장음표시 사용
301쪽
Cometarum cauda , quo minor eri dii tantia illorum perihelia & contra. Cum autem Coi metae ad longissimas deinde excurrant a Soles distantias, magnam humorum copiam ad-l mittere & concipere debent; illi autem hut mores vi Solis in distantia pertinetia rapum turi atque sublevantur. Quare. Verisimile eis, illas Cometarum nebulas in ma)ori a Sole distantia decrescere atque tandem disti pari, in reditu ad Solem iterum formandas. Hinc etiam intelligere est, cur Planetae, qui ad tanta; a tale di lantias non edagantur, V Poribus non observentur obnoxii. Porro quamvis Cometarum Pudae, si motum ina- pretium retinerent & in Solem vi gravitatis tenderent, orbita a curvilineas circa Nolrmsimul cum Cometis describere devant, iterum in conspectum rediturae; de his tamen vaporibus idem non debet fieri Judictum , quod de corporibus si Sis, quae easdem perpetuo servant motuum viriumque leges. Ionge probabilius ludicamus , Vapor inconstanti motuum varietati omnino obno xios, & atmolphaerae nostrae vaporibus ti talsa simillimos omnino dispergi atque di Ilipari. Sed quidquid sit, ex vaporum. Illorum
inconstantia atque ii utabilitate minime concludi potest itidem mutationibus obnoXIOS
esse Comeras ; inepte enim argumentatur, qui ex telluris vaporum incerta lege nalcentibus & evanelaentibus, tellurem quoque i I dem legibus subiectam & ex planetarum numero excludendam colligeret. Caeterum quo evadant Cometarum caud e; an a planetis attracte in illorum lubstantiam transeant, i notum omnino est. At materiam illam
tenuillimam e se, certissimum eli; cum
302쪽
lucidae sint Cometarum caudae & trans ipsaqsplendide luceant stellae . Ex his autem, quae breviter diximus, facile intelliguntur praecipua caudarum phaenomena. Si Cometa sit perihelius , maxima Veloci .ate e Cometae nucleo erumpunt Vapores, qui deinde particularum gravitate retardati ascendunt 8 caudae longitudinem augent. HujuS autem caudae extremitas a Sole remotior, satis magnam non reflectens lucis copiam, saltem oculis evanescit. Hinc patet cur breviores Cometarum caudae diutius fiant conspicuae; sunt enim veluti permanenteῖ Vaportam c tum nae, quae minori Vi e nucleo erumpunt,ti motu tardiori in spatiis nihil aut fere nihil resistentibus delatae, tardius, evanescunt. Declinare observantur Cometarum caudae paululum a linea,per Solem & Cometam ducta, viam flectendo ad latus. Etenim fumas aut vapor quilibet a corpore moto impulsus, oblique ascendit, aliquantulum scilicet deflectens e semita corporis impellentis. Haec autem deviatio minor est prope ipsum Cometae nucleum & in minori a Sole di-ilantia; majori enim. velocitate ascendit Vapor in minori a Cometa & a Sole distantia. Tandem latior est cauda versus extremitatem, quam Versus caput , Vapores enim
in spatiis liberis rarefiunt & dilatantur. Ca,terum fumi exemplum pleraque caudarum phaenomena feliciter illustrat. Etenim sicut in aere nostro corporis cujusvis igniti fumusὶetit superi a , & quidem perpendiculariter, i corpus quiescat, oblique autem in latus, si corpus moveatur; ita in coelis, ubi corpora gravitant in Solem, fumi & vapores aseqndere debent a Sole, eodem modo quo
303쪽
fumus in camino ascendit impulsu aeris, cui innatat. Aer ille per calorem rarefactus ascendit ob diminutam gravitatem specificam, fumumque implicatum rapit secum; ita calore Solis rarefacta aura aetherea, ob imminutam gravitatem specificam ascendet,& secum rapiet tenuissiimas caudae particulas, adjuvante atque impellente lucis solaris impetu. Inde manifestum est, cur vaporum I ascendentium tractus ad partes Soli oppositas dirigatur. Quare ubi Cometa ad Solem tendit, vapor relinquitur post Cometam Idicitur cauda . Ubi autem Cometa recedida Sole, vapor praeit, barba Vocatur. Por. ro ascensus obliquitas minor est , ubi velocior siit vaporis ascensus, nempe in vicinia Solis & corporis sumantis; cum potentior . sit vis, qua vapor ascendit. Ex obliquitatis
autem diversitate incurvabitur vaporis columna, & quia vapor in curvaturae parte coΠ-Vexa prior erumpit, is ibidem paulo densior est lucemque copio luis reflectet, ideoque pars convexa limite magis distincto terminatur Haec Omnia cum phaenomenis licet probe consentiant, probabilissime tantum dicta volumus, sine ulla aliarum hypotheseon quae maximo ingenio excogitatae fuerunt, in juxta ; imo ad Cometarum c das plurimum
etiam conferre atmosphaerae solaris particulas certum Videtur, ut opinatur doctissimus Mai ranius, ubi Cometae ad solarem atmo
304쪽
De Planetis fecundarus cse de Eclipsibus. I. E Planetis secundarii sis saepius iam k I data occasione mentionem fecimus; .
Saturnum comitantur satellites quinque, I Vem quatuor, tellus autem unicum habet Satellitem, Lunam scilicet. De Saturni & Iovis Satellitibus phica adjungemus i Lunae phaen
mena fusiuς explicaturi Satellites Saturni &Jovis, atque etiam Satelles Terrae ad orientem& occidentem Planetae primarii alternis vicibus sunt positi, ad partes oppositas per Vices redeunt; ubi autem Satelles ad elongationem
maximam pervenit, eamdem ex utraque Pa te servat a planeta distantiam, atque eodem circiter tempore ad eamdem elongationem redit. Ex his digressionibus distinguuntur a se invicem Iovis & Saturni Satellites; ita primus Satelles appellatur, qui minus digreditura planeta primario, seu cuius brevius est tempus periodicunt; & sic de aliis, pro diu grestionis ordine, in qualibet Satellitum revolutione duae fiunt Satellitis cum planeta primario conjunctiones; una superior, quae ultra planetam respectu Solis contingit, dum nempe Satelles a digressione occidentali transiri ad orientalem ; altera autem infer or quae fit citra planetam, dum Satelles ab orientali digressione ad occidentalem transit. Quia svero planetae primarii & secundarii suam lmeem mutuantur a Sole, Satelles transiens per
discum planetae primarii in conjunctione inseri cre , sic itiis planetae incolis, qui infra satellitis semitam essent posti, solares radios
305쪽
PARs II. SECTIO III. 3οῖ occultabit, iisque Eclipsim Solis creabit. At
ubi Satelles in conjunctione superiore transit pone discum planetae , Satelles ipse umbrae Immergitur, seu Eclipsim patitur; sed Eclipsium doctrina commode explicari non potest, nisi de Luna paulo fusius dicamus. ΙL Lunae phases appellantur diverite figurie, quas illius discus. Terrae incolis exilibet. Si Luna sit in conjunctimae cum Sole, dum nempe Luna e tellure visa eidem Zodiaci gradui imminet, cui respondet Sol ipso; Lunae
discus in coelo. evanescit, fitque nobilimrum, ut omnibus notum est.. Si Luna sit in oppositione, dum nempe distat a Sole per 18O. gradus, Lunae discus integro circulo terminatur, habeturque plenili nium. In primo casu Luna medium inter Solem & Terram locum obti- net; in secundo Terra inter Solem & Lunam vertatur. Lunae conjunctio & oppositio communi nomine appellantur; Luna autem dicitur esse in quadraturis , dum a Sole distat per gradus 9o. Varias Lumae phases per integram Unationem, dum nemp2 Luna ab una conjunctione cum Stilo ad proximam redit, haud dissicile est in telligere. Quoiam Luna est corpus sphaericum & opacum, dimidius Lunae discus radiis solaribus semper illustratur, altero hemispherio in umbra latente. Igitur hemispherium lucidum abi hemita lpherici obscuro dirimit circulus maximus , cuius planum semper perpendiculare est ad re- A am, quae e Sole ad Lunam ducitur. Compendii ergo circulus ille di catur E. Quia Ue- .ro dimidia dumtaxat globi superficie . circiter' conspicua esse potet , ex omnibus circulis, maximis superficiei sphaericae, ille dumtaxav linteger videri potest, cujus planum est per-
306쪽
INSTITUTIONES PHYsICAE.pendiculare ad radium ex oculo ductum ad centrum sphaerae , qui proinde circulus hemispherium visibile terminat; aliorum a tem circulorum pars dimidia tantum videri potest. Dicatur Ucirculus, qui terminat hemispheriam lunae a Terra conspicuum. Pomro positio plani V constans temper manet respectu Terrae, hujusque circuli figura circulum constanter repraetentat, ut patet. Praeterea ex Lunae phasibus manifestum est, hemispherium illuminatum respectu hemi ipherii e terra visibilis lunationibus singulis integram revolutionem absolUere circa communem intersectionem utriusque plani, cim culorum nempe E, V ; haec autem communis interlectio est diameter sphaerae: quod evidens est, cum duo circuli maximi sphi rae sese in partes aequales dividant . Itaque
planum circuli E, qui hemispherium illuminatum terminat , transit per omnes possitiones possibiles respectu radii ex oculo ad centrum Lunae ducti , ac proinde hujus circuli figura modo' circularis apparet , mod0 elliptica , aliquando rectilinea , prout circuli planum vel ad radium perpendiculare est, vel obliquum , aut cum ipso radio coincidens. Jam vero ob revolutionem circuli Ecirca diametrum circuli V pars superficiei lunaris, quae respectu Terrae illuminata apparet, semper clauditur duobus semicirculis, quorum unus circuli V dimidius figuram semicirculi semper exhibet ex dem.) altera aterri circuli E dimidius modo tanquam semicirculus , modo tanquam semiel lypsis, aliquando velut linea recta conjicitur. II I. Ex his intelliguntur phales lunares. In con; unctione Lunae cum dole, dum Luna
307쪽
inter Solem & Terram versatur, circulus E, qui hemispherium illuminatum terminat , coincidit cum circulo V, qui terminat hemilpherium visibile. Uerum quia hemiipherium illuminatum directe Soli expositum, telluri opponitur, nulla pars Lunar illumin
ta apparet. Dum Vero Luna in Iua.revol
tione progreditur , hemispherium illuminatum versus hemiipherium visibile promouetur; semicirculi E, V mutua interiestione essiciunt duos angulos sphaericos acutos. Igitur paulo poli novilunium videri debet ibatiolum lucidum dimidia occidentali parte circuli U, & dimidia pat te circuli E terminatum. Haec pars dimidia E Ellyptica con-s picitur , primo tamen fere circu aris apparet ; planum enim circuli E multum distat ab illa positione, in qua radio e Terra ad Lunam ducto perpendiculariter insistit, atque huius Ellypleos convexitas semicirculi
V concavitati obvertitur , & apparent coimm a Lunae, quorum apiceS, angulorum nempe iphaericorum Vertices, lunt eX tremitates
diametri lunaris , circa quam circulus Evolvitur. Hic autem circulus E magis ac magis promovetur versus helmi ipherium visi- 'bile, & ad Lunae cornua essicit angulos spha ricos continuo majores: quare hujus circuli planum magis ac magis inclinatur ad radium ex tellure ad Lunam ductum ; igitur dimidia pars circuli E semiellypseos figuram refert, quae magis ac magis contrahiturusque ad quartam revolutionis lunaris partem; tunc enim semicirculi E planum ad . planum semicirculi V perpendiculariter insi-llit; ac proinde coincidit cum radio ex Terra ad Lunam ducto. Quare haec semiellypsis
308쪽
aos ImmmTI res furiae ih. adiit in linemn rectam, & pars Lunae inhiaminata imitatur semicirculum diametro te minatum. Haee phasis primus tu quadra ni
Deinde semicirculus E versus hemis iarium visibile perpetuo progreditur , & cum semicirculo V angulos sphaericos m; is ac , inagis obtuses efficit ; tunc semiel psis, quae semicirculi E repraesentatio , suam conabmitatem obvertit ad partes circuli tilissi occidentali oppositas, masis acfmagis dilatatur, ac proinde pars illuminata id cir culi integri figuram accedit magis'; hanc si guram tandem acquirit dum in caepositione Lun, cum Sole planum circuli E perpen diculariter insistit radio e Terra ad Lunam ducto , tumque circuluς ille integre conspi citur Oc circulo V coincidit . Haec phasis itinilunium appellatur, tumque circulus E & Luna ina dimidiam compleverunt revinlutionis partem. Deinde cimius E dimidiam alteram revolutionis suae partem absolvens easdem figuras iterum Lunae restituit. Semicirculus B, qui cum dimidia circuli pam te orientali illuminatam partem , clareiait russus abit in semiellypsim , quae primum ad semicirculi figuram magis accedit, deinde contrahitur magis, donec in lineam rinam
abeat post tres revolutionis quadrantes, a quae haec phasis ultimus lunae quadrans voc tues Tandem semiellypsis magis ac magis dilatatur suam convexitatem lemicirculi vparti concaVae obvertens, atque omnino o
nescit coincidens cum circulo V. in seque te novilunio. Cteterum facili ma93ina ad lescentum imagihatio sublevari potest, adhubendo scilicet globulos duos quorum unus Te
309쪽
Tm, alter vero Lunam referat; deinae e clatur ut lucentis candelae radios, pro dive sis lunae phasibus, excipiat globulus Lunam repraesentans; hoc artificio lunares phases quodam modo adumbrare licebit. IV. Mensis onodicus seu lunatio appellatur tempus, quod impendit Luna, dum ab una coniunctione cum Sole ad conjunctionem proximam redit; illud autem tempus defini Iur spatio - 44'. Mensis autem peris
ictis vocatur tempus quo luna terram circumeundo , orbitam suam describit spatio a dier. ii Ox 43'. Μensem synodicum majorem esse mense periodico, manifestum est; etenim dum Luna in propria orbita periodum absolvit, interea tellus ejusque comes Luna circa Solem eundo, integro fere signo versus orien
tem promoUentur, &punctum orbitae, quod
in priore situ, in recta scilicet centra Terrae& Solis iungente, iacebat, nunc Sole paulo
occidentalius est, ac proinde cum Luna ad illud punctum pervenit, nondum in coniunctione cum Sole versatur . Praeter motum L nae in sua orbita, ipsam quoque circa axem revolVi compertum est, atque rotatio illa fit spatio 27diςr. 7 ho εῖ', nempe ipso tempore periodico Lunae; idque facile colligitur ex eadem Lunar facie , quη telluri perpetuo obvertitur . Etenim si obiectum aliquod circa aliud revolvat, eadem semper conspicua manente obiecti facie, evidens est, idque unus
quis ne facile experiri potest, objectum quod
eamdem semper faciem ostendit, eodem modo circa proprium axem moveri, quo ipsum motu periodico circa objectum aliud revolvi
. Lunae facies inaequalis omnino est Sc aspe
310쪽
ra. Etenim si Lunae sue riicies tersa omnino esset & polita , ut in i peculis, undequaque lucem non reflecteret, sed Solis imaginem exiguam admodum instar puncti splendi filime micantis tantum ostenderet; verum sicut
in corporibus terrestribus, scin Luna scabra est superficies; unde fit ut lucem solarem undequaque diffundat & edrpora terrestria illuminet. Non solum inaequalis & aspera est Lunae superficies, sed altissimis montibus profundissimisque vallibus, tota obsita creditur . Et quidem si nullae in Luna extarent partes reliquis altiores, in diversis Lunae phalibus,
semper accurate terminata apparerent confinia
lucis & umbrae. Uerum si telescopio Lunae Vultum quis contemplatus fuerit, confinium illud nulla regulari lenea, sed dentatum, se ratum, multisque anfractibus intercisum observabit. Tota Lunae superficies mirabili varietate distinct a apparet; quaedam enim partes splendidissime lucent, aliae autem non
Paucae tanquam maculae obscuriores videntur . Sed inanes de macularum illarum na- tura quaelliones praetermittimus, atque ad Eclipses tum Lunae, tum Solis properamus.
V. Si planetae primarii discum propius amplectatur Satellitis orbita, sitque nusus orbi-
. tae planum ad planetae orbitam parum inclinatum , evidens est In omnibus conjunctionibus inferioribus Satellitem hunc albquam superficiei planetae partem Soli eripere, ac proinde umbra Satellitis in planeta primario Eclipsim creare debet. At in conjunctionibus superioribus Satelles planetae primurii umbram subit, ideoque ipse Eclipsim patitur . Verum si orbita Satellitis ad planetae orbitam sit vel parum inclinata , sitque olabita
