquaginta de oratione ad Deum. Hesychii presbyteri antirrL·tika kai euteka, siue Doctrina compendiaria binis capitum centuriis comprehensa, ..

발행: 1627년

분량: 308페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Cur sapientia stiritualu non sit ambitis.

C A P. XI. SPiritualis sermo semper animam a cupiditate inanis gloriae custodit: dum enim sensu luminis omnes partes eius iuuat, facit , ut non opus ei sit honore hominum. Quocirca semper. mentem ab φ imaginationibus vacuam seruat, quippe cum eam totam ad amandum Deum vertat. Sermo vero sapientiae huius mundi semper ad inanem gloriam , hominem invitat: etenim, quia non potest eum experimento h sensus . iuuare , amorem laudis alumnis suis largitur , tanquam ab ambitiosis hominibus fictus,& formatus. Quamobrem qualitatem hanc sermonis diuini absque errore dignoscemus, si silentio curis vacuo , tempora, quae ad loquendum non sunt constituta, in memoria Dei feruida consumpserimus.' Imaginationes vocat Grace φαντας ec s-Bas animo cogitationes eorum qua non sunt, sed apparent boua , ut opum , voluptatum ,glorsae, ct honorum. Pieta

52쪽

De Ferfectione seirituali. 13

h Pietas, inquit Salomon Prou. c. I. principium sensus. Quem locum interpretans Procopius Gazaeus , pietaι , inquit , id est , honorare Deum operibus iustitia , principium est sensus, hoc est, cognoscendi per experientiam omnem bonam voluntatem Dei. operatio enim mandatorii Dei ascensius est ad contemplationem eorum qua quidem ante aJitionem, ratione do trina , id est, quatenus ea didicimus, cognita habemus: post actionem vero perfectius cognita , ct perffecta. Hactenus Proc. cognitio ergo rerum diuinarumper experientiam secundum operationem,praebet, ut ait S. Maximus,sen=m Dei menti,qui eam vera latitia assicit. Hac experientia huiusemodi sensius non potest iuuare scientia huius mundi: idcirco vanam latitiam ex laude inani gloria quarit.

De dilectione sui, o Dei.

C A p. XII. OVi sediligit,Deum amare non potest: qui vero se non diligit propter excellentiores diuitias amoris in Deum , hic Deum amat. Ex quo sit, ut hic neque suam unquam gloriam quaerat, sed potius gloriam Dei. Qui enim se diligit, gloriam suam quaerit. Qui autem Deum diligit, gloriam au cto

53쪽

auctoris sui amat. Est enim animae sentientis , ac Deum amantis proprium, gloriam quidem Dei semper quaerere , in omnibus mandatis,quae facit: sua vero summissione delectari,quod Deum quidem propter eius magnificentiam deceat gloria, hominem vero summissio, ut peream familiares Deo efficiamur : quod quidem , si & nos fecerimus tqtantes gloria Domini,exemplo Ioannis Bapti e , incipiemus dicere sine intermissione ulla , illum oportet crescere : nos

autem minui

.uomodo contingat, ut aliquis videatursbi non diligere Deum,cum tamen tunc maxime diligat. C A P. XIII. Novi ego quendam, qui tametsi lugeret, quod non,ut vellet,Deum amaret: tamen ita Deum amabat,ut eius anima huiusmodi desiderio vehementi continenlex teneretur,ita ut Deus quidem gloria afficeretur in eo,ipse vero esset, quasi nihil. Qui talis est, neque cum verbis laudatur, se agnoscit, quid sit: siquidem prae nimio humilitatis desiderio dignitatem suam nori

54쪽

De Perfectiones Virituali. I

cogitat,cum alioqui ministret quidem Deo, ut lex praescribit sacerdotibus , ob studium tamen diligendi Deum obrepit ei obliuio. dignitatis suae occultanti in profunda erga Deum charitate per spiritum humilitatis gloriationem de dignitate sua. Vt iam sibi cogitatione sua inutilis quidam puer omni tempore videatur, quasi a dignitate sua alienus , prae humilitatis desiderio : quod quidem & nos facere oportet, & omnem honorem, atque gloriam fugere , propter excellentes diuitias amoris erga Deum , qui

Verc nos amauit.

De eo,qui in sensu cordis Deum diligit.

C A P. XIV. OVi in sensu e cordis Deum amat, hic

est ab eo cognitus : quantam enim quis Dei charitatem in sensu animae capit, tanta eum amat. Quocirca,qui sic est, illuminationem cognitionis vehementer amat, quousque ipsum sensum , ossium sentiat, factus iam sui nescius, immo totus a chari rate Dei immutatus. Qui talis vero es adest ille quidem , & non adest in vita: Adhuc enim in corpore suo versans, peregrinatur Propter charitate perpetua quadam animae

55쪽

16 Sancti Diudochi

ad Deum profectione. Incenso enim deinceps corde vehementer charitatis igne , vi quadam desiderij adglutinatus est: Deo, tanquam totus extra amicitiam sui positus, propter charitatem Dei : siue enim inquit)' excedimus , Deo : siue sobrii sumus , vobis.' Deo cognitus dicitur in sicripturis , quem Deus diligit: sicut quem non diligit, nescit. h Anima,qua charitate in Deum in flammata est,quasi corpus etiam ad profundam istam

charitatem trahere vult, vi c. 33. ait hic pater:

Gr non solum hoc, sied omnia intima, ipsa etiamosa,qua nihil sentiunt, desiderat,si fieri post, ut

hanc charitatem sentiant,ct qua Dei punt,illuminate cognoscant. 2 c. 7 . ait,in quo ebl ardor charitatis, inuitari ab eo ardore ad desiderium Dei omnes partes anima , id est potentias , quα quia sunt valida ad operandum, ossa sunt lxrr-tualia inscripturis, ut beatus Cyrid. incom. Esc. . notauit: ct Procopius Gaetidem sentiens

Pro. c. a. ossa interpretatus est τας το νοτικὰς δυ

νάμιο,id est,potentim validas adactionem, anima igitur, qua amore Dei ardet, desiderat sentire, quam potetia sua,qua sunt ossa,vt dixi, fi- ritualia,sientiant se illuminari a cognitione Dei

per charitatem operata.

56쪽

De Perseotione surituali. IT

Ad ec laticum amorem Dei, quo tenebatur Ap6Z.ut Dionys quoque in Divin. nomin. c. q.hunc locum interpretatus est,pertinet hoc ueexcedimus Deo ; er illud ad Gal. vitio non iam

ego ed vivit in me Christus, item illud ud Philipp. desiderium habens dissolui, er e se cum Christo,illa vero , appellare Caesara , re dimissum per 'ortam effugere, ρο illud ad GaI. quod

autem viso in carne ,σc.non pertinebant ad illum excessum amoris Dei quod faciebat,ut totus esset Christi amati,eius in vitam, non suam viueret ed potius a se carnis curam, quam Iobrie habebat, ad utilitatem,ac necessitatem fratrum: sicut ipse ad Philinscripsit inquiens,permanere autem in carne necessarium propter vos. Hoc significat; sive sobry seumus, vobis.

uando incipiat aliquis diligere proximiv.

C A P. XV.CVm coeperit quis sentire copiose charitatem Dei, tunc incipit sensu spiri-ritS proximum quoque amare .Haec enim est Charitas, de qua omnes scripturae sanctae disserunt: Amicitia namque secundum carnem, quia non alligatur lensu spiritus, perfacile parua quapiam occasione inuenta, disssoluitur. Idcirco quamuis contingat irritatio

57쪽

ga/e De Persectione spirituali.

ritatio aliqua in anima,in qua Deus operatur , non soluitur vinculum charitatis. Inflammans enim rursus se ipsam calore charitatis Dei,statim ad virtutem reuocatur,&cum magno gaudio charitatem proximi quaerit,tametsi magnam contumeliam, aut damnum acceperit: asperiratem enim contentionis , dulcedine Dei consumit.

Μιφmodo acquiratur perfecta in Deum Charitas, ct de altera charitate non perfecta. C A p. XV LNEmo potest in sensu ' cordis Deum

amare , nisi prius toto corde eum timeat : timore enim Dei essicitur, ut anima pura & mollis effecta, ad exercendum Charitate se applicet. Nunquam vero aliquis eiusmodi metum Dei,qui dictus est,capiet, nisi extra omnes vitae huius solicitudines positus fuerit. Cum enim quietem,& mol-

tam curarum Vacuitatem menS Ceperit,

tunc metus Dei solicitat eam , & purgat

multo cum sensu, eiiciens omne terreniam,& crassum, ut sic illam ad amandum valde boni

58쪽

bonitatem Dei adducat. Quare metus quidem cum mediocri charitate, eorum est,qui adhuc purgantur: perfecta vero charitas eorum,qui iam purgati sunt,in quibus non est amplius timor. Perfecta enim charitas foras expellit timorem : utrumque vero est iustorum tantum , qui operatione Spiritus sancti virtutes operantur. Idcirco interdum

quidem dicit scriptura diuina, Timete Dominum omnes sancti eius: interdum vero,

diligite Dominum omnes sancti eius. Vt plane intelligamus,esse quidem metum Dei cum mediocri charitate, eorum iustorum, ut dictum est, qui adhuc purgantur: per fectam vero charitatem,eorum,qui purgati sun r, in quibus non est amplius de ullo timore cogitatio : sed potius ardor, & ad glutinatio continua animae ad Deum per operationem spiritus sancti, sicut scriptum est: adhaesit anima mea post te: me autem si scepit dextera tua.' Sensus cordis significat, ut ait S. Maximus Uam rei cognita participationem .cor enim n scriptura aliquando signiscat mentem cum lectione. Ouia sicut cor vitam communicatcsm reliquis membris te mens,qua in dilectione Oiuit, vitam Jiritualem cum reliquis partibus

animae,

59쪽

ro Sancti Diu orbi

anima d est,cum iras ibili, Urconcupiscibili communicat, his verbis Procopius Gazaeus interpretatur illud Prou. a. inclinabis cor tuum ad cog-

πψcendiim prudentiam. Hic sensitιs cordis dicis olet ab hoc patre siensiιs mentis,qui est gustus per- festus, quo anima Deum diligens di cernit sine

errore bona a malis,ut tradit idem pater. c. O. is ergo in sensu cordis diligit Deum , qui opere, σν ritate,ut ait Dan. diligit,is enim ex charitate

spirituali diligit. ΣVomodo anima aegrota , per metum Dei incipiat curari per charitatem. C A p. XVII. SIcut vulnera, quae corpori accidunt, postquam squalida,& sine curatione relicta sunt, medicinam, si a medicis adhibeatur, non sentiunt; purgata vero sentiunt vim medicamenti,& celeriter sanantur; sic animae quandiu expers curationis est, Sc lepra voluptatis tota operta, metum Dei non potest sentire : quamuis ei tribunal Dei horribile, & praepotens perpetuo denunci et tar. Postquam vero magna attentione purgavi coeperit, tunc sentit veluti remedium quoddam vitae,Dei metu,qui eam Vrit argu CDHO,

60쪽

De Persectione spirituali. M

tanquam igne quodam sine dolore. Vnde .paulatim deinceps purgata ad perfectam purgationem euadit,tantum crescente charitate, quantum decrescit metus , ut sic ad perfectam charitatem perueniat, in qua non est timor,ut dictum est: sed potius omnis indolentia, quam gloria Dei operatur. Sit igitur vobis summa gloriatio,continua, ct perennis, primum quidem timor Dei: deinde vero charitas,plenitudo legis perfectionis in Christo.

uomodo anima,curo mundi inuoluta,non ς pstsit Deum amare.

C A P.

XVIII.

. Nima quae nondum curis mundi soluta ac libera est,neque Deum legitime amabit, neque Diabolum digne execrabitur: est enim solistudine vitae huius molestu prorsus tegumento inuoluta.Vnde Corum mens,qui tales sunt,tribunal μ suum agnoscere non potest,ut apud se sine errore

suffragia iudicij exploret. Est igitur omnibus modis utilis secessus.

SEARCH

MENU NAVIGATION