장음표시 사용
261쪽
describatur circulus ABCD , quem annuo motu terra percurrit, sitque EFG circulus alter, quem aliquis planeta superior, puta Saturnus, motu proprio peragit. Si Terra ponatur in A, Saturnus apparebit sub aliquo puncto vel sidere firmamenti in M; Si autem terra progrediatur in B, & C, Saturnus apparebit in N, & O. Quare moveri vide
bitur planeta ex oriente in occidentem, &retrogradus vocabitur. Si vero terra ex Cdecendat in D, planeta sub' eodem firm menti loco cqnsistere ac quiescere Videbitur, unde sationarilas dicetur. Quandiu Vero te ra ex C in D, R A movebitur, planeta ejusque locus in firmamento progredietur ex
O in N & Μ juxta signorum seriem, unde dia
xectus appellabitur. . Ex his intelligitur, frequentiores esse retrogradationes in Saturno, quam Jove; & in Jove, quam Marte ; sive quo planeta remotior a tellure fuerit, tardiorique motu in ombita propria feratur, eo citius redire debent ipsius retrogradationes. Siquidem Terra, quae proprio motu retrogradationes illas producit, ubi ab aliquo planeta digressa fuerit, atque integram periodum suam circa Solem conse cerit, citius planetam illum, qui tardior fuerit, assequetur; ut ille iterum retrogradus videatur. Quod ut illustrius intelligatur, observare iuvat, dimidiam retrogradationis partem in aliquo planeta tunc peractam esse, cum Terra eidem planetae con; uncta fuerit
sive inter planetam ipsum, & Solem reperiatur ; sic tellus in puncto B, Saturnus in F esse debet. Itaque dum telus a puncto B, vel coniunctione digres a integram perio
262쪽
rso IusTITUTIOMEς ΡΗYsICAE . dum circa Solem peragit, Saturnus etiam in orbita propria movetur , atque a puncto F verius G per aliquot gradus progredietur; ubi tellus absoluta periodo circa Solem ad punctum B pervenerit, iterum Saturno' ibi co jungi non poterit; sed totidem insuper gradus in orbe proprio debet percurrere quot a Saturno in orbita propria peracti fuerint, ut iiij iterum conjungatur, ideoque Saturnus dimidiam novae retrogradationis partem peregisse videatur . Itaque quo plures gradus a planeta in orbita peracti fuerint, sive quo εelerior sit planeta, eo tardist, planetam terra assequetur, ut illi conjuncta ipsum rursus efficiat retrogradum. Quo vero tardior planeta fuerit minorumque graduum numerum in
orbita propria descripserit, citius illi iterum
conjungetur terra, ipsi amque citius retrogradum officiet. Cum igitur planetae, quo superiores fuerint atque a tellure remotioreῖ, eo
etiam tardiores sint , frequentiores in illis quam in inferioribus retrogradationes contingent. Evidens etiam est, superiores planetas retrogrados fieri , cum inter illos & Sole itellus excurrit, dum nempe Soli opponuntur, sicut vicissim semper directi esse debent, dum inter illos ac Terram Sol reperitur, dum nempe planetae cum Sole coniunguntur. Eadem omnino ratio adhiberi facile pol
rit in inferioribus quoque planetis Mercurio,& Venere, qui cum celerius periodum suam circa Solem perficiant, inter Solem, & Tereram ipsam aliquando reperiuntur, unde directi, retrogradi, dc stationari j videbuntur. Haec leviter dumtaxat attigisse satis sit; ct terum ex data telluris, & planetarum the
ria , Geometris dissicile non est puncta sm
263쪽
r in ulim definire . Mirum autem est quam praeclare Astronomorum calculis respondeant ob
Ex sbio telluris motu facile colliguntur e plicata in articulo praecedenti sphaerae elementa. Dimidia telluris pars radiis 1blaribus exposita, semper illuminatur; pars autem altera a Sole aversa umbrae immergitur. Uerum quidem non est accurate integrum telluris nemispherium a Sole illustrarit sed ob magnam Solis a tellure distantiam pars te rae illuminata ita parum differt ab hemispherio, ut sime errore velut hemispherium haberi possit. Itaque circulus qui dimidiam terre stris i uperficiei partem ab altera dirimit, i cisque & umbrae confinia terminat, atque ideo lucis umbrae dicitur, pro circulo terrae maximo haberi potest. Si locus aliquis supersiciei terrestris in parte illuminata revolvatur, huic loco Dies est; contra autem Mx est, si revolvatur in parte obscura. Motus diurnus ab occidente in orientem peragitur & in loco aliquo dato Sol oritur, ubi locus ille lucis & umbrie terminem, versus occidentem attingit; contra autem Sol occidit, ubi locus ad eumdem terminum Versus orientem pertingit. Punctum in quo linea recta telluris, & Solis centra coniungens superficiei terrestri occurrit, Solem habere dicitur in genith, qui proinde est polus, seu medium hemispherii illuminati pun-ξtum . Circulus motu annuo telluris descrimus est Eclyptica; quia vero axis Terrae ad huius circuli planum obliquus est, 21 quato rem secat sub angulo nempe 23' . 29'. ἐduo intersectionum puncta aequilaoctia tu appellantur, in quibus Sol apparet, dum a ia
264쪽
, Terrae ad rectam centra Solis, & Terrae tu 'entem perpendicularis eitia Puncta solstitim dia dicuntus, quae a praecedentibus distant pondi in iis Sol apparet ubi maxime versus p Jos declinat. Cum autem AEquator sit circulus maximus , quem proinde circulus maximus Iuras & umbrae terminator in duas partes a
quales dividit, dies sub AEquatore noctipe
vetuo aequalis est. Evidens est, Sole versis horealem AEquatoris partem apparente, me tum borealem esse. in hemispherio illum in εο , ac proinde ibi futuram diem ab aequin Elio vernali usque ad aequinoctium autumnale ; contrarium auteri accidet polo meridi
nati. Si locus aliquis ad eam positus sit
quatoris partem, Versus quam cadit recta S Jis & Terrae centra conjungens, locus ille majorem habet paralleli partem in hemispherio illuminato, ac proinde hujus loci incolis dies
sunt noctibus longiores; sed contrarium e periuntur incolae in oppqsita AEquatoris parte, quibus nox est die lonrior. Sed haec onmia fusius explicabimus in Geographia , ubi e
iam alia exponemus phaenomena, quae eLaxis terrestris oriuntur. Interi mmonere satis erit, axem terrestrem, quamvis
ab ipsa Terra circumducatur, dum haec circa solem convertitur, semper tamen sibi ipsi ,& axi Mundi vel AEquatoris manere parali lum . Si telluris axis ad planum Eclipticae normalis esset, coincideret AEquatoris planum cum plano Eclyptic., & circulus lucis terminator in eo casu per polos semper transiret,& AEquatorem omnesque ejus parallelos in Partes aequales secaret, ideoque dies noctibus Per totum terrarum orbem perpetuo forent sequales, ut ex dictis evidens est . Verum axis
265쪽
axis terrae non est ad Eclypticae planum perpendicularis, sed ad illud inclinatur sub a gulo . Si autem planum AEquatoris
ad coelum usque protendatur, essiciet in coelo circulum , quem AEquatorem coelestem ,
appellavimus, & hi duo circ*li, aequator
nimirum, & Eclyptica, angulum constituent 2SP . Ita vero in tua orbita progreditur tellus, ut axem suum retineat ubi semper parallelum; hoc est, si ducatur linea quae-Vis axi in quovis ejus situ parallela, axis ille in omnibus aliis orbitae suae punctis eidem lineae parallelus manebit; nec unquam directionem mutabit, sed versus eamdem mundi plagam perpetuo dirigetur. Inde au- . tem hic breviter observare licet constantes dierum tempestatumque vicissitudines. enim non aliunde oriuatur, quam ex diverso modo quo Sol diversis temporibus Te ram respicit. Cum igitur Copemicana Hypothesis modum illum, quo terra a Sole respicitur, perpetuo conservet, ac solum transferat in Terram motum, qui in aliis hypothesibus Soli conceditur, ita ut Terra ea dem prorsus velocitate, obliquitate, & inclinatione circa Solem moveatur, illumque respiciat eodem plane modo, quo circa Te ram Sol movebatur, & illam illuminabat, manifestum est eadem manente causa, eosdem quoque manere effectus, sive eadem phaenomena. Verum quamvis parallelismum perpetuo servare deuat axis telluris, minime tamen necessum est, ut tertius quidam motus Terram exerceat, ut comminiicuntur
aliqui. Et quidem, si Terra nullo alio m tu praeter translationis motum in orbita tua
266쪽
feratur, evidens est, diametrum quamlibet sibi manere parallelam. Jam telluri circa
axem rotatio imprimatur, omnes telluris diametri , praeter axem, situs suos constanter mutabunt. At axis per rotationem illam e statu suo non turbabitur, ac proinde ut prius sibi semper manebit parallelus. Hinc manifestum est, necessarium non esse te rium quemdam motum, ut Terra axis sui parallelismum conservet: nihil enim aliud requiritur, nisi ut praedicti duo motus lationis scilicet, & rotationis telluri imprimantur. Nam si nullus accedat tertius motus , axis necessario eidem rectae perpetuo parallelus erit, cui antea fuerat. Haec autem omnia Tyronibus demonstrari debent, subjecto illorum oculis terrestri globo ex cha ta vel metallo , suis circulis rite distincto. Hic autem non considera' imus lentissimam in axis paraueti mo mutationem quam 3Xis mutationem dicunt; hanc desinde opportuniori loco eXponemus.
De Sole, Stellis fixis. I. Colem Stellasque fixas, utpote quae sunt
corpora ejusdem generis, eodem articulo complectimur. Igneam esse Solis substantiam, aut igni simillimam; demonstrant. similes ignis Solisque essectus. Observatione 3 circa solare corpus institutae ostendunt, illius superficiem nequaquam este aequalem &pacatam ; sed veluti mare ignitis fluctibus asperum candentibusque undis crispatum. At praecipue circa Solem notandum est, in evis
267쪽
superficie apparere fuligines quasdam seu maculas subnigras, quae figuras habent irregulares, & inconstantes. Solares maculas primus omnium teles copio detexit Galilaeus an .r6ro, & eodem fere tempore illas in Germania deprehendit Christophorus Sche ine-
rus. Solares maculae aliquando plures, aliquando pauciores observantur, interdum nullae, ita ab anno I 633 ad: 167o vix una aut altera deprehendi potuit, cum plures tamen ingentesque maculae temporibus aliis fuerint
observatae. Quaedam ex illis in Solis superficie repente oriuntur ac veluti erumpunt, dc lenta periodo circa Solem ab ortu in occasum ita moderi videntur, ut post aliquod temporis spatium , nempe dierum 27 , ad eamdem iterum Solis partem vel limbum redire observentur. Itaque cum maculae plurimae duas aut tres periodos perfecerint, &quidem singulas 27 dierum intervallo, ex macularum solarium observatione omnino constat, Solem circa proprium axem reUOlvi ; atque hac rotatione fit, ut macula: a margine Solis orientali, medium versus progredi videantur, deinde ulterius provectar in Opposita margine, scilicet occidentali , videantur occidere. Ex macularum solarium motu demonstratum omnino est, aXem, circa
quem Vertitur Sol, non esse ad orbitae telluris planum perpendicularem; si nempe per centrum Solis tradustus intelligatur axis o hi tae terrestris, angulum circiter 70 gr. efficiet idem axis cum rotationis solaris axe. Itaque AEquator Solis, hoc est, circulus qui sequaliter distat a duabus axis extremitatibus, vel duobus polis, efficiet cum orbitae terrestris plano angulum 7 gr. Si autem communis pla-
268쪽
norum illorum)intersectio ad orbitae terg-stris circumferentiam hinc, & Inde producta fingatur ; dum tellus ad alterutrum . ex illis punctis e diametro oppositis perveniet, macularum semita apparens in hoc catu erit linea recta , ut patet, cum oculuς lit In ipso plano motus ; sed in qualibet alia telluris positione, iEquator lata Ff su nra oculum attollitur, aut infra illum deprimitur ;vestigia macularum erunt Eli Iplium quaedam specses, quod quidem non solum demonstratione geometrica, sed etiam observationi ous astronomicis compertum est. Caeterum quamvis tota macularum periodus spatio'27 dierum absolvatur, non tamen hoc Ipso tempore perficitur Solis circa axem rotatio, quae calculo astronomico definitur dierum 23', Et quidem macularum solarium talotus apparens componitur eX motu vero ipsius S lis circa axem, & ex motu axis Solis circa axem Eclypticae; qui quidem duo axes anni unius intervallo eamdem servant mutuam Inclinationem 7 circiter. Quare ad definiendam rotationem Solis circa axem huius quoque posterioris motus ratio habenda eli. Verum haec pauca monuisse satis Ut neque enim universam, data opera, tractamus Astronomiam, sed ea tantum seligimus , quae ad Physicam proprio iure pertinent, harum institutionum facilitati atque brevitati
In iis quae de Solis rotatione diximus ponitur , maculas corpori solari adhaerere, quod quidem negarunt nonnulli; qui existimarunt, solares maculas ab ipso Sole aliquan
tulum di stare, illasque circa Solem revolvi
269쪽
litur haec opinio; omni enim caret verissimilitudine, maculas illas, quae sine ulla constanti lege nascuntur, & di sibivuntur , tam regulari motu revolvi, nisi ab ipso Sole certa periodo abripiantur. Ceterum , quae de macularum illarum natura, di de ipsa solis
substantia a Physicis dici solent , incerta omnino sunt , neque iis diutius immora
II. Antequam de stellis fixis quidquam
statuamus, immensam esse illarum a terradi ilantiam pro certo haberi debet. Etenim nullam in itellis fixis parallaxim demonstrare hactenus potuerunt iubij lissimae etiam ob servationes; eodem plane modo apparent in remotissimis etiam, & e diametro oppositis Orbitae terrestris, seu orbis magni punctis, ac proinde orbis magni diameter nullam cum fixarum distantia habet proportionem,
quae obtervari possit, & instar puncti se habet. Cum autem diameter ilia duplae di stantiae Solis a Terra aequa is sit, hinc imm nem itellarum a Terra distantiam iudic3re licet. Et re quidem ipsa stellarum magnitudo
diversis anni temporibus eadem apparet, atque etiam invariabilis omnino observatur
mutua stellarum diliantia , quamvis Terra ad stellas aliquas sex mensium spatio per totam orbitae suae diametrum accedat, ac proinde etiam per eamdem distantiam sequentibus aliis sex . mensibus ab iis recedat. Cum ergo in apparenti stellarum situ nullam variati
nem deprehendere possimus, id manifesto est indicio, illas ad ingentem a tellure distantiam positas esse, & rem perinde se habere, ac si
Terra locum non mutaret. Quamvis autem
270쪽
systema Copernicanum velut hypotlaesim tantum proponamus, hic tanaen obiter obser- .vandum eli , nullius roboris esse argumentum , quod ex parallaxeos defectu , & ex conflanti stellarum distantia apparente adve
sus sistema illud objieiunt aliqui ; ex dictis
enim evidens est, nihil aliud inde concludi posse, nisi maximam stellarum distantiam , quae quidem in dubium vocari non potest. etiamsi ignota omnino siit. Rem facili exemplo illustrabimus. Si turres duas conspiciamus in exigua a se invicem distantia, sed plusquam decem mille passuum intervallo ab
oculis remotas, turrium illarum mutuam distantiam, & apparentem magnitudinem haud mutatas observabimus, si unico passu accedamus ; multo propius nos accedere neeeL sum est, ut mutatio aliqua percipi possit. Igitur quamvis Terra ad stellas nonnullas accedat , & ab iis recedat. tantilla tamen
est differentia , si cum stellarum distantia
comparetur, ut omnino evanescat, non secus ac in exemplo proposito.
ΙIL Diversae obtervantur stellarum magnitudines, quae quidem varietas, saltem ex parte , tribui potest ipsi distantiarum differentiae, non autem alicui in ipsa reali magnitudine diversitati. Sed quidquid sit, recepta est apud Astronomos stellarum in 1 Nptem magnitudinis classes distributio; illas nempe quae luce Eraecellunt , stellas vocant primae magnitudisiis, deinde fecundae , quae paulo minori splendore fulgent, & ita deinceps ad septimum utque ordinem. Licet v ro anticuum, & V satum sit septem tantum esse fixarum classes, & magnitudines; non tamen existimandum est , unamquamque