장음표시 사용
281쪽
randum non est, eos maculis si dari, quandoquidem splendissimum corpuς solare suis quoque non caret naevis. Jupiter, Mars &Uenus, si telescopio spectentur, suas nobis
manifestant maculas, ex quarum motu constat Planetas illos circa axes rotari , simili
prorsus argumento, quo solarem Vertigmem demonstravimus. Mercurius in Solis yicinia perpetuo commorans, solaribus radiis ita ab-1brbetur atque immergitur, ut nullas in eo maculas dignoscere licet, & contraria ratione nullas maculas ostendit Saturnus ob maximam Planetae huius a Sole distantiam lucemque debiliorem. Probabile tamen ell,& ex analogia naturae colligitur, Mercurium quoque & Saturnum circa axes suos revolvi. In Iove praeter maculas . plureS obtervantur fa ciae sibi invicem parallelae, quae eam dem non te vant conflantem magnitudinem nec easdem diliantias; modo crescunt, modo decrescunt, aliquando a se invicem longius recedunt, aliquando accedunt propiuς, plures una cum maculis mutationes pa
Saturni figura singularis omnino eit 3 hunc exornat annulus lucidus formae ellipticae, cujus axis major conflans est, & diametri Saturni plusquam duplus ; axis autenr minor alternis vicibus certaque periodo dilatatur& contrahitur hinc fit ut annuluq ille di versaς induat formas atque aliquando etiam omnino evanescat. Ex diversis annuli Satur ni phaenomenis facile intelligitur, annulum hunc esse veluti discum tenuissimum , qui
pro diversa positione, secundum opticae te Res , diversas debet figuras referre. Talis es posset hujus annuli positio, ut Saturnum
282쪽
28o OsTITUTIONEI PHYSIC R. coronae instar cingeret, atque conlianti manante hac. positione, integra corona semper que lucida fulgeret, non secus ac lucidum perpetuo apparet Saturni hemimherium telluri obverium. In hoc casu recta eX Oculo, sive ex telluris centro ad centrum Saturni
ducta, quae visualis radius appellari potest, ad planum annuli perpendicularis foret vel parum inclinata. At Saturni annulus longe aliam politionem habet'; illius planum ad Ῥifuatim radium valde inclinatur, ita ut m gna pars annuli pone Saturni globum semper lateat, altera autem Uersus apparentem
Saturni discum promineat. Itaque annuli partes illae dumtaxat sunt conspicuae , quae extra ipsum Saturni globum erumpunt ό duae scilicet oppositae , similes & aequales annuli portiones, quae, ob signram, anfulae solent appellari . Suis ansulis aliquando spoliatus
observatur Saturnus totusque rotundus apparet . Ita nempe respectu Solis possitus es epotest annulus ut illius planum productum transeat per centrum Solis. In hoc casu tenuior annuli pars radiis solaribus illustratur; quia vero tanta non est annuli crassities, ut oculos nostros possit assicere, annulus oculis
sese subducit. In hac positione dimidio S lis disco illustratur unaquaeque opposita annuli superficies, & prseterea solares radii insuperficies illas valde oblique incidunt , ac proinde etiam ad oculos nostros oblique reflectuntur. Quare cum reflexio lucis sit valde obliqua & in tanta distantia debilior,
eonspicuae esse non possunt ansulae o Si annulus productus non transeat per centrum Solis, parum tamen distet a centro resper
inde se habebit, donec tandem annulus ad
283쪽
eam perveniat positionem, in qua radios sub angulo satis magno excipere possit; atque in hoc casu una dumtaxat annuli superficies illuminabitur, altera manente in umbra . Si annuli superficies illuminata oculo nostro
obvertatur, Jam conspicuae fient ansulae; at si pars obscura ad nos convertatur, ansulae evanescent, & Saturnus apparebit rotundus.
Quare patet, in definiendis annuli Saturniphasibus habendam esse rationem positionis annuli respectu Solis & respectu oculi . Si
planum annuli transeat per oculum , iam angustior annuli pars versus oculum dirigitur, ac proinde annulus evanescit; mutata autem
annuli positione respectu oculi, supra alterutrius superficiei planum attollitur osulus. Si attollatur supra illuminatae superficiei partem,
ansulae apparent, dummodo tamen radiOS . iub nimia obliquitate oculus non excipiat et ' si vero attollatur oculus supra obscuratam superficiem, ansulte iterum evanescunt. Haec satis sint de annulo Saturni, quae ita feliciter inventa sunt, ut pro varia Solis, teli ris & Saturni positione , varias annuli Samiurni phases certo praedicere liceat. IV. Planetarum a terra distantias. cum . recentioribus Astronomis iam constituimus.
Qua methodo autem definiri p sint distantiae illae, explicavimus capite primo, ubi desiderum parallaxi . Tota parallaxium doctrina pendet ex conditionibus quinque, scilicet ex distantia oculi a planeta. ex distantia planetae a centro terrae, ex telluris semidiametro, ex altitudine sideris vera aut apparente, tandem ex angulo parallaxeos. Datis autem tribus conditionibus ex his quinque, aliae duae sacile inveniuntur, ut patet
284쪽
r a IusTITUTIONES PHYsICAE. elementis Geom; cum in triangulo parali,ctico tria data sint ex quibus alii duo collisuntur. Nunc Vero eXponamus, qua ratione
investisari possint planetarum a Sole distantiae. Sit S sol, T terra Fig. 3 i. ), sitque
AUB orbita Veneris, quam velut circularem consideramus, & ducatur tangens TU; ngulus STV erit elongatio maxima Veneris a Sole; patet enim in hoc casu omnium maximum esse angulum rectis e Terra ad Solem, & ad Venerem ductis comprehensum,
quem angulum elongationem Veneris appellant. Jam in triangulo rectangulo SVTeritST distantia Solis a terra ad SU distantiam Veneris a Sole, ut radius ad sinum anguli STU elongationis a Sole; quae obserUatione nota est. Haec methodus valet tantum
in planetis inferioribus; at in planetis superioribus alia ineunda est via. Si planetae superiores habeant satellites, quies sunt Iupiter & Saturnus, . distantia obtinetur hoc modo . Sit I locus Jovis Fig. 22. ducatur SI centra Iovis, & Solis conjungens, pr ducaturque in Μὴ erit ΙΜ axis umbrae Jovis , cujus positio per satellitum ecclipses d terminatur, ac proinde habetur locus helio- centricus Jovis seu e Sole visus. Agatur Ticentra Jovis, & Terrae conjungens , eaque producatur in N; erit N locus Jovis e Terra visus, seu locus geocentricus. Angulus NΙΜ, vel TIS est differentia locorum heliocentrici,& geocentrici; observatione autem notus est angulus ITS , elongatio Iovis a Sole , ac proinde in triangulo TIS dati sunt anguli omnes, ideoque data est ratio laterum; qu re dabitur ratio distantiae Iovis a sole SI ad distantiam ST telluris a Sole.. Porro
285쪽
PARs II. SECTIO III. 283 sub angulo TIS videretur e Iove semidiame ter ST orbitae terrestris, sive quod idem est, angulus T IS est elongatio Terrae a Sole ,
qualis videretur spectatori in Jove. In planeta quolibet superiore adhibetur parallaxis annua ad determinandam planetae distantiam a Sole. Sit I planeta quilibet superior, sitque A locus Terrae inter Solem , iu planetam . Ducatur tangens IT ad telluris orbitam , planeta I ad eumdem locum referetur ex Sole S, & ex tellure in A visus . At si tellus sit in T, & ibi quiescat ,
e terra videbitur planeta secundum direhti nem TI; ac proinde motu retrogrado per curreret arcum , qui est mensura anguli TIS, quem nempe orbitae terrestris semidiameter
ST subtendit in I. inare angulo illo per
observationem dato erit illius sinus ac radium, ut ST ad SΙ, silve ut distantia Terrara Sole ad distantiam planetae a Sole; verum habenda est ratio motus proprii planetae ,
qui quidem motus observatione notus est . Caeterum ex demonstratis evidens est, hanc methodum in planetis inferioribus non vale. re , cum telluris orbita planetarum inferiorum orbes contineat. Porro ob maximam planetarum superiorum a terra distantiam manifestum est, satis non esse illam adhibere parallaxim, quae ex telluris semidiametro pendet, & quae Vocatur parallaxis ditirna; basis enim in tanta distantia nimis exigua foret, atque necessarium omnino est confugere ad parallaxim annuam, quae nempe pendet exterrestris orbitae semidiametro: scilicetcin pa- parallaxi diurna considerantur stationes duae, vel jpectatores duo, unus in telluris super scie, alter autem in centro. At in paralla
286쪽
Et annua substituuntur spectatores, unus intellure, alter autem in Sole, atque in hoc casu habetur basis satis maSna, ad.quam referri possunt alite quaelibet in systemate sol ri distantiar. Ceterum quae hactenus dixi
mus, valent dumtaxat in orbitarum clacularium hyoothesi: veras planetarum orbitas deinde conriderabimus. V. Demonstrationes praecedentes pendent
ex distantia Solis a Terra ; hanc autem distantiam variis methodis quaesiv unt Astr nomi Parallaxium ope inveniri posse distantiam sideris cujusvis a terra, jam demonstravimus cap. primo . Superest ergo ut paucis explicemus, qua ratione investigari postit pa-
rahaxis. Si data sint sideris alicujus altitudo,& longitudo , observetiu transitus sideris huius per meridianum , eiusdemque sideris altitudo supra horizontem ; praeterea im eni tur declinatio sideris, quae, si fuerit meridionalis, auferaistr ex altitudine aequatoris; addatur autem, si fuerit borealis; dissere tia vel summa erit altitudo sideris vera ,
quae corrigatur secundum accuratas refracti
num tabulas, altitudo correcta subtrahatur ab altitudine vera, residuum erit parallaxis altitudinis quaesita , ex va tandem invenitur distantia sideris a Terra . Cum autemni imia sit distantia Solis a Terra, illius parallaxis per observationes immediate satis tuto haberi non potest. Hinc factum est ut parallaxes Martis tk Ueneris diligenter investigaverint Astronomi; quae si darentur, Solis quoque parallaxis, & distantia non laterent; nam ex theoria telluris, & planet rum datur pro quolibet. temporis momento
ratio distantiarum Solis, & planetae a Ter-
287쪽
ta; sunt autem parallaxes horiZontales in earumdem distantiarum ratione reciproca; quare si, detur para i laxis planetae cujusvis, d hitur quoque parallaxis Solis. Porro Μars Soli oppolitus, ubi nempe Terra inter Μa tem, & Solem constituitur, telluri plusquam duplo propior est quam Sol; ac proinde ejus parallaxis plusquam dupla major erit ; at Venus dum est in conjunctione inferiore cum Sole, ubi nempe Venus inter Solem ,& Terram versatur , telluri fere quadruplo vicinior est quam Sol, ejusque proinde parallaxis in eadem ratione major erit: quare
licet exigua Solis parallaxis vix observari possit, Veneris tamen, & Martis duplo vel quadruplo majores parallaxes sese facile con-1picuas fraebent. Itaque Mars, & Venus iunt astra omnium aptisIima ad definiendam parillaxim, ex qua Solis & planetarum .mnium parallaxeos eruere licebit. Interim IX accuratissimis observationibus Martis ad
promontorium bonae spei habitis parallaxim Solis determinavit D. de la Caille secundorum Iap. Sed hoc ipso anno 1761. , quo haec scribimus, die 5. Iunii expectatur transitus
Veneris sub Sole, ex quo multo certius atque accuratius elici poterit parallaxis Solis. verum hujus transitus theoriam explicare non est hu)us loci. VI. Si omnes stellae, quae in planetae alicujus semita occurrunt , conferantur inter se , ternario vel quaternario numero sumptae , hae in linea recta apparent; quod unusquisque observare facile poterit, tenso rulo, &oculis admoto. Hinc concludet, Planetae orbitam jacere in plano circuli maxi-
288쪽
mi sphaerae; nam singula 'maximorum circulorum plana sese intersecant in centro; at filum tensum simul cum oculo circuli maximi possitionem determinat: igitnr stellaesi,
cundum fili directionem observatae sunt in l' plano circuli maximi, ac proinde & in pi, lno circuli maximi jacent planetae. Eadem . ratione, facta scilicet stellarum comparatione , observabit orbitarum plana ad se invicem parum esse inclinata, eaque duodecim rodiaci constellationibus contineri , ita ut
planetarum orbitae per zodiaci constellationes excurrant ac proinde orbitae illae modo sese intersecant, modo autem a se invicem discedunt , suisque vestigiis formant letonam illam, quae eo iacus appellatur.' At ultra spatium octo circiter graduum hinc ,& inde non recedunt quare si concipiatur circularis fascia sexdecim circiter gradus la- . . ' ta, cujus medium tenet Ecliptica, haec designabit in coelo spatium , in quo planetae
motus suo, peragunt. Itaque cum planetarum orbitae ita diversis iaceant planis per, centrum Solis transeuntibus , uniuscujusque plani interiectio cum plano Eclipticae transit etiam per centrum Solis, ac proinde, puncta duo, in quibus una qu. aeque orbita Eclypticae occurrit, iunt e diametro opposita, & 18o distant e sole visa. Igitur in singulis reVolutionibus planeta quilibet e Sole visus dimidiana orbitae suae partem supra planum ' Eclypticae, alteram vero infra describit. Quia vero Eclyptica est circulus sphaerae maximus, cujus planum proinde sphaeram dividit in duo hemispheria aequalia, unum horeale alterum australe, hinc patet, unumquemque
289쪽
borealem orbitae suae partem describit, alteteram vero australem , dum australem pamtem percurrit. Puncta duo in quibus plan tae orbita secat planum Eclypticae, dicuntur planetae mi; nodus quidem ascendens vocatur punctum ubi planeta tiansit e latitudine australi ad borealem ; & contra punctum, ubi transit e latitudine boreali ad australem, nodus descendens appellatur ; recta in autem conjungens duo opposita interfectionum puncta, linea nodorum dicitur. VII. Quod Cometas spectat, per omnes coeli plagas fecundum quamlibet directionem vagantur nullo terminati 2odiaco , illorumque motus a planetarum motibus longe differunt. Hac tamen non obstapte motuum diversitate, certissimum est, Cometas inter meteora corporaque sublunaria reiiciendos non esse,. quae fuit Peripateticorum opinio; sed eos certis legibus circa solem planetarnm instar revolvj, in sequenti conclusione , demonstrabimus; atque hinc etiam simul refellitur eorum error, qui Cometas a planetarum vel Solis exhalationibus oriri commi-
COMETAE NON SUNT CORPORA SUBLUNARIA AUT METEORA, SED CIRCA SOLEM CERTA PERIODO REVOLVUNTUR.
P ROB. Cometas aere & lunχ longe si Ieriores esse, demonstrat nulla illorum para axis diurna, aut saltem valde exigua . Cometae ex diversis locis observati eamdem a
sella aliqua vicina distantiam servare de
290쪽
prehenduntur. Exemplo sit Cometa, quem Ticlis Brahe Uranoburgi, &Hagecius Pragae in Bohemia eodem temporis puncto ob. servarunt, quae duo loca sub eodem meridiano distant milliaribus circiter gio; uter que eamdem obser avit Cometae distantiam a stella, gnae Vulturas Iucida appellatur. Hinc concludebant, Cometam illum carere parallaxi diurna sensibili, quae cum observetur in Luna, & quidem satis magna hinc patet Cometam fuis e Luna longe sublimiorem. At quemadmodum parallaxeos diurnae defectus Cometas supra regiones lunares to e ev ixit, sic ex parallaxi orbis annui evincitur, Cometas in planetarum regiones descendere. Etenim Cometae qui progrediuntur secundum ordinem signorum , sub exitu apparitionis
sunt omnes aut solito tardiores aut retrogradi , si Terra sit inter ipsos, & Solem ; aut
celeriores, si Terra Vergat ad oppositionem, hoc est , si in conjunctione cum Sole videantur . Et contra Cometae, qui pergunt contra ordinem . signorum , lunt celeriores sub finem apparitionis, si Terra versatur imter ipsos & Solem ; aut tardiores vel retrogradi, si Terra ad contrarias partes sita sit. Haec eadem phaenomena oblervantur in planetis, qui pro motu terrae Vel conspirante vel contrario, nunc retrogradi sunt, nunc tardius progredi videntur, nunc vero cele-
Cometas non esse corpora ex vaporibus&exhalationibus conflata, hac ratiocinatione ostendit Nevutonus. Utitur exemplo Cometae, qui ann. I 68O observatus fuit, cujus minima distantia a Sole fuit ad distantiam telluris a Sole ut 6 ad io ἰ Jam vero calor