Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Quo physicæ pars secunda, sive physica particularis continetur

발행: 1767년

분량: 482페이지

출처: archive.org

분류: 화학

191쪽

INsTITuTIONEs PMYSICAE. γε facilis transmissionis a Newtono appellatur. HuJus denominati opis ratio patet; cum Iamellae lucis radios per vices retae ant a que transmittant. Quamvis autem experimen-hailsa Newtonianam doctrinam non labefactent, imo confirment; sarendum tamen est , illorum explicationem ea munitam non esse perspicuitate, quae rerum physicarum aequis aestimatoribus latisfacere, nullamque dubitationem relinquere possit. Haec enim ex perimenta cum intima lucis corporumque natura coniungi videntur, ac proinde ce tiorem desiderant de luminis corporumque natura cognitionem, & fortasse semper desiderabunt; asseremus tamen quod a Newtonianis probabilius creditur. Si duo vitra sibi

In Ulcem apprimatur, quae sint maioris sphaerae legmenta , aer his duobus Vitris comprehensus tenuislimum veluti discum efformat culus eadem non est ubique crassities . Iripuneto contactus, ubi crassities haec nulla est , macula nigra ap8aret, circa quam Obierkntur annuli plurimi diversis coloribust in ii & annulo albo a se invicem separati. Ut autem experimentum illud , quod adrerra praesentem pertinet, probe intelligatur, de lamellarum corporumque pelluciditate aliquis obs rvandum est . Tenui is mae quorumlibet corporum lamellae pelluciditatem demonstrant, si radiis sblaribus ob)lciantur, vel microseopio conspiciantur . Quotidiana notum est experientia, pelluciditate sua privari liuida , ubi in spumam abeunt. Spuma autem conflatraeris bullulis tenuistimo liquoris velamine obductis. Igitur dum flui-cia 1pumeicunt, in iis propriae materiae pamites minus UGlustriinis occupant, quam meatus

192쪽

tus iisdem partibus intercepti atque aere tu gentes. Quapropter corpora ex pellucidis paca fiunt, u eorum meatus rariori materia oppleantur.

Hoc ipsum deprehenditur in corporibus solidis ; stimatur nempe vitri stultum, cujus cras lities sit duorum circiter pollicum, aliaque lubtiliora frusta sibi invicem superimponantur, ita ut massam efforment ejusdem ac illud crastitiei. Si trans frustum prius conspiciatur, itidemque trans massam ex duobus aut pluribus vitreis frustulis compositam, illud hac pellucidius apparebit. Porro

hoc; unum inter utrumque vitrum discrimen Occurrit , nempe vitrum 1blitarium nullo aere interrumpitur, at massa ex frustis compacta aerem intercipit. Si frustula vitrea sibi invicem apposita glutine aliquo iungantur, ita ut inter ipsa aliquid aquae irrepere valeat, & aggregatum istum aquae immergatur, longe pellucidiora videbuntur frustula illa, quam dum aer interjacebat. Cum ergo corpora ideo fiant pellucidiora, quod illorum interstitia occupet materia cu)us densitas ad propriam densitatem accedit; ea est probabilis ima & fere demonstrata pelluciditatis caula: si nempe temaissimae corporum lamellae ita sint inter se dispositae, ut in illarum interstitiis nullae vel saltem paucissi mar fiant reflexiones, & restactiones, jam corpora erunt pellucida ; at si lamellarum interstitia materiam contineant heterogeneam, ita ut lucis radii reflexionibus & restactionibus plurimis torqueantur atque debiliten

Iur, corpora sunt opaca. Haec autem eXperimenta Nevutonianam

de lamellarum coloribus doctrinam apprimu

193쪽

confirmant. Etenim intelligamus, minimas lamellarum particulas . lamellasque ipsas , medio aliquo a se invicemmesse separatas ;illius autem medii densitas ab ipsa lamellarum denssitate magis minusve disserat. Jam

vero demonstratum est, lucis refractionem &reflexionem pendere ex corporis refringentis& reflectentis attractiva, atque di Ue sa radiorum refrangibilitate. Itaque ex his causis generatim intelligere licebit. varia per tenuissimas lamellas colorum pnaenomena pro Varia particularum crassiitie mediique densitate, & vi refringente; colores nempe pro diversis conditionibus diversi, aut etiam omnes, & saepe nulli reflectentur, vel trans

mittentura Haec autem colorum phaen Om na , quae constantissima omnino observantur,

tribui certe non pos uni fortuitae alicui causae, quales forent irregularis atque mutabilis partium dispositio, variabiles atque Inconstantes in aere & aethere motus, aut aliae hujusmodi conditiones sine ulla lege. Etenim si radii omnes eamdem haberent refrangibilitatem, qua ratione explicari posset coloris albi in varios colorum annulos dispersio summe regularis 'Nunquam certe intelligi poterit, cur, caeteris paribus, eo magis vividus atque homogeneus appareat color, quo et nuiores sunt particulae ; cur praediate particulae crassitiem omnium maximam habeant, si corpus fuerit rubrum, & omnium minimam si violaceum; cura tandem in quibusdam corporibus constantes sint colores, in aliis autem pro diverso oculi situ variabiles. At haec omnia generali saltem ratione

intelligi possunt, si primigenias & immutabiles in radiis admittamus disposiones, qui

194쪽

PARs U. . SECTIO II. I9Ibus fit ut eosdem i emper datos colores proinducant . Itaque diversae colorum mutationes tribui non debent physicae alicui variationi in radiis lucis per refractionem aut reflexionem productae , sed diversae radiorum pem mixtioni vel separationi, quae ob divertam illorum refrangibilitatem vel reflexibilitatem diversae iunt. Nec dissicilius explicatur, quare colores aliqui pro vario oculi situ mutabiles appareant. Etenim quamvis in plerisque corporibus lamellarum densitas ipsam superet medii circumjecti densitatem , aliquando tamen fit majorem esse densitatem medii, atque in hoc casu, ob majorem me dii vim refringentem, radii oblique incidentes magis recedunt a perpendiculari, ac proinde ob majorem in motu luminis mutationem, pro mutata oculi positione , colorem quoque mutari necessum est . Ea de causa repetendum est, cur Pavonum caudae nonnullique hombycini panni, & alia corpora plurima, pro diverib oculi situ , diversum

exhibeant colorem. Ex iisdem principiis pendent corporum naturalium colores; etenim corporis cujuslibet colorati superficies potest considerari tan quam composita ex lamellis pellucidis quae certam habent crastitiem , & medium etiani datae densitatis intra poros admittunt . Igitur quaecumque dicta sunt de minimis lamellis, de ipsis quoque corporum quorum

libet superficiebus intelligi possunt ; nempe

corpora eum demonstrant colorem cujus ramdios majori saltem copia reflectunt; vel potius hujus videntur coloris qui ex radiorum reflexorum mixtura componituro. Si vero neque reflectant radios, neque transmittant,

195쪽

192 ΙMTITUTIONES PHYSIcae . sed omnes vel fere omnes absorbeant, colo. re nigro inficiuntur. Haec quidem sunt, quae generatim ostendi possunt de lamellarum coraporumque coloribus Verum pro meris conis

a furis atque hypothesibus haberi debe ,

ouidquid de minimarum particularum de sitate & constitutione definire audent no

nulli. Et re quidem ipsa Nevvlonus, qui ldemonstrationis severitatem in rebus etiam lphysicis summo studio quaesivit, ex corpo- lrum naturalium coloribus particularum com- lponentium crassitiem probabiliter tantum is luestigandam proponit. Et certe corporum particulas tenuesque lamellas, eadem manente densitate, eosdem exhibere colores imera est conjectura.

Sed quidquid sit, certum omnino est, e lores in corporibus non esse. Si exscindanis tur aliquae taleolae ex ligno Nephritico quod caerulei coloris est, eisque in vase affundatiuaqua putealis pura ac limpida, extrahitue color, qui singularis omnino indolis esse vudebitur. Oculo inter senem am & poculum posito color apparet intense caeruleus minimeque' perspicuus ; tinctura autem inter poeulum 3c senestram collocata perspicuus &ruber color pulchre splendet, dummodo ri Etura sit satis crassa, ut colorem praes erat vati de saturum. Sed si tenuior fuerit atque dilutior, mior caeruleum saturum conspici mus, Si eadem tinctura solaribus radiis il- Iustetur, eaeruleus eius color vividior evadit; Ac in viridem degenerat, si crassa est tinct ra. Prope mculi oram apparet viride maris ,& eum Sol in tincturam desuper radios Inittit, tota ejus superior superficies virideuraxis refert. Ex parte caerulga, opaca est

196쪽

tinctura ; ex alia vero quae rubra est vel .fla. vo caerulea, pellucida deprehenditur. Quomodocumque vertatur poculum, & quavis positione donetur, temper cφruleus calor ibi apparet, ubi tinctura solari lumine illustratatur illudque reflectit ruber vero uel flavo caeruleus huic poculi lateri adhaeret, quod transitum luci permittit. Iucundum propterea oculis i pectaculum praebet globus vitreus tinctura ligni nephritici plenus, si noctu ante

candelam accensam 'statuatur & in omnea partes manu vertetur. Etenim si globulus circumagatur, simul ac rubeus color apparet , repente caeruleus aut viridis marinus in conlpectum venient, evanescente penitus rubro. Si nephritica tinctura pallida luce illustretur, color caeruleus multo elatior apparet quam cum Ipsa intenso lumine coruscabat. Itaque quoniam . tinistura caerulea apparet per radios reflexos, rubra.autem vel flavo caerulea per radios transmissos seu refractos;

necesse est , ut aliud lumen reflectatur, aliud

refringatur. Quare cum color ex lumine reflexo aut refracto oriatur, tincturae ingenitus esse nequit. Quia tamen non quodlibet materiae genus eo modo lumen reflemi, vel

refringit, quo solet tinctura nephritica; tenendum omnino elt, singulare aliquid tincturae a nesse, vi cuius peculiaris illa reflectendi ac refringendi proprietas: et , & non aliis

corporibus competat. Id autem experimento rursus confirmatur. Neptaritica tinctura ex

illa etiam parte, quae a lumine averta est, i caerulei coloris apparet; at si aliquot olei. vitrioli, vel etiam iptritus vitrioli, vel de- inique aquae fortis guttulae tincturae affun- dantur; caeruleus color statim evanescit, &

197쪽

1M INSTITUTIONES PHYSICAE. aureum colorem tinctura acquirit, quem sive lper radios reflexoq sive per transmistas visa leonstanter refert. Notum est, tria fluida me- ι morata corroseUa esse, unde partes ligni nephritici, quae aquae colorem impertiunt, in alias lmulto minores particulas frangere valebunt, 'sit tincturae instillentur. Hac.divisione fit, ut figuram aliam, aliamque magnitudinem assequantur, ideoque per aquae interititia selevario ordine distribuant. Quapropter manifestum evadit, vim refringendi luminis una icum colore in fluido immutari, dum eius particuta diversa magnitudine, figura ac P 11tione donantur. Innumera suppetunt hu- j jusmodi experimenta , quae non solum confirmant doctrinam Nevutonianam, verum et- iiam in arte pictoria & tinctoria utilitatis maxiniae esse possiant; qua de re legi debet lBoerrhavit Chemia . Sed utilitates illas persequi non sinit praescripta brevitas. . Inst. ΙΙΙ. Diversa radiorum refrangibilitas

tribuenda esset vel diversae radiorum massae, luel diversae illorum velocitati ; utrumque autem caret verisimilitudine. Re quidem V ra , si radiis rubris major assingatur massa,

iam vis refringens minus illos agit, & inde intelligi posse videtur, cur radii rubri minus refringantur, Simili ratione, si minorem massam habeant radii violacet, magis cedere debent vi refringenti, ideoque sunt magis refrangibiles. Haec quidem ita se ha- .here sibi quis fersuadere posset, sed facilius.

Etenim corpus quantumvis munum Vel EXi- iguum, eadem Velocitate proiectum eamdem sParabolam describit, ut notum est ex domonstratis ita Physica generali. Ergo a pari nullam drversam reflangibilitatem inducere

198쪽

debet diversa radiorum massa, quae quidem ni in ima omnino est & fere infinite parva, sit conferatur cum medio refringente. Superest igitur, ut diversa refrangibilitaς in divertam radiorum velocitatem referatur. Verum haec hypothesis gravissima & insuperabili premi.tur difficultate. Etenim in eclipsibus ubi planeta emergit ex umbra, radii, quorum velocitas major est, primum apparerent, nempe rubri, & tardius omnium violacei; tandem permixtis rabiis sese conspicuum praeberet color albus; quod repugnat phaenomenis. Hispositis sic concluditur: admittenda non est, illa diversa refrangibilitas, quae nulla hypo thesi potest explicari: atqui dcc. Ergo . . . . Resp. N. Mai. & Μin. Ubi saltum aliquod certissime constat. non ideo negandum est, quia nos latet facti ratio; neque eos imit ri volumus audaciores viros, Philosophqrum nomine plane indignos, qui omnia explicare centant, & quos pudet in dissicilioribus etiam quaestionibus tuam , silentio fallem , fateri ignorantiam. Uerum quod spectat refrangibilitatis caulam, eam tribui aperte non repa-gnat diversae radiorum masi, & naturae, ita ut diversa evadat attractio, ac proinde&refractio; sed diversam refrangibilitatem di-Versae radiorum velocitati tribuendam eise,

longe probabilius est illi enim rad ij

ma)orem habent Selocitatem , magis relistunt vi refringenti, & contra facilius cedunt, qui minori donantur Velocitate . Nec valet pro posita dissicultas de colorum te paratione in eclipsibus minime conspicna. Etenim cum planeta observari non possit, nisi pars ejus aliqua ex umbra emerierit; fieri potest, ut tempore, quo pars illa ex umbra emertit,

I a radii

199쪽

196 INsTITUTIONES PHYSICIE . radii omnes ad oculum jam pervenerint. EX data radiorum refrangibilitate velocitatum rationem in hac hypothesi determ imam Geometrae, atque velocitatis differentiam in. radiis rubris, & violaceis inveniunt circiter;

quae differentia, si transferatur ad Satellitum Jovialium eclipses, ad minuti unius intervallum reducitur inter radiorum rubrorum,& violaceorum appulsus ad oculos: iam vero conferamus temporis differentiam, quae ex ipsa organi constitutione inter duos observatores oritur ; manifestum erit, fieri omnino posse, ut satelles non fiat conspicuus, nisi post radiorum omnium appulsum ad oculos. Praeterea unico temporis puncto haec colorum teparatio permanet, radiique minus refrangibiles ita citissime cum aliis proxime magis refrangibilibus miscentur, ut acutissismo quidem oculo discerni non possint colores separati. Quae cum ita sint, patet di- 'eris radiorum refrangibilit ii satisfacere posesie diversam eorumdem velocitatem i neque repugnat radios inter se differre t*m massa,

tum Velocitate.

Ad praesentem doctrinam pertinet difficillima crystalli istandicae phaenomena. Est crystallus istandica lapidis pellucidus ti fissilis; siguram habet certam, & constantem, quae eit fere parallelopipedi obliqui lateribus lex parallelogrammis , & ono angulis solidis terminati. Porro illud est in crystallq istandica mirabile, quod radius quilibet in hanc crystallum incidens duplicem patiatur refractionem. Si enim hujus lapidis frustum libro typis impresso imponatur, littene singu lae trans crystallum istam semina refractione

200쪽

PARs II. SECTro II. I97 videntur binae. Praeterea si luminis radius in quamlibet crystalli istandi cae luperficiem incidat, vel ad perpendiculum, vel tu, quo vis angulo obliquo. confestim is dividisturi, per geminam hujusmodi refractionem in duo

rad Sos , Guorum quidem radiorum uter arae retinet colorem radii incidentis. Duarum au tem illarum res rastionum altera eo modo effic tur, quo ex usitatis legibus fieri debet; nimirum sinus incidentiae era aere in crystallurn eam habet rationem ad linum refractionis, quam habet numerus 3 ad numerum 3. Altera vero refractio, quae inusitata a .

pellatur, lege prorsus diveria eisicitur. Planum, in quo Jacent radius perpendiculariter incidens & radius lege inusitata ab eo divisus, planum refractionis perpendicularis appellatur a Newtono. Has easdem leges semvant radii, ubi ex crystallo. emergunt; r dius nempe qui in prima superficie refracti nem ustatam vel inustatam subiit, per alteram superficiem ussitata quoque vel insinuata lege refringitur, sic tamen ut radius incidens & uterque radius emergens sim paralleli inter se. Si duo crvitalli superficies sint accurate parallelae, radii .lege usitata vel inusitata per primam superficiem refracti , eadem quoque usitata vel inusitata lege per alteram superficiem refringentur atque eadem contingunt phaenomena, quaecumque sit mutua superficierum inclinatio, dummodo refractionum perpendicularium plana sint a curate parallela.

Ex his experimentis concludit Newtonus, cougenitam quamdam esse in radiis luminis disserentiam, qua fit ut in praedicto experiamento radii alii perpetuo refringantur, in

SEARCH

MENU NAVIGATION