Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Quo physicæ pars secunda, sive physica particularis continetur

발행: 1767년

분량: 482페이지

출처: archive.org

분류: 화학

221쪽

do accidit praealtis pannorum sordidorum molibus, atque huic causae tribuitur , quod paucis abhinc annis No comium Parisiense totum fere exarserit, atque conflagraverit . Producitur etiam ignis per liquidorum qu rumdam mixtionem; ea enim stimul permixta primo effervescunt, tum Vero ignem producunt. Si spiritus, ut vocarit , flammi cus& oleum cinnamomι aequa portione misceantur, flammam producunt clarissimam , ita ut magnum etiam conclave splendeat . Imo si libra una liquoris unius cum una alterius libra permisceatur, idque fat in conclavi ex omni parte clauso, tantus ignis excitabitur, ut omnes cubiculi partes disjicere, & solo aequare valeat, & quidem fac, lius , quam praestare posset pulvis pyrius . Spiritus autem flammificus paratur ex nitro purissimo, siccissimo, & ex oleo vitrioli dupla proportione inter se permixtis, & igne subactis . Caeterum ignis excitatus ut comservetur , eget nutrimento, quo deficiente extinguitur, ut jam observatum est. Nutrimentum autem multiplex esse potest ; ad ignis alimentum conferunt maXime olea , quae eX terra , vegetabilibus ς animalibus , nonnullisque fluidis extrahi solent. Ubi autem vi ignis ex tota massa avelluntur crassores particulae, partes scilicet actueae, salinae , terrestres , quae nullum igni pabulum subministrare possunt, in modum fumi avolant, & parietibus adhaerescunt . At si fumus , vel fuligo oleosis partibus abundaverit, in flammam facile redire potest IV. Haec , quae hactenus diximus, fere demonstrant, ignem per omnia spatia esse

diffusum, nec quidquam aliud requiri, ut

222쪽

ΡΑRs II. SECTIO II. 2I9 us praesentia fiat manifeita , nisi ut colligatur , ct adunetur , id quod per attritum procul dubio obtinetur . Imo persuasum hahet Boeravius , ignem aequaliter per omnia spatia, & per omnes corporum meatus este dispersum, idque luculentissimis suadet experimentis. Et re quidem ipsa .fidem facit

thermometrum in eodem aere, caeteris pari-hus, corpora omni eumdem caloris, ac proinde & ignis gradum admittere. Illa autem aequalila per omnia corpora ignis distributio oritur ex ipsa ignis proprietate , qua ad sequilibrium tendere, experimentis compem' tum est . Corpora omnia , corporumque Ο-mnium partes si igni obiiciantur, eumdem caloris gradum tandem acquirqnt. Si corpori igne candenti admoveatur corpus frigidii-simum, caloris pars a primo corpore amittitur, quae ab altero acquiritur; donec inter utramque ignis quantitatem restituatur

aequilibrium. Nulli alteri cauis tribuendum videtur, cur corpora etiam calidissima tandem frigescant. Quod ergo per diversa corpora ignis, ut plurimum, inaequaliter dispe 1 us observetur, referendum est in causam aliquam impellentem , quae ignis aequilibrium turbet. De hac singulari, & antea ignota ignis proprietate legi debent, quae diligentissime expertus est clarisia Boeravius in Chemia . caeterum ignem in omnibus corporibus utere, demonstratum omnino est; nullum eoi' est corpus, quod calorem, ac proinde & ignem non concipiat; vel natura, vel artς corporum omnium partes in tenebris lucent, sive, ut vocant, sunt Pho-Tandem ex omnibus corporibus scintillη per experimema euctrisa educuntur.

223쪽

De phosphoris legantur experimenta , quae in opusculis hac de re editis summa diligentia describit clarist. Beccarius Chymices Professor Bononiensis ; quod autem 1 adesistas scintillas .attinet, argumentum illud nos deinde fuso levocabimus, ubi sermo erit de electricitate . .

L QE caloris natura.& origine pauca , L quantum scire hactenus licuit in

articulo praecedenti explicavimus'; jam de frigore nonnulla adjungemus , & deinde varia caloris & frigoris phaenomena considerabimus . De frigoris natura & origine plurimum inter se. differunt Philosophi tot de frigore, quot de calore instit-nt hypotheses . Aristoteles caeterique Peripatetici e istimant, frigus esse quavitatem aliquam abentitate Iubjecti di tinctam, qua congreTantur homogenea semul f heterogenea e cum e contrario calor congreget homogenea , sparet autem heterossenea. Haec autem definitio

refelli vix debet ; & quidem praeter quam

quod vaga entitatis & qualitatis vocabula nullam menti exhibeant notionem, certum est, eum non esse constantem frigoris effactum , ut heterogenea congreget. Si vehementiori frigori subjiciantur vinum, acetum, spiritus Uini , separantur atque solvuntur liquores illi ;pars vini'aquea in glaciem concrescit, spiritus suam fluiditatem retinet, & tartarum Pipitatur. Neque est constans caloris ef-lemis, ut Myragenea congreget, & foereTet

herea

224쪽

heterogenea . Etenim massam ex auro, argento & aere conflatam nullus calor segregare poterit; imo si diversae argenti, auri &aeris eortiones in vase contineantur ignique subjiciantur, vi caloris in unam congregan

tur massam.

Epicureorum hypothesim instauravit GaD sendus, qui ex certa quadam atomorum figura hi ris essentiam repetendam esse arbitratur . Neque desunt recentiores Philosophi qui frigorificas atomos vel spiritus frigori - S , ut Vocant, Veluti frigoris causam S. originem admittant, atque.his rationibus tueantur . Notismimae sunt congelationes , quae arte fieri solent. Nix vel glacies sale vel nitro aut vitriolo permixta & vasi cir cumfusa , aquam in vase contentam tanta frigoris yi penetrat, ut eam igni quoque sub ieetam in glaciem facilius convertat . Quae Uero tanta frigoris virtus esse poterit nisi corpuscula quaedam ex glacie:vel nitro de scendant, penetratisque Vasis lateribus in a qua recipiantur. Celebre est etiam illud e perimentum ab Academicis Florentinis per actum ; quemadmodum nempe calor ignis aut Solis in speculo collectus, & ad proximum thermometrum reflexus, ejusdem themmometri liquorem rarefacit, & altius illum cogit ascendere, ita si loco Solis aut flammae glacies substituatur, thermometri liquor de 1cendit, & condensatur. Cum igitur in primo casu corpuscula quaedam egrediantur ab igne, quae spiritum vini thermometro inci sum rarefaciunt, ita quoque corpuscula quae dam ex flacie prodire debent, quae aspeculo collecta in thermometrum reflectantur, ejus que liquorem condensent. Illae autem partim

225쪽

aga INSTITUTIOREI PHYssen. culae corpuscula frigorifica dici solent. PI, rimi quoque effectus frigoris sine corpusculo rum effluvio vix explicari posse videntur Certe homines & stipes penetrabile frigus adurit. Pedes, manus, caeteraequr corporis humani partes vi frigoris intumescerae , si quando scindi, semper fere pallescere, ac livorem inducere videntur, ex quibus effectibus acerrimus oritur dolor. Haec autem mmnia per spiritus quqsdam & halitus salinos ac nitrosos fieri conjiciunt, cum ipsae nitriparticulae carnibus impositae eosdem fere eLiectus producant Plerique recentiores Physici frigus considerant tanquam corporum proprietatem mererelat Uam 3 seu tanquam minorem caloris gradum Itaque corpus certo caloriς fradirpraeditum , si cum alio corpore calidiora conferatur, frigidum dici potest & contraia Itaque friguς cum nostro corpore comparatum nihil aliud est praeter sensationem, quam egimminuto corporis nostri calore percipimus In corpore autem frigido datur calor, sed minor calore corporis nostri. Haec quidem cuilibet hypothesi sunt communia οῦ cum enim in opinione' qualibet incrementi & decrementi capax sit calor, manifestum est, frigus tanquam caloris decrementum considerari pos-Sed inter rarias opiniones hoc discrimen est, utrum scilicet frigus ad absentiam ignis, aut ad materiae alicujus peculiaris praesentiam referri debeat Solam ignis diminuti nem sussicere,. probabilissimum judicant nonnulli quihus persuasum est, ignem esse peculiarem quamdam materiam , cuius motus calorem producit, absentΘ autem vel immi nuta hac materia, frigus succedere opinantur

226쪽

Sed quidquid sit de illa hypothesi, iudicio

nimis p ipiti negari non debent corpuscula, quae ubi corpus penetrant, ignem, saltem pro parte , expellunt. Tales particulas aliquando adesse demonstrare videntur allata experimenta aliaque plurima ;sed particulas illas semper existere, ubi da tur frigus, seu caloris diminutio , probari

certe non potest . . II. Cum sensationes nostrae accuratum

praebere non possint caloris & frigoris testimonium , ad metiendas caloris Digorisque vicissitudines tutis limum instrumentum adhibent Physici, quod thermo copium, seu themmonitarum appellant: fluidum nullum inventum est, quod vi caloris in amplius volumen expandi , aut vi frigoris in arctius spatium compingi queat quam spiritus Vini, praesertim sit probe, ut dicunt, recti catus fuerit.

Nemo vestrum oculis non usurpavit vitreos

illos tubos, quorum pars superior est 1-ce sigillata , pars autem interior in sphaerulam desinit . Tubus autem ille aliqua ex parte spiritum vini continet ; statim ac calor augetur , spiritus vini rarefit & altius ascendit per tubum ; si autem minuatur calor, spiritus vini condensatur , descenditque e tubo versus globum. Antequam tubi lumen hermetice sigilletur , aquae calidae immergi

debet, & in ea aliquandiu detineri, donec spiritus vini ebullitioni proximus. sit ἔ atque

in eo statu notari debet liquoriς altitudo . Ut autem acutissimum frigus obtineatur , nix vel glacies sale detrita tubo conspergi tur, spiritus vini condensatuς descendit, ru suique notari debet liquoris altitudo. Quia vero in cellis vinariis habetur calor tempe Κ 4 ratus,

227쪽

124 INSTITUTIONES PHYSIC E . ratus, qui veluti medius censeri potest inter maximum aestatis calorem , & acutiss1mum

hyemis frigus, liquoris altitudo in hoc statu

notetur, illudque punctum velut temperati caloris indicium habeatur. Tandem totum intervallum inter glaciem & aquam calidam in partes aequales , pro arbitrio, dividatur, hoc artificio obtinebuntur diverti caloris gradus ad tem parati caloris gradum referendi . De horum instrumentorum usu observandum est, tantam non habere utilitatem , ut di persa thermometra varias frigoris calorisque constitutiones in variis regionibus certo demonstrent. Etenim ad hunc usum obtinendum necessariae forent conditiones plurimae, quae vix sperari possunt; necesse enim foret eamdem esse tuborum perfecto ionem , internamque illorum superficiem aequali diligentia es se perpolitam & elaboratam. Praeterea accuratissime cognitam esse oporteret diversam tuborum diametrum, atque etiam rationem quam habet expansito mercurii ad illius v lumen; tantae autem subtilitates nulla fere diligentia obtineri possent . At si eodem theγometro utamur, satis accurate diversis anni tempestatibus atque etiam in Variis regionibus caloris frigorisque temperiem dignoscere licebit . De frigoris calorisque causis pro regionum varietate aliqua, hic data occasione, possemus subjungere, sed res in Geographia commodius tractabitur. In thermo- metris loco spiritus vini substitui etiam si let mercurius At in talium instrumentorum constructione necessaria omnino est summa dexteritas; hinc mirum non est, quod tam incerta sit thermometrorum fides. III. Rerum conuexio postulat, ut de congela-

228쪽

PARs II. SECTIO Il. 22 i gelatione & glaciei formatione aliquid dicat muS. AUumentum quidem obscurissimum i est & difficultatibus plenum; quare probabi-l liores conjecturas exponere satis erit. Cum t frigus nihil aliud sit, quam caloris diminui tio, quae cum motus diminutione conjunctas semper est, cessante vel saltem imminutas vi illa, quae fluidi calidi particulas agitat, illasque a se invicem repellit, jam particulas illas ad se invicem majori vi tendere, & in

massam coalescere necessum est . Hinc oriris poterunt diversi congelationis gradus ipsaque glacies. Patet autem. huic explicationi posse accommodari Varias ae caloris natura hypotheses ; etenim quaecumque sit vis fluidas particulas agitans atque perturbans , patet, explicationem illam perinde se habere. Di-Ximus etiam , vix negari posse corpuscula j quae frigorisca appellare fas est. Illa sciliceti corpuscula, vel materiae igneae.particulas exi pellunt, ideoque intestinos fluidarum partii cularum motus debilitant, atque hinc fit cohaesio; vel particulae illae per fluidum dispersae sese attrahunt vi maxima, atque mutua attractione fluidum intermedium in du-l ram compingunt massam. Neutrum nobis compertum es e fatemur. At citra corpusculorum effluvium explicari .

vix possunt plurima frigoria & glaciei phae-

nomena. Referunt Scriptores, in V krania se Poloniae Provincia esse acerrimum frigus , longeque intensius quam in Normanna Galliae Provincia; cum tamen in globo terrestri idem sit respectivus locorum situs. Flu vius, qui regiam Sinarum Urbem alluit, ci ca mensem Novembrita tanta vi frigoris intra diem unum concrescit & induratur, ut

229쪽

216 IN TITUTIO EI PHYSIC E quatuor mensium spatio currus & ingentia pondera sustineat , quamvis aquae & aeris friguς non ita intentum videatur; ille ramen Sinensis fluvius eamdem habet respectivam in globo terrestri positionem, quam O, tinet Tyberis: in quo certe tanta non Viget

frigoris vis. Hinc . probabilissimum est , ven- stos quosdam aliis frigidiores esta, qui salinos, lnitrosos halitus secum deferant, & ipsis referti ac permixti corporum poros pervadant,

praedictosque effectus producant. In hac etiam hypothesir intelligitur ratio, cur rivuli lquidam hyberno tempore liberrime fluant, itempore autem aestivo, in durissimam glaciem concrescant observatum enim est, rivulorum illorum litora plurimiς nitri salisque particulis abundare , quae quidem particulae aestivo calore solvuntur & in rivuli aquas defluunt iisque permi icenturia

IU Suae etiam sunt, & quidem simillimae, caloris & frigoris caussae in locis subterraneis. Per meatus subterraneos fluunt succi varii , qui sibi mutuo occurrentes vel aliis corpusculis permixti incalescunt in aliis a tem locis 'terra abundat nitrons salinisque particulis , quae frigus acre inducuntia Non nullis experimentis rem confirmabimus. Si limaturae ferri & sulphuris partes aequales bene permisceantur & modica aqua perfundantur ut in massam duriusculam evadant in ea primum calor excitabitur, tum flammulae etiam emicabunt Notissmia est in

Anglia cretae cujusdam albae 1 pecies hujus cretae frustum, si in aquam frigidam injietatur, excitata ingenti ebullitione illam adeo calefacit, ut in ea ovum ad duritiem usque eoqui possit. Quid ergo Vetat ita terrae pe-

230쪽

PARς II. SECTIO IE 227netralibus latere plurimas id genus particulasὶ Quae torpidae jacent & inertes terreis particulis implicitae; at si aqua solvantur &agitentur statim fermentationis motum acquirunt M in ipsa aqua fervorem inducuntis Id vero non solum non rep nat, sed e iam ita esse indiciis manifestis comprobant aquae minerales , sulphureae, chalybeatae &calidae o Quod frigoris genesim spectat o Si aquae libris quatuor una salis ammoniaci libra permisceatur, aqua satis intensum frigus concipit. Id autem fusius confirmabitur in appendice, ubi plurima quidem utilissima

referimus congelationum, quas vocant artib iaciaias, eXempla se .

Ex his experimentis patet, in partibus te ne interioribus temperiem ροsse variis modis mutari, nulla habita solis ratione o Et quiadem caloris & frigoris causa in locis subte raneis non sunt radit solares, ut pote qui

eo penetrare non possunt , quare mirum non

est, si vicissitudines caloris & frigoris in superficie telluris, quae a Sole ortum ducunt, minime conveniant cum iiς, quae in specubus & antris deprehenduntur; & re quidem ipsa, adhibito termometro, compertum est, in multis locis subterraneis eamdem esse tam hyeme quam aestate colaris frigorisque temperiemo Attamen, testi etiam inermometro,

cognitum est , in multis locis subterraneis mutari interdum eatoris frigorisque gradum, ita ut mutatiost ista nullum habeat nexum cum vicissitudinibus quae in tellurix superfi . cie contingunt. Itaque harum vicissitudinum caussa quaerenda est in ipsis terrae Visceribus. Et certE credi non potest , perpetuum &

SEARCH

MENU NAVIGATION