장음표시 사용
271쪽
que stellam ad classem aliquam ita accurate
referri. posse , ut eumdem omnino splendorem demonstrent stellae, qu ar ad eumdem oris
dinem pertinent; imo tot constituendi sunt magnitudinum ordines, quot fere sunt stellae , & raro admodum duae cernuntur fixae
ejusdem lucis; atque hinc factum est, ut itellas quasdam ve uti primae magnitudinis
habeant nonnulli Astronomi, quas inter stellas secundae magnitudinis recensent alii. Verum stellas non tantum magnitudine sua d signant Astronomi: sed eas quoque per situm, mutuamque positionem in ordinem re
ferunt , & in aueri os, seu constellationes distribuunt ; itaque constellationem vocant plurium stellarum certo ordine dispositarum systema. In his autem constellationibus animantiumiformas , aliarumVe rerum imagines finxeruntiaveteres Astronomi, quas re
centioribus retinere placuit . Quod spectat apparentem stellarum diametrum, omnem fugit oculorum aciem , quidquid dicant Mstronomi nonnulli. Etenim fingamus, diametrum apparentem Sirii esse I 8V, qualem sibi apparuisse assirmant aliqui. Si refitae duae ex duabus diametri extremitatibus ad oculum protensu inermi oculo appareant sub angulo 18'; adhibito telescopio , quod ducentis vicibus objectum amplificaret, eadem stella sub angulo 36 ', hoc est, unius gradus sese conlpicuam praeberet. .are Sirius telescopio observatus diarnetrum solari vel lunari diametro duplo majorem exhiberet . At certum est, Sirium eximio etiam telesco pio observatum ipso Μarte haud majorem apparere; est autem diameter Martis in mi nima a tellure distantia circiter 3oV. Quare
272쪽
eum telescopium apparentem Sirii diam trum ducenties augeat , quae tamen diameter est 3s; hinc patet oculo inermi diametrum hanc esse dumtaxat triginta secundorum pamtem ducentesimam , hoc est, circiter ς' , quae quidem diameter nulla oculorum acie percipi potest . Itaque quod stellas fixas ad enormem distantiam praeclare videamus , id tribuendum est asci titiis stellarum radiis, quibus teles copiorum ope exuuntur ; id autem; vulgaris lucis exemplo illustrabimus Expe- rientia notum est , candelam accensiam in distantiae sex milliarium sub angulo satis magno , nisu pulchre lucere . At si interdiu aliud quodlibet objectum ejusdem magnitu- ldinis ad eamdem distantiam contemplemur loculis sese omnino subducet ά Ηujus quidem
phaenomeni ratio est, quod corpora lucida r dios undequaque emittant longe vividi ores, quam faciant corpora non lucida, ex quibus emanant languidiores radii & reflexione de bilitati. Irasue lux vividior retinae fibras vi llange majori percellit, atque inde fit ut du- leida corpora Justo majora errore optico judi- l
IV. Ingentem, & sere immensam stella-- mm multitudinem admirabitur, qui telesc pio corium voluit contemplari In catalo- go Flamstedii longe amplissimo numerantur, suoque laco accurate. notantur stellae ter mille, sed minima omnino, & fere milia pars' - est . infiniti propemodum stellarum numeri , quibus exornatur coelestis fornicis majestas , admirandum plane, divinumque spectac lum. Mutationes aliquas in stellis observa runt Astronomi ; perierunt stellae plures' a Veteribus notatae , novae renascuntur , ipta
273쪽
etiam aliquando periturae ; stellae quaedam extinguuntur, & post certam periodum ru sus resplendent. Inter stellas illas maxime celebris est, quae in collo ceti videtur ; haec. octo, vel novem anni mensiibus evanescit , s reliquis quatuor , Vel tribus mensibus varial magnitudine se videndam praebet ; neque singulis annis eamdem obtinet magnitudinem ; quandoque secundi ordinis fixas superat, aliquando in tertio ordine vix consiliere videtur, nec eodem semper temporis spa- tio sui copiam facit; nam saepe non ultra tres menses , saepe etiam per quatuor tute- gros, & amplius conspicitur, neque requis temporum intervallis incrementa sumit .s Praeterea ex Astronomorum observationibus i constat, saepius novas aliquas prius latentes emicuisse stellas, quae per aliquod tempus insignes, & maxime cQnspicuae apparuere deinde paulatim decrescentes, tandem eUMnuere quassi extinctae . Ex his stellarum mi
tationibus factum est , ut suspicati sint alii qui, in stellarum illarum superficie generari
crastiores maculas , quae primum aliqua ex
parte, deinde totam stellam tegunt; & ta
dem dissipantur . Uerum haec opinio Oimicaret Verisimilitudine; creditu enim dissi e est, maculas illas constanti periodo nasci, atque dissipari. Praeterea suis quoque mac lis obnoxiae essent stellae omnes aliae. Igitur longe probabilius conjectatur clarisis. D. de Maupertuis in opusculo de figura astrorum, magis attenuata , & compressa esse aliquarum stellarum corpora. Hinc fit, ut dum
stellae circa axem convertuntur , pro majori , vel minori respectu terrae inclinatione , majorem vel minorem' ostendant disci sui
274쪽
1 r INς ITUTI MEI I HVs scae . partem. Hinc pro varia rotationis perio lacerta lege mutationes varias subire videbitur stellarum illarum lux, imo extingui omnino , deinde ad pristinum splendorem per gradus reditura . Uerum hae sunt probabiles quidem, sed merae tamen conjectErae . Quamvis de stellarum natura ob imis mensam illarum distantiam judicium ferre vix liceat; certum tamen est, stellas es totidem lates, qui proprio fulgent lumine.
Etenim stellae,a nobis longe remotiores sunt, quam Saturnus ; ipso Saturno licet minores appareant, longe tamen splendidius refulgent; Hellae igitur ex Sole, quemadmodum faciunt planetae, lucem suam mutuari non possunt . Verum nullus alius praeter Solem. , cognitus est sons, ex quo lumeusuum haurire possint; propria igitur selendent luce, ac proinde velut soles haberi debent. Quae cum ita sint, vix credibile est, Deum tot soles in remotissimis locis solitarie locasse, nullaque proximiora iis adju Xisse corpora, quae horum luee, A caloroe foveantur. Cum enim Deus sapientissimus 'hil frustra creaverit, probabilissimum est, em unumquemque suo quoque planetarum agmine adornari, qui circa hos Sciles, diversis periodis, ad diversas distantias, lu-nis quoque suis stipati revolvuntur. V. Duplicem esse stellarum motum, jam
antea generatim observavimus, unum nempe diurnum, quo fixae ab ortu, in occasum singulis. 14 horis moveri videntur in circulis. aequateri parallelis; alter autem est motus, ouo circa polos Eclypticae secundum ordinem
tignorum ferri videntur lentis time, ita ut Ii vel 72 pnnorum spatio unicum circuli
275쪽
PARs II. SECTIo III. . apy1ui gradu a describant, hoc est, Ii' singulis
annis. Hunc duplicem motum apparentem esse duntaxat, tuentur Copernicani . Primam motus speciem jam satis explicavi
mus, motum alterum nunc exponemus. Si Veteres observationes eum recentioribus comparentur, eamdem stellarum latitudinem, sive distantiam ab Eclyptica nullatenus muta tam deprehendemus; seclusa tamen exigua
Variatione, quae ex axis terrestris mutatio,
ne minima oritur . At longitudinem suam stellae mutare deprehenduntur ita longitudo stellae, quae cor Leonis appellatur, Ptolomei temporibus an- Iῖ8 erat 2'. 3'; Flamstedius an. I 6oo ejusdem stellae longitudinem invenit 23. 2o'. Collatis autem intermediis observationibus plurimis , annuum longitu dinis incrementum colligitur 3V. Itaque ponamus , stellam aliquam dato aliquo tempore in Esuticae, dc aequatoris intersectione locatam esse, post Ioo annos stella ista ver ius orientem promovetur longitudine I, 2 'circiter; haec stella adhuc quidem manebit in Eclyptica, sed extra AEquatorem . Igitur stella cum versus orientem progrediatur, Eclypticae & AEquatoris intersestionem praῖ- cedit, quae proinde intersectio vertus occidentem respectu stellae constituitur. Quare Sol ad Eclypticae & AEquatoris intersectionem pertingit, ideoque aequinoctium celebrat, antequam perveniat ad stellam, in
qua aequinoctium centum ante ann Og contigerat Haec anticipatio vocari solet praecessio aequinoctiorum; evidens autem est hanc
praecessionem in punctis solstitialibus locum
276쪽
2 4 INsTITUTIONES PHYSIC Ea . . dumtaxat apparens s rem totam ita egplicant. Intelligamus, axem diurni motus telluris esse semper inclinatum sub angulo 23' ad planum Eclypticae, quae est telluris orbita circa Solem, vel, quod idem est ,
Ponamus axem AEquatoris terrestris emcere angulum 230 cum axe Eclypticae . Jam
si axes illi ad uellas usque producti intelli
gantur, a Xis unus inter uellas designabit punctum , quod erit polus Eclypticae terre-itris, alter autem axis designabit punctum 23' k remotum, quod erit polus nostri T-quatoris. Hi duo poli necessario determinant suos circulos a quibus distant 9G' : ac proinde notae fiunt stellae, per quas transeunt telluris Eclyptica & Kquator, ideoque ΠΟ- ltae sunt etiam aliarum fixarum ab iisdem lcirculis distantiae. Haec quidem omnia manent omnino immutata. Si terrestris AEquatoris axis sibi semper maneat parallelus; neque enim orbis annui magnitudo obstare lpotest, quominus axis ille iisdem coelj pun- lAiS per totum annum respondeat & iisdem limmineat polis ; cum orbis annuus Velut punctum respectu immens, stellarum dist antite considerari debeat. At ponamuS, aXem illum esse mobilem respectu axis Eclypticae immotum, circa quem dato tempore reUol-Vatur, eumdem tamen cum Nid angulum seri ans tunc axis ille mobrias varios Te rae polos in coelo successiive designabit, ac fproinde aequator terrestris in coelo perpetuo
mutabitur, immutata tamen manente teli
Hς Ecliptica, cujus axis est immobilis, ac proinde Eclyptica per easdem fixas perpetuo transibit , constante manente illius angulo cum AEquatore, adeoque nulla erit in steli
277쪽
PARs II. SECTIO ΙΙΙ. 273rum possitione variatio respectu Eclypticae, sed tantum respectu AEquatoris, quod idem
omnino est ac si fixae circa aequatoris pol ressera moUerentur. Huc ergo tota redit Co- . pernicana explicatio, ut nempe terrestris AEquatoris axis circa axem Eclypticae circulari motu deferatur, eodem manente angulo.
Requidem vera axis squaloris,hoc modo moveri non potest, nili tuum parallelismum turbet aliquantulum, quod contrarium Videtur iis, quae de axis terrestris parallelismo jam ante constituimus. Uerum de praecessione aequinoctiorum & de axis terrestris nutatione opportunior dicendi locus recurret in Ailronomia physica; haec pauca generatim attigisse nunc satis sit. Caeterum cum im mobiles sint stellae fixae,. earumque politio& mutuus ordo astronomicis observationibus innotescant, him patet stellarum usus in Ailronomia; nempe ad loca stellarum yelut ad puncta fixa & comparat ovis terminos,
referendi sunt coelestium corporum motus. Etenim motuum mensuram ex eodem loco
habere non possumus, nisi ope angulorum , quos spatia perciaria in oculo spectatoris efficiunt; quare ad hunc usum adhiberi de- hent stellae tanquam puncta lucida in spha rae concavitate locata, cujus sphaerae radius est indefinitus, centrum autem est ocul
278쪽
De Stellis Erraticis , sive de planetis, oe cometis. I. opemicanam hypothesim explicant jam diximus , in notiri systematiseentro positum esse Solem, circa quem trium emensium spatio Mercurius revolvitur. Verum an circae proprium axem revolVatur, astronomicis obiervationibus compertum nota
est . Hujus Planetae diameter est-diam tri Solis. Illius a Sole distantia maxima est 3137 diametrorum terrestitum, minima a 3377. Alii deinde Ρlanetae hoc ordino
sequuntur. Venus diametrum habet r. diametri Solis; cirea axem revolvitur horarum
spatio circiter agi, & circa Solem intervallo mensium septem, dierum 1 s . Μaxima illiuna Soloe distantia est. 8oo8 diametrorum te restrium, minima autem 7898. . Telluris iusole distantiae maxima est diametrorum III 87 , minima autem: Io8I3 .. Cirea proprium axem, revolvitur spatio a. horarum, & praetereae axis ille motu eonteo defertur, illiusque- revolutio absolvitur annis 23 Oia Mars eircae seipsum rotatur intervallo 23 horarum , & ' circa Solem duorum annorum spatio peri dum suam ab luit Μaxima illius a Sole distantia est 18313 diametrorum terrestrium, minima autem IsaIῖ . Illius; diameter est
diametri solaris Iupiter horarum Io
279쪽
tem annorum spatio circa Solem eius di meter est v diametri solaris, illiusque maxima a Sole distantia est diametrorum te . restrium 3993o, minima autem 3 3o. S turnus circa Sciem 33 annorum spatio rem
volvitur; an Vero circa axem convertatur, .
astronomicis observationibus definitum non est. Maxima illius a Sole distantia est: di metrorum terrestrium I ICTI, minima auriem 98 o I . Praeter illos sex Planetas qui primarii appellantur, alii quoque observantur minores Planetae, qui jeeundaris seu is tellises dicuntur; hi revolvuntur circa Solem:& circa Planetas primarios. Ita Luna est Satelles Terrae; Iupiter habet quatuor Satellites , & Salumus quinque ; sed de Planetis secundariis sermo erit in artihulo, se quenti . Aliud est Planetarum genus qui Cometae vocantur; hi autem in orbitis vasdes excentricis, multumque elangatis suas peri dos circa tilem ab luunt; atque hinc fit, ut in exigua dumtaxat cursus sui parte sese conspiciendos praebeant. Μirari ergo non de bemus, quod de Cometarum periodis nihil reliquerint veteres Astronomi . Sic tamen vaticinatus est Seneca : Veniet pempus, quo ipsor, quae n-oc latem, dies extrahes s laniag oris . i diligentia. Astronomicum illud vaticinium implevit New tonus, qui Planeta rum legibus ipsos quoque Cometas subjici demonstravit Doctrinam Newtonianam pe fecit & incredibili diligentia nuperrime tractavit vir non satis laudandus Clairaltius in
eximio opusculo p dr Cometarum Theoria .
IL His de planetarum ordine generatim praemissis, jam qua ratione Planetarum C metarumque phaenomena innotuerint, paulo
280쪽
fiasius explicandum est. Quod Planetas spectat, Mercurius ac Venus dicuntur Ρlanetae inferiores eo quod uterque infra tellurem ci ca Solem revolvantur & contraria ratione Mars , Iupiter & Saturnus dicuntur Plan tae superiores, eo quod supra Terram suas periodos absolvant. Mercurius & Venus duversis phassibus non secus ac Luna sunt o 'noxii. Pleno orbe modo fulgere videntur, modo autem falcati apparent; per ipsum S lum transire aliquando observantur , & in illius diico maculam nigram atque rotundam pingunt, donec ex iplb Solis d i sco emergant. Inde autem evidens, Mercurium & Ven rem esse corpora opaca & reflexo Solis lumine dumtaxat fulgere . Etenim si propria
splenderent luce, jam in diversis cum Sole
alpestibus suum retinerent splendorem, nec discum solarem macula nigra inficerent . Suas quoque phases Mars patitur , totus rintundus aliquando observatur, aliquando autem tantisper falcatus. Quare Martem opacum esse, eadem ratione concluditur, Quod
Jovem & Saturnum attinet , nullas in iis phales deprehendere licet, ob maximam illorum a Sole diitantiam qua fit ut eodem fere modo e Terra videantur, quo viderenture Sole. Verum cum Ρlanetae illi umbram
projiciant Soli opp'sitam, qua fit ut Satellites huic umbrae immeru per vices oculis evanescant & in conspectu redeant ; atque etiam cum ipsi Satellites inter Planetas primarios & Solem constituti, umbram facile conspicuam in suos Planetas emittant, certum omnino est tum Planetas, tum Satellites esse corpora opaca.