Audomari Talaei Academia. Eiusdem in Academicum Ciceronis fragmentum explicatio. Item in Lucullum commentarii, cum indice copiosissimo eorum, quae in his continentur, ..

발행: 1550년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 철학

241쪽

s3 A C Α D. Q U ST. rem a sensu suo coprobet. Primum enim videri oporterin quo sit etiam a sensus. dicunt emm Stoici sensius ipsos assensi s esse:quos quoniam appetitio consequatur,altionem sequi: tosti autem omnia, si visa tollantur. Hac de re in utranque partem oe dicta fiunt m scripta multa. Vide siveriora: sed breui res pote i tota confici. Ego

enim etsi maximam actonem to repugnare visis, obsistere opinionibus, assensius lubricos si tinere, credoque

Clitomacho ita scribenti, Herculis quendam laborem exantiatum a Carneade, quod ut feram σ immanem belluam, sic ex animis nostris assensione,id es opinatio nem temeritatem extraxisset: tamen ut ea pars δε- fensionis relinquatur,' quid impedietastionem eius,qui probabilia sequitur nulti re impediente ' Hoc , inquit, ipsium impediet, quod statuet, ne id quide,quodprobet, posse percipi Iam istuc te quoque impediet in nauigari, in consterendo, in uxore ducenda, in tiberis procreandis, plurimHque in rebus,in quibus nihilsequere praeterprobabile. ' Et tamen illud usitatum, S sepe repudiatum refers, non ut Antipater , sed ut ais, pressus: nam Antipatrum reprehensium, quod diceret, constentaneum esse

ei qui affirmaret nihilposse comprehendi,id ipsum saltedicereposse copreberi quod ipsi Antiocho pingue vid

batur, G sibi contrari κ. non enim potui conuenieterdici nihil coprehendiposse; siidi um coprebedi posse dicatur. '' Illo modo potius putat urgendiι fuisse Carnea' de , cum sapientis nulta decretu esse posit nisi coprehensum, perceptum, cognitur ut hoc fium decretum, quod

242쪽

LIBER I L 89 sapientis esset,nihil posse percipi, fateretur eseperceptu.' proinde qua apiens nultam aliud decretum habeat, oe sine decretu vitam agerepsit. Sed ut illa habet probabilia,non percepta: sic hoc ipsium, nihilposse per

cipi. '' nam si in hoc haberet cognitionis notam, eadem uteretur in caeteris. quam quoniam non babet, utitur probabilibus Itaque non metuit ne confundere omnia videatur, S incerta reddere. Non enim quemadmodu

s quaesitum ex eo sit, stellarum numerus par, an imparsit: item si de officio, mustrique aliis de rebus, in quibus

versatur, exercitat que sit, nescire se dicat . in incertis enim nihil en probabile: in quibus autem es, in his non deerit sapienti neque quid faciat, neque quid re fondeat. si Ne illam quide praetermisisti Luculle reprehensionem Antiochi nec mirum: in primis enim est nobiliqqua solebat dicere Antiochus Philonem maxime pem turbatum Cum enim semeretur unum, spe quada falsi

visa: alterum , nihil ea differre a ueris : non attendere,

severius istud ea re a se esse concessum, quod videretur se quaedam in visis differentia: eam tolti altero,quo ne get visa a falsis vera differre:mbit tam repugnare.'7 Id

ita esset,si nos verum omnino tolleremus. Non facimus: nam tam vera,quam falsa cernimus. sed probandist cies est: percipiendi signum nullum habemus.

ω i Exposita Carneadis sententia, Cicero redit ad Lucullum, id est Antici chum, ne superioris orationis argumentum ullum sine refutatione praetereat: respodetque argumento de memoria, leui & inepto , quia falsorum etiam visorum possis esse memoria, vet constat duobus exemplis MIycni & Scyronix. 1. Polyaenus fuit Athenodori filius Lampsacenus modestus vis 3c amabilis, ut ait Laertius libro decimo. Hunc Epicurus maluit geometriam dedocere, quam abaeo discere. Cic. lib. a. de finibus.

243쪽

3 syllogisvi' est connexus secundi modi ad refellendii arguinctu memo ix. Argumentum a definitione artis , superiori proximum fuit , quod luitat

per species: qu.x enim dicuntur demonstrativae .ut Mathematicae artes:& quae dicu-tur Opinabiles, ut Rhetoricae, nihil habent certi S percepti, sed probabilibus tantupraeceptis de institutis continentur. s Duo capita Luculleae caulae reselliatur, quae probabant esse aliquem sapientis allensu in: de primum quidem ab authoritate Panaetii Rhodii, qui licet Stoicus sit, negat tamen ei te a sentiendum de credendum auguriis, quae reliqui Stoici verissima dc certa esse confirmant,Zeno,Cleanthes, Antipater, Diogenes, Chrysippus, Posidonius: de quibus Cicero libro 1. de Diuinatione. Panaetii testimonium illustratur a paribus: syllogisnus est connexus primi modi. 6 Alterum item argumentum aparium collatione. Alterum est firmamentum distulationis a Lucullo fiequenter adhibitum, cum Sc u . ιν Sc συγκατάθειαν confirmaret: quibus sublatis, dicebat omnem octionem tolli. qui locus tractatur a causis efficietivus assensum, sicut a Stoicis praescriptum est : sensiis enim parit assensum, assensus appetitionem, appetitio actioniLCui argumento iam a nobis responsum est: 3: ita nunc occurritur, quod poliatassensus de appetit' S: actio gigni ex probabilib' visis, neque tame perceptis δc cognitis. 8 Solutio argumenti duplex est, quod assensu in cohibere, itemque res probabiles sequi, magnae sint actiones hominis sapientis. Primum declaratur a similibus: ut Herculi dissicile fuit tollere hydram: sic Sapientis magnum opus est tollere ex animo temerariam astensionem. Hydra,suit serpens multorum capitum in Lernea palude iuxta Ar os, cui amputato uno capite duo succrescebant. Hanc belluam Hercules primum claua percussit deinde sagittis,postremo cum se in latebris abdidisset, congestis lignis, igne consumpsit. 9 Subiicit alterum genus actionum,in quibus veriatur sapiens: ut chin multa Periequitur officia,quorum probabilem rationem posset reddere, ut propositis aliquot exemplis constat. io Antipater 8: Antiochus contra hoc Academicii decretii , Nihil posse pescipi, disputarant: sed ille minus subtiliter, hic pressus. Haec igitur argumeta denuo repetuntur de refelluntur: primu Antipatri dicitur pingue id est hebes de parum subtile, vel impeditum Sc ineptuin, ut ait Nonius, hunc locum citans. ii Quia utraque pars cotradictionis specialis simul esset vera, quod non mo- d. recte fieri, sed omnino seri non potest. I: Repetit argumetum Antiochi cotra Carneadem ab aluctis : syllogismus simplex primi generis integer est:

Omne decretum sapientis debet esseperceptum :

Noe t ιtur debet esse pereeptum.13 Relellit Antiochi argumentum , negado propositionem sy llogismi summptam ex stultissima veterum philosophoruin persuasione, qui decreta suae scholae dedisciplinae tam vera Sc certa esse credebant, quam Pythii Apollinis oracula : clantamen satis constet, nihil tale in antiquorum philosophia reperiri, ut satis superquest, si decretum sapientis probabile fuerit. i Ratio a paribus. Sy llogisnus connexus secundi modi. is Dissoluit obiectionem illam Luculli Quod omnia redderentur incerta, si nihil posset percipi, de argumentatur a dissimilibus, Non quemadmodum incertum est sipienti, an stellarum numerus par sit vel impar sic officia vi fiant incerta: pr babilia enim sunt sapienti, nihil autem incertum est probabile.

244쪽

is Noe argumentum similiter a Lucullo Academicis obieetiim fuit, ad refellendum Philonem quasi pugnantia dicentem.haec enim pugnantia videntur, Diuidere visa in vera & falsa, & Dicere inter vera & falsa nihil interesse. iet Solutio argumenti ambigui fit adhibita distinctione: vera visa distinguntur a falsis, non perceptione & scientia, sed coniectura & opinione.' Ac mihi videor nimis etra nunc agere ieiune. cum sit enim campus in quo post exultare oratio : cur eam in tantas angustias, min Stoicorum dumeta compelli

mus Si enim mihi cum Peripatetico res esset, qui id percipi posse diceret, quod impressium esset e vero: neque adhiberet illam mainam accessonem, quo modo impri

mi non posset a falseo: cum simplici homines licitera

gerem, nec magnopere contendere. Atque etiam si, cum

ego nihil dicerem posse comprehendi, diceret ille sapien

tem interdum opinari: non repugnarem , praesertim ne Carneade quidem huic loco valde repugnante. ' Nunc

quid facere possum' quaero enim quid sit quod compre

hendi psit. R 'ondet mihi non Arinlateles,aut Theophrastus, ne menocrates quidem,aut Polemo, sed nihil minori quod est tale verum, quale falpum esse non positi.

Nihil eiusmodι inuenio : itaque in cognitione nImIrum

absentiar,id ent opinabor. Hoc mihi S Peripatetici, O

vetus Academia concedit, uos negatis, Antiochus inprimis, qui me valde mouet: vel quod amavi hominem,

sicut illime: vel quod ita iudico, politissimum S acutis

simum omnium nostrae memoriae philosephorum. a quo primum quaero , quo tandem modo sit eius Academiae, cuius see eseprofiteatur ' Vt omittam alia: haec duo, de quibus agitur, quis unquam dixit aut veteris Academiae,

aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse, quod

245쪽

tem nιhil opinaris Certe nemo. Horum neutrum ante Zenone magnopere defensium est. ego tamen utrunque

verum puto. nec dico teporis causa: sed ita plane probo. Illud ferre non possum . Tu cum me incognito absent ira vetes, s ue turpissimum esse dicas, S plenissimum

temeritatis: tantum tibi arroges, ut exponas disiciplina sapietiae,naturam rerum omnium euoluas,mores finga

fines bonorum malorumque constituas , officia destribas , quam vitam ingrediar definias, idemque etiam dif=utanssi S intel endi iudiciu dicas te S artificium traditurumperficies ut ego ista innumerabilia complectens, nussuam labar' nihil opiner sy Quae tandem eaeni disicebna. ad quam me deducas, si ab hac abstraxeriri Vereor neFubarroganter facias si dixeris tuae atque ita dicas necesse e L Neque vero tu solus , sed me ad suam qMisique rapiet. cine, regitem Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognatione esse, qui claros viros a

se instructos dicant Remp. sepe rexisse: se uero Epicureos, tot meos familiares, ram bonos, tam inter se amantes viros: ' Diodoro quid faciam Stoico, quem a puero audiui, qui mecum uiuit tot annos , qui habitat

apud me,quem S admiror, σ diligo, qui ista Antiocheia contemniis Nostra, inquies, fla vera fiunt. Certesia, si vera: plura enim vera disicrepantia esse non possunt.' Vtrum litur nos impudentes, qui labi nolumus : an illi arrogantes, qui sibi persuaserant scire se flos omnia s

246쪽

LIBER II. 93

in t Vniuersa oratione Luculli partibus singulis resutata & dissoluta ad extremum Cicero adhibet excusatione quandam, cur tam subtiliter & spinose argumentatus sit, culpamque ipsam regerit in Stoicos, qui nimis argute visum ipsiim, de quo agitur, definiuut. syllogi sinus est connexus tertii modi: Si mihi res esset eum simplicibuι pbιlosopbu er non versutis ,

agerem simpliciter. Cr non argute: sed mihi res non edeum simplicibus , d eum argutis :AEt ideirco mihi argute agendum fuit.

1 Allegoria est a locis spatiosis, Ic a salebrosis, ad significandum duplex argamentationis gentes: unum copiosum & late fusium , quod Peripatetici sequuti sunt alterum subtile & angustum, quod placuit Stoicis. Stoicorum, ait Cicero libro 3. definibus, non ignoras quam sit spinosiim,vel subtile dicendi genus.

3 Propositio syllogistiti.

Assumptio syllogismi per remotionem antecedentis.s Antiochus adducitur in inuidiam , quod se Academicum vetere prosteatur , Sc tamen a disciplina veteris Academiae desciscat, quae cense t sapientem interdum aliquid opinari. 6 Postrema amplificatio est ad commonendum Iucullum ab adiunctis rerα .

quae in philos phia disputatur. Syllogismus simplex primi generis. r

Assumptio declaratur per tres philosophiae partes,rthicam, physicam, dialecti eam

Altera approbatio assuitutioius a discrepantibus philosophorum sentctiis, Epicureorum, Peripateticorum, Stoicorum, clim una de re una demdem si lex Aeregula veritatis.Itaque satis magno argumento est in philosophia vetere nihil suisse perceptum se cognitum, quod ipsi philosophi de eadem re tam varia, tamque discrepantia praeciperent. 8 Diodorus Stoicut non solum familiarissimE vixit cum Cicerone , sed etiam domi eius mortuus est, ii quo cu alia multa, tum dialecticam didicit, ut ait in Bruto. ν Conclusio est syllogi sint, vel potius uniuertaresutationis aduersus Lucultatum : euius argumenta sigillatim sic a nobis animaduersa sunt adhibito lumine dialecticae inuentionis Sc dispositionis, ut falsa, leuia. in consequentia, de aliena quae essent, indicaremus: vera, Se ad rem proposita pertinentia, laudaremus: δ: in singillis huius contentionis capitibus non solum nos interpretes ,sed etia dialecticos rerum aestimatores δc iudices adhiberemuti' Non me qui gem, inquit, stat sapientem dico scire Optime: nempe ista scire, quae siunt in tua disiciplina. Hoc primum quale e f., a non sapiente explicari sapientiam Sed disicedamus a nobisim et ipsis : de sapiente loquamur: de quo, Irt sepe iam dixi, omnis haec quaestio e F. In tres

igitur partes S a plerisique, a nobismetipsis distributa sapientia est. ' Primum ergo, si placet, quae de no

247쪽

s A C A D. Q V IE ST. tura rem sint quaesita,videamus: velut illud ante, Uniqui quam tanto inflatus errore, vis ibist ista stire persuastris non quaero rationes eas quae ex coniecturum dent,quae distulationibus huc σ illuc trahuntur, nulla adhibent persuadendi necessitatem. Geomet prouideant, qui se profitentur non perseadere, sed cogere, S qui omnia vobis,quae destribui, probat.' Non quaero

ex his illa initia mathematicorum, quibus non concessis,

digitum progredi non postpunt: Pundiam ese, quod magnitudinem nullam habeat: extremitatem, quasi libramentum,in quo nusta omnino crassitudosit lineam vero sine ulla latitudine currentem . ' Haec cum vera esse

concessero: si adiiciam iusiurandum Japientemne priusquam Archimedes eo infi=ectante rationes omneis δε-

scripserit eas,quibus esscitur multis partibus solem maiorem esse quam terra, iuraturum putas i feceris : selei um, quem deum censit ese,conte erit. Quod si Geometricis rationibus non e i crediturus, quae im asserui in docendo,uos ipsi, ut dicitis nae illi longe abera vi a

gumentis credat philo ophorum : aut si est crediturus, quorumpotissimum omnlaphysicora licet explicare, sed longum est: quaero tamen, quem sequatur. Finge aliquem nunc feri sapiente, nondum esse qua potissimum sententia melius eliget disiciplinam si quamcunque eliget, insipiens eliget. Sedsit ingenio diuino, quem unuὸ physico potismum probabit nec enim plus uno poterit. Non persequor quaestiones infinitas: tantum de principiis rerum, e quibus omnia constant, videamus

248쪽

LIBER II. squem probet: ess enim inter magnos homines flumma dissensio. princeps Thales unus e septem, cui sex reliquos consensisse primos ferunt, ex aqua dixit constare omnia r 7 at hoc Anaximandro populari S dati suo nonpersuasit.is enim infinitatem natura dixit esse, ὸqμa omnia gigneretur.post eius auditor ' Anaximenes infinitiι aera, sed ea quae ex eo orirentur,definita: gigni

autem terram, aquam, ignem, tum ex his omnia.' Anaxagoras materia infinitam, sted ex ea particulas similes interst,minutas: eas primum confusas, postea in ordine adductas mente diuina. ' menophanes paulo etiam antiquior, unum esse omnia, neque id esse mutabile, σid es e deum, neque natum unquam, σsempiternu, σconglobata figura. ' Parmenides ignem, qui moueat terram, qua ab eo formetur. 8 Leucippus plenum , σinane. Democritus huic in hoc simιlis, uberior in cateris. 'ΤEmpedocles haec peruulgata m nota quatuor. 'H

raclitus ignem.' Melissus hoc quod esset infinitum, O immutabile, oe fuisse semper, fore. ' Plato ex materia in se omnia recipiente mundum esse factum censit a Deo sempiterniι 'R P thagorei ex numeris S mathematicora initusprofici ci volent omnia. Ex his eliget vester sapiens unum aliquem , credo , quem sequatur: caeteri tot viri sue tanti repudiati ab eo condemnarique disicedent. ' Quamcunque vero sententiamprobauerit,

eam sic animo coprehensam habebit, ut ea qua'sibus:

nec magis approbauit nunc lucere,quam,quonia Stoicus

249쪽

Osto ipsum fabricatasiit, Somnia moderetur,moueat regat. eri ersuasium etiam,solem,lunam, stellas omnes, terram, mare, deos esse, quod quaedam animalis intestigentia per omnia ea permeet transeat: 'fore tamen aliquado, vi omnis hic mudus ardore deflagret. Sint ista vera vides enim iam me fateri aliquid esse veri) comprehendi ea tamen, m percipi nego. cum enim tuus iste Stoicus sapiens Ossabatim ista dixerit, veniet illud R- flumen orations aureum fundens ori lateles, qui illum desipere dicat . neque enim ortum esse unqua mundum , quod nulla fuerit nouo cositio initio tam praeclari operis inceptio: ita eum esse undique aptum, ut nulla

vis tantos queat motus mutationemque moliri, nulla seenectus diuturnitate temporum existere, ut hic ornatus

unquam dilapsius occidat Tibi hoc repudiare,illud autesuperius , sicut caput m fama tuam, defendere necesse

erit: mihi ne ut dubitem quidem relinquatur ut omi tam leuitatem temere assentientium, quanti libertas ista

aestimanda est,non mihi necesse esse quod tibi ess*Τ Cur Deus omnia nostri causa cum faceret sic enim vultis

tantam vim natricum viperarumque fecerat ' cur mortifera tam multa perniciosa terra marique di perserit fNegatis hoc tam polite,tamque subtiliter est ici potuisse sine diuina aliqua solertia: cuius quidem vos maiestate deducitis usique ad apum formicarumque perfectionem:

ut etiam inter deos φ' M rmecides aliquis minutorum

opusiculorum fabricator fuisse videatur.

Ra i Confirmationi quae deinceps sequitur)oade thesis proposita est, quaerefutationi fuit, Sapientem nihil illorum quae in philo phia tractamur scire : quod

250쪽

quidem non sollim verum est, sed etiam longe verissimum . persecta enIm mentia.

lcae fit ex certis de indubitatis rerum causis, in solo Deo inueniri potest, in homine nullo potest: quia is solus rerum omnium causas accurate nouit,qui causas rerii ominnium procreauit:& artes veterum philosophorum qui se sapientes profitebantur

opinione tantii m. non vlla scientia continentur . Summa confirmationis uniuersae fit ex loco distributionis a partib' ad totum. Nihil in physica philosophia, nihil in morali, nihil in dialectica a sapiente percipi potest:nihil igitur in philosophia omnino perceptum sapiens habet. 2 Initium cosmationis ducitur ab antiquissima si prima parte philosophiae: cui una cum physicis artibus mathematicae disciplinae subiiciti ur, quia veteres physici etiam Mathematici fuerunt. Primus. locus est ab adiunctis. In physicis res sunt controuercae, & in Mathematicis principia non probata sumuntur : nulla igitur in his vera & percepta cognitio est. 3 Initia Mathematicorum sunt definitiones, postulata,& communes sententi. π, quae tanquam per se satis illustres sint , in prineipio sumuntur, non probantur: qualia sunt haec apud Euclidem, μωον έω,οῦ μεροe ουδὶν : Punctum est euius nulla

pars. ιπιφαν- ιειν,ὁμοῦκος k, πλάτος μόνον : Extremitas qua longitudine de la- titudinem tantum habet. γραμ μ δι μκ οἰ -: Linea vero longitudo no lata.

Dilemma est fallax. Si sapiens inreiurando affirmet aliquid in geometria, priusquam rationes cognouerit, mentietur: si cognitis rationibus tamen non o dat, reliquae pbilosophiae non credet. s Incipit enumerare physicorum sententias de principiis,inter se diuersas,ri doceat in tanta varietate nihil esse certum sapienti quod sequatur: quod argumentum apud Christianos homines, de sacris literis informatos plurimum valere debet ad confirmandam ignorantiam veterum physicorum , quorum sententiae declarant illos in physicis elementis Sc primis rerum causis plane caecos fuisse: ut nec unde res quique primum creari coeperint, nec quibus causis naturae cursus regatur, intelligere, aut verbis exprimere potuerint. Itaque licet Academicus sapiens in phy sicorum disciplinis interdum probabile aliquid inueniat, quod sequatur: procul tamen ab iit a sesentia de accurata cognitione causarum, quae latent in tenebris, dc, ut ante diximus, soli Deo certa sesentia noti sint: satisque habebit, si de elementis,de anima libus, de stirpibus, de caeteris naturae generibus non per causas, quX rem quaque Gstituunt, sed per accidentias & adiunctas qualitates physicorii more philosophetur. ε Thales Milesius princeps Ionicae philosophiae principium rerum dixit aquam, quod animalium seneratio sit humida: nee solum stirpes in terris, sed etiam in caelo stellae pascantur humoribus, in quo sequitur illud Homericum,

Oeeamu, de quo primumsisut omnia nata.

Sc antiquum morem iurandi per stygem,id est aquam, quasi haec antiquissimu principium Sc diuinissimum sumit. Lege Aristotelem in Metaphy. Anaximander Milesius non aquam sed infinitam quandam natura a terra, aqua, aere, igne diuersam censuit esse principium Ac primam causam infinitae procreationis, ex qua innumerabiles mundi nascerentur Atque hic philosophus de causis physicis tantum materiam attigit sicuti Thales, dc eficientes causas praetermisit. 8 Anaximenes item Milesius, Euri strati filius, Anaximadri discipulus, aerem

voluit esse initium e quo nascerentur omnia, duabus causis e Scictibus adhibitis, qui aeream ipsam materiam formarent atque fingeret: vi ex aere rarefacto gigneretur ignis, ex aere denso ventus, aqua, terra, nubes, lapides, Sc animantes crearentur.

s Anaxagoras, AEgemuli filius Clazomenius comentus est hiri H ιαν, id est similitudinem partium,veluti sy luam 5c materiam rerum omnium gignedarum.

S. Ia

SEARCH

MENU NAVIGATION