Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Quo physicæ pars secunda, sive physica particularis continetur

발행: 1767년

분량: 482페이지

출처: archive.org

분류: 화학

291쪽

l Solis decrescit in ratione dii tantiarum dupli-l cata a Sole ; quare sumptis quadratis, ca-l lor ab ipso Cometa admissus erit ad calol rem aestivum in telluris superficie ut Ioo ool ad 36 vel ut 28 o ad I. Praeterea notumi est experientia, calorem aquae ebullientis ecte paulo triplo majorem vehementiori calore aestivo : ponamus autem ferri candentis calorem esse ter vel quater aquae ebullientis calore maiorem; hinc concluditur calorem Cometae in minima a Sole distantia esse bivmillies majorem ferri candentis calore . Pomro si Cometae nihil aliud forent quam Vapo rum atque exhalationum congeries ; tantam caloris vim suilinere minime potuisset praedictus Cometa tam vehementi igne statim dissipandus. Quamvis praecedens demonstra tio, quae ex parallaxi desumitur , parem Cometarum planetarumque conditionem latis s constituere videatur; alia tamen opinionum commenta breviter refellere nostramque demonstrationem fusius confirmare utilissimum

erit.

Cometas ex planetarum ' exhalationibur suam nou habere originem facile evincitur.

Et quidem etiamsi remotissimi sint, tepetamen apparentes diametros habent apparen

tibus planetarum diametris longe majores ἔsunt ergo ingentis magnitudinis, & planetas primarios aliquando luperant . F eterea Cometae in maxima a planesis distantia fere temper apparere incipiunt . Ecquis autem crediderit Cometarum vapores tam longe abi ipsis Cometis avelli, & ad tantam di ilan- tiam distipari Et certe si Cometae suas hali bent exhalationes, hae in Cometas ipsos lii graVitatis recidere debet l, atque in iis non Jccq. T. V. N Jecus

292쪽

EU INSTIΤUTIONES PHYSICE. secus ac in Terra nostra pluvias aliaque mereora producere. Eodem argumento refelluntur, qui Cometas ex solis exhalationibus enasci fabulantur; Cometae enim in maxima a Sole distantia saepissime apparere incipiunt, ad quam distantiam ascendere repugnat omnino densores gravioresque vapores. Nihilo solidior eli Cartesiana Hypothesiis . Fingit Cartesus, Cometas olim ex faXarum numero fuisto; aliquae scilicet stellae maculis crusti Lque obductae lumen suum amiserunt, penitus extinctae. Tum fixarum illarum Vortices a vorticibus proximis abrepti fuere, atque hi oc fixae ex alio vortice in alium translatae temere errarunt, donec illarum aliquae, pro sua magnitudine, &soliditate, ad orbem usque Saturni rapi potuerint, in qua distantia satis magnam radiorum solarium copiam excipientes iterum fulgere caeperint. At praeterquam quod commentitia vorticum hypothesis, post excultam diligentius sublimiorem mechanicam, profligata omnino fuerit, merum figmentum est nulla ratione innixum praedicta opinio. Nec minus fictilius est planeta , quem remotissimum, longe ultra Satumnum , circa solem revolvi ponit Jacobus B Nnoullius. Planetam hunc fingit suos habere satellites, qui ubi ad nos propius accesterint in orbitae suae parte inferiore , a Sole magis illustrati sub aspectu cadant, occulto semper manente planeta primario ob immanem illius a Terra distantiam ; sed hoc fuit merum magni viri in juveni Ii adhuc aetate conamen, ut ipse fatetur, irritum tamen Cmni no; quod quidem facile demonstrat Cometarum& planetarum analogia summa, magiS AC magis ini hujus conclusionis progrestuqeclararida.

293쪽

i Cometae via mechanice in coelis explorari' potest hoc modo. Observentur quotidie stel- lae quatuor, quarum ea sit possitio, ut Cometas reperiatur inconcursu duarum linearum, quael oppositas stellas iunaunt; id autem examinari facile potest, u filum tensum oculis ad amovetur. Observatio quotidie iteretur, &rro singulis diebus in globo ctaeiti Cometaeoca notentur, delineata habebitur via Cometae in coelis, qui deprehenditur es. ci cuius maximus: omnia enim notata puncta in circuli maximi. peripheria invenientur. Hinc manifestum est Cometas moveri in plano quod per oculum spectatoris, seu potius per Solem transit, quemadmodum antea de planetis observavimus. Datis autem duobus

hujus circuli punctis, dantur ejus inclinatio ad Eclypticam, ac proinde &interfect iocum Eclyptica, sive nodorum locus; in quo nempe extensum filum secat Eclypticam. Porro quamvis Cometae motus fieri uideatur in circulo maximo, vera tamen ejus semita murutum differt a circulo omnis quidem motus qui in plano .per oculum tranteunte peragi tur, fieri videtur in circulo maximo, quae cumque sit semita. At Cometarum orbitam circularem non esse manifeitum est; etenim

Cometae 1ere semper conspicui essent, ut sunt planetae. Quoniam Vero Cometae brevi tempore apparent, & diutissime latent, oportet ut exigua omnino sit illorum orbitae pars Soli, nobisque proxima , reliquo omn: arcu longissime recedente i sed de Cometarum ombita sermo erit in 1equenti capite. Interim

ex observationibus coli girur, Com tarum ombitas neque esse lineas rettas, neque curvas

versus Solem convexas. Etenim Cometae alia

N a qui

294쪽

a i ΙNsTITUTIONEI PHYSICAE . qui toto apparitionis lute cursu describere observantur arcum coelestem 8O . I ς nonnulli describunt 13o . 2OC , 23O , 3- ,&c. Porro fieri nequaquam potest ut linearessa , Vel curVa conveXa , quaecumque sit illius magnitudo vel positio, sub angulo 18ci, videatur: igitur Cometarum orbitae versus Solem lunt concavae. Et quidem Cometae circa Solem , .non secus ac faciunt planetae, areas describere obtervantur temporibus proportionales ; tendunt ergo in Solem, & ci cn ipsum revolvuntur ut patet ex demonstratis in Physica generali sese. I. cap. 2. Caeterum haec pauca attigisse nunc satis sit; alia plurima in refellendis objectionibuς ex plicabimus. Interim concludere licet; sidera illa planetis sunt annumeranda, quae in planetarum regione mOVentur, & eadem cum planetis habent phaenomena; atqui &c. Er

Objic, Inter Cometas, & Planetas varietates plurimae jam antea breviter observatae sunt. Proprius Cometarum motus non est idem in omnibus, alii ab oriente in occidentem tendunt, aliorum motus fit in amtecedentia planetarum cursui contrarius; mnanes Cometae diligenter observati deflectunt ad boream vel austrum, neque planetarum more in aliquo spatio comprehenduntur; sed inde migrant magna motuum Uarietare, & in. omnes coelorum regiones feruntur, alii celerius, alii tardius. Cometam observavit Regiomontanus , cujus tanta erat Uelocitas, ut uno die gradus peregerit. Tandem Cometae spectatorum oculis sese citissima subducunt. Hinc concludere licet: Ρlanetis annumerandos esse Cometas ex anal

si a

295쪽

pia demonstrari solet; atqui analogiam tollit Cometarum, & Planetarum comparatio. Ergo &c iResp. N. Min. Prima hujus objectionis pars facile evanescit, si revocemus in memoriam vi duplici, una scilicet semel impresIa & uniformi , altera autem

centripeta & variabiti curvam circa centrum

aliquod describi posse, quod quidem in planetis circa Solem fieri iam demonstravimus. Verum directio motus impressi non est ad aliquam partem determinata , ad sinistram vel dexteram, ad boream vel austrum, aut quamlibet aliam plagam . At directio motus compositi ex vi uniformi imprelsa , &ex vi centripeta pendet tantum ex directione vis impressie , & ex positione centri vi rium. Quare cum supremus motor pro sua omnipotenti & libera voluntate astris mcditum imprimere potuerit, diversa motuum dia1ectio non tollit cometas inter, & planetas

analogiam, quae in eo posita est, quod nempe utrumque siderum genus circa Solem re volvatur. Quod autem Cometae saltem plurimi per breve tempus sese conlpicuos praebeant, repetendum est ex ipsa orbitae excentricitate. Si planetae orbita ita sit excentrica,

ut diameter illius in aphelio , seu in maxima a ibi e distantia, sub angulo infinite pamVo conspiciatur; iam manifestum est, diame- trum ac proinde & planetam in aphelio evanescere ; conspicuus igitur erit planeta dumtaxat in perihelio, seu in minima a S te dictantia, atque tandiu conspicuus mane bit , donec nimia non sit illius a Sole distantia ; ita ut diameter sub angulo non Valde exiguo observari possit. . Inst. I. Cometae nullas certas periodoTh

296쪽

spicuus fuit Cometa , eumque ipsum fuisse credidit Cassinus , quem Aristoteles obse vaverat, & qui anno 1668. rursus sese conspicuum praebuit. Ille igitur Cometa brevi 3a. annorum periodo, in hac hypothesi ,

revolvitur. Anno IZO2. obserUatus fuit lius Cometa , ex cujus velocitate & dire-Etione conjecerunt Blanchinius & Μaraldus eumdem fuisse, qui anno Is M. iam apparuerat. Hunc Cometam ania I 73o apparuisse , refert Cassinus, iterumque anno I 698 conspicuum fuisse , testis est Lahirius . Itaque nrius Cometae periodus foret mensium 43 , ac proinde ab an. 1632 ad 1698 14 periodos absolvisset. Ecqui autem crediderit , Cometam hunc in tanta observationum astronomicarum assiduitate & diligentia,

sironomorum oculis per Integras revoluti nes quatuordecim non patuisse 2 Verum ut alias omittamus plurimas Cometarum observationes, satis erit referre Cometas duos

qui prae, aliis omnibus majori diligentia observati fuere . Unus scilicet observatus fuit annis 133I, 16OT, I 682, qui proinde qua to conspieuus esse debnit an 'I738 . Alter Cometa observatus est an 178o, & is ipse creditur, qui annis 43 I. & IIo S visus est, cujus proinde periodus eii annorum 373. Verrum si accurate conferantur inter se cometarum observationes , nec satis congruunt conditiones: singulae, neque etiam ipsae tempora periodica Nulli hactenus observati fuerunt Cometae, quorum orbitae eamdem retinuerint ad Eclipticam inclinationem eamdem- in perihelio velocitatem, quae tamen conditiones duae omnino observari debuissent,

si idem

297쪽

- ΡΑRs II. SECTIO III. 295l si idem Cometa iterum rediisset. Quod Ι -

no I738 expectatum , Astronomorum eXpe-l ctationem elusit ; apparuit quidem Comel ta I 739, sed praeterquam quod integro anno tardior fuit, non conveniebant accur eomnes utriusque Cometae circumstanti . Ex his obtervationibus sic concluditur : Ii

metae planetarum more circa Solem re l- Verentur, certo innotuit Iet multis abhinc a

nis Cometarum reditus atqui &c. Ergo ... Resp. N. Μin. De certis Cometarum peri

dis nullus est dubitandi locus. Quod autem rarissimus sit Cometarum reditus , tribundum est duplici causae. Longi suma eli o-

metarum periodus, ideoque &tardiuimus illorum reditus. Preeterea nullas latis tutas Cometarum observationes reliquerunt Veteres Astronomi;.neque enim temporibus antiquis ea, quae omnino necessaria est, Iunii-litate habebantur observationes, & maxime circa Cometas, quorum brevior apparitio di turnas obsimationes non permittebat. Hinc fit, ut duo tantum hactenus noti lant Cometae, quorum tempus periodicum certo cognis

tum est . Unus observatus fuit annis 133Ι , I 6o7, 1682, & quarto visus est anno 1759. Alter Cometa observatus fuit anno Iob9 , atque is ipse est quem apparuine referunt Astronomi annis 33 I, IIO6, Ita ut tempus periodicum constitui debeat annorum ter 573. Neque Cometarum periodo, certit que legibus obstare debet, quod non conveniant accurate omnia motuum elementa In

observationibus Cometarum, qui pro uno eo demque Cometa habentur. Etenim inaequa-l litas illa, ut jam antea annotavimuS, Caulis

298쪽

physicis adscribi debet. Saturni motus a cinteris planetis & praesertim a Jove maxime perturbatur. Fieri ergo potest, ut unus idem- quo Cometa bis observatus non secet Eclypticam sub eodem angulo & in iisdem locis neque repugnat eamdem non esse ejuudem Cometae velocitatem in perigaeo; talibus enim erroribus aliisque plurimis obnoxia est Luna. Igitur quod Cometa an . IT 39

observatus' Astronomorum quorumdam eX-pectationem fefellerit, referri debet vari alio , nibus, quas praecipiti nimis iudicio neglexerant aliqui ; has autem incredibili solertia ad calculum revocavit Clairaltius, tantaque dii gentia, ut Cometae reditus, paucis diebus,

a calculo aberraUerit.

Inst. ΙΙ. Cometae aliqui ad terram proxime accesserunt . Anno 1472 observatus fuit Cometa , cujus parallaxis plusquam vigesies major erat parallaxi solari. Cometa obse Vatus anno 168O , computante Halleio , ahoreali orbitae terrestris parte distabat die H Novembris intervallo circiter semidiametrorum terrestrium 6O ; quare si tunc temporis ad hanc orbitae suae partem tellus per- Venisset, parallaxis Cometae haud maior fuisset parallaxi lunari . Porro in tam exigua Cometae tellurisque distantia, multum nobis ex cometarum vicinia timendum foret, immo si cometae planetarum densitatem aem lentur , ex attraetionis legibus fieri facile Posset, ut Cometa circa Terram, vel etiam tellus circa Cometam Lunae initar revolver tur, atque deinde tum Cometa tum Terra in remotillimas planetarum regiones raperentur. His potitis sic argumentari licet: admittenda non est: hypothesis illa quae universam

299쪽

mundi compagem turbaret, variosque plane tarum coelos confunderet, atqui &c. Ergo....

Resp. Dist. Mai. hypotheus illa muudi compagem turbaret , nisi D. o. M. planetatum Cometarumque systemati certas leges praescripsitset. C. Maj. Si Deus certis legibus planetarum orbitas motusque coerceat. N. Mai.

3c Cons. Re quidem vera si Corneta aliquis ad tellurem vel planetam quemlibet propius accederet, variis modiis pro massarum varietate diversaque velocitate turbari posset mi tuus illorum motus, imo ad contaόlum pervenire possent, & in unicam massam coalescere Planeta & Cometa . At sapientissimo divinae Providentiae consilio Ustemata omnia certis legibus ita gubernat lupremus rerum omnium artifex , ut mundus hic, quamdiu omnipotens auctor jusserit. pers Veret. Metuenda quidem est & adoranda Dei punientis manus ; yerum divinae ultioni S ardana non sunt curiosius scrutanda; sed precibus exoranda divina clementia Uitaeque sanctitate obtinenda . Itaque inter Vanil L-ma deliramenta rejici debent, quae de universali diluvio & de ultima orbis conflagratione fabulatur Wisthonus in ossemate solari. Advertit Halleius, Cometam, qui men- 1 e Septembri post Julii Caesaris mortem au.no D ante Christum natum visuq est, rursus apparuisse anno Christi 331 Lamudio& Oreste consulibus, deinde in conlpectum rediisse mense Februar si anno I 66o , &tandem obiervatum. fuisse ann. I 68O . staque hujus Cometae periodus foret annorum 373. Hanc autem periodum a morte Iulii Caesaris ad retroacta tempora ex ordine n

300쪽

298 INsTITUΤIONES PHYSICAE . merans Wisthonus, assirmat eumdem Com tam diluvii anno apparuisse , & huius C metae vapores atque exhalationeς diluvii aquas subministrasse. Alteri Cometae ad Solem propius & deinde ad Terram accedenti ultimam terrae conflagrationem tribuit sed haec mera sunt viri semniantis potius quam philosophantis figmenta. Nec refelli debet ineptissimus error, qui apud caltiores gentes iam omnino exolevit; ea nempe fuit vulgi, atque etiam Ueterum quorumdam Philo phorum opinio , Cometas esse funestorum eventuum causas vel signa praeuia quod quidem si verum es et, frequentissimi essent Cometae, cum nullum sit tempus, quo miserimo tales ingentibus malis alicubi non premantur. Inst. III. Cometae in coelis trahere 1 lent interdum longiorem quemdam nebulosum ductum, qui ii a nucleo Cometae pr tenditur in eas partes, ad quaS motu prΟ-prio tendit Cometa, dici solet barba. Si autem in partes oppositas, cauda Vocatur . ILle autem nebulosus Cometarum tractus mutabilis omnino est, brevior aliquando, ad maximam: deinde longitudinem exporrigitur, postea decrescit, atque omnino eUan icit. His positis sic concluditur: omni caret verisimilitudine planetis annumeranda eLie corpora illa, quae in Vapores atque exha-Ιationes abire, ac tandem evanescere omnino videntur, atqui &c.. Ergo .... Resp. N. Μin. Probabilissimum est, Cometarum caudas nihil aliud esse , quam vapores seu eXhalationes ex ipso Cometae nucleo eXeunteS, agente Sole, ad quem proxime accedunt. Et re quidem ipsa, eo longior obserVatur

SEARCH

MENU NAVIGATION