장음표시 사용
311쪽
bita illa satis magna, quales sunt orbitae Saturniorum Satellitum quarti & quinti , Iovialis autem quarti, & ipsius Lunae orbita; evidens est in conjunctionibus, quae longius a nodis sunt, dum nempe apparens Satellitum semita abit in Ellypsim valde elongatam, ita ut minor illius axis planetae diametrum excedat, iam Satelles in conjunctionibus inferioribus nullam Soli occultare potest planetae Partem, ac proinde nulla est eclipsis Solis ;in coniunctionibus autem superioribus plane istae discus Satellitem Soli non subtrahit, ideoque nulla Eclipsis Satellitis vel Lunae. Igitur contingere non possunt Eclipses nisi θα Riae prope nodos celebrentur. Itaque si planeta in conjunctione inferiore nodum alterutrum teneat, jam Eclipsis Solis transit per medium planetae discum; in conjunctione autem superiore Satelles transit per axem coni, quem planetae primarii umbra projicit,3cquem
conum umbro um Vocant. Igitur quo longius
planeta distat a nodo, eo longius distat Satellitis umbra a planetae centro in conjunctionibus inferioribus; in conjunctionibus autem superioribus eo longius distat Satelles a
Si planeta excrerrat paululum citra punsta orbitae, in quibus Satellitum remotiorum conjunctiones desinunt esse eclipticae , puncta illa appellantur limites Eclipisti m ; tuna Vero pars aliqua Satellitis dumtaxat in conjunctionibus inferioribus planetae partem occultat in conjunctionibus superioribus pars aliqua Satellitis tantum planetae umbram ingreditur , atque eo minor est pars illa quo
propior est planeta praedictis limitibus. Tales Eclipses di untur partiales, aliae autem tρ-
312쪽
3io ΙNsTITUTIONEs PHYSICAE . tales Vocantur. Itaque prope nodos totales
fiunt Eclipses; prope vel citra limites ,:sunt tantum partiales. EX his etiam patet in conjunctionibus inferioribus eclipticis Solem Eclipsim pati dumtaxat in iis planetae punctis, quae imminent vestigiis umbrae Satellitis . Quare si paulo major sit planeta respectu Satellitis, 3am planetae incolae in iis superi, ciet planetariae punctis, quae a sectione globi planetae & plani ecliptici longius distant, Eclipsim Solis non patiuntur , nisi Satelles
paulo removeatur a plano ecliptico, ad pa
tes scilicet, in quibus positi finguntur incolae', in hoc casu incolae ad alteram plani ecliptuci partem posti nullam pati p9s uni Solis Eclipsim . Contra autem in conjuumonibus superioribus eclipticis, dum Satelles umbrae immergitur, fieri non potest ut Satelles quibusdam incolis Eclipsim pati videatur, aliis autem incolis splendeat. Itaque Eclipses LG nae vel Satellitum universales dici possunt, at Solis Eclipses quibusdam tantum planetae primarii incolis sunt conspicuae . Ρraeterea in Eclipsibus Solis fieri posse intelligitur, ut Satellitis discus e suo planeta primario visus
non ita magnus appareat, quin aliquam Solis partem circa limbos undequaque conspicuam1pectatori permittat; in hoci casu circa Solis limbum quaquaversum conspicitur annulus lucidus, & ideo Eclipsis illa annularis dic, tur . Verum si tantum sit Satellitis corpus, - ut quibusdam planetae primarii incolis totum
Solis discum subtrahat, tunc Eclipsis simpli
VI. Ex hactenus explicatis tandem intelligitur, Eclipseos solaris initium tunc spectatori alicui contingere, dum satelles motu suo
313쪽
suo ad eum ita accessit coeli locum, in quo Sol videtur, ut distantia centri Satellitis a centro Solis aequalis appareat summae anguis lorum , sub quibus speetator videt Satellitis& Solis semidiametros. Itaque Eclipseos initium esse potest: spectatori alicui, dum spectatori alteri fmis, vel medium contingit ;aut etiam nondum inchoata Eclipsi spectatoribus aliis . Patet etiam iis incolis, qui investigii umbrosi limbo interiori versantur, Eclipsim totalem unico dumtaxat instanti apparere, talis Eclipsis dicitur sne mora ;qui autem umbrae profundius immerguntur, Eclipsim totalem habent diuturniorem, atque Eclipsis dicitur totalis cum mora. Simili ratione manifestum est iis, qui limbo exteriorium brae immersii sunt, obscuratam Solis partem aliquam dumtaxat apparere, & quidem
eo minorem, quo remotiores sunt ab eodem limbo; cum aliqua dumtaxat pars Satellitis Solem occultet, ita ut in certa a -limbo umbroso distantia Eclipsis nulla fiat. Igitur solaris Eclipsis in quibusdam locis totalis csse potest, partialis in aliis; quibusdam incolis in diliti ibiaris septentrionali parte potest ap-Parere ; aliis autem in parte australi . At contra in Eclipsibus Satellitum, dum Satelles
magis ac magis umbrae immergitur, ejus disci partes variae obscurantur atque occultantur. Spectatores singuli, quibus Satelles conspicuus esse potest, hunc vident eodem temporis puncto atque eodem modo umbrae immersum nempe totalem vident Eclipsim , si totalis est; partialem, si partialis . Generatim spectatores duo in quolibet planetae loco nullam in Eclipseos Lunae aut Satellitis pruisibus differentiam observant; dummodo Satelles
314쪽
3ia I sTITUTION EI DAT ICae. duobus ipectatoribus sit conspicuus . Igitur Eclipses lunares sunt liniversales , in omnibus terrestris globi partibus/conspicuae,11 Lu na sit lupra horizontem, ejusdem ubique sunt magnitudinis, eodem tempore init& finena habent. . Id quidem evidens eir ; cum enim Eclipsis lunaris inde oriatur quod Luna telluris umbram subeat, eodem
omnino tempore Luna telluris umbram ingr5 di videtur ubique terrarum, non secus ac candelae lumen in cubiculo extinctiae omnibus, qui in eodem sunt cubiculo, evanescit. Hinc patet, maximam esse Eclipsium Lunae vel Satel stum utilitatem ad definiendam meridianorum dimerentiam in diversis locis ; at Eclipsium tot artum obiervationes sine reductionum ambagibus hunc usum praebere non possunt; haec autem in Geographia commodius explicabimus.
tenus explicatis determinari pollunt & ad calculum revocari Eclipsium lunarium & larium phases. Solaris Eclipseos mitium & finis celebrantur, dum arcus, qui ceutrorum Solis & Satellitis distan tiam metitur, semidiametrorum Solis L SDtellitis summae aequalis apparet. Itaque computatis per tabulas a tironomicas loco & tempore conJuaesionis verae Satellitis cum Sole si latitudo apparens Satellitis minor est prae-dleta lemidiametrorum summa, Eclipsim Solis contingere necessum ei Etenim cum latitudo Satellitis sit illius distantia ab Eclyptica, hanc distantiam metitur arcus circuli maxima ad planum Eclypticae perpendicularis: Satellitis centrum transeriniis c ac pro 'inde in hoc calu latitudo est arcus distantiae centrorum Satellitis & Solis visorum e pla
315쪽
PARs II. SECT1o III Simili modo Satellitis vel Lunae Eclipsis initium ti finem habet, ubi distantia centri Satellitis a puncto planetae ecliptico, quod ce tro solis directe opponitur, ς centrum umbraedici solet, aequalis est summae semidiametri Satellitis e planeta visi, & semidiametri umbrae in tralitu per planetam. Eclipsis autem Satellitis tunc totalis esse incipit vel definit, dum centrorum Satellitis & umbrae distantia semidiametrorum umbrae' satellitis differentiae sequalis est; tunc enim Satellitis
discus interiorem umbrae limbum attingit. Itaque per tabulas astronomicas computentur momentum .& locus oppositionis Satellitis, habebitur Eclipsis si latitudo Satellitis in
ipsa oppositione minor sit summa lemidia metrorum umbrae & Satellitis e planeta visi; atque Eclipsis erit totalis, si latitudo minor sit semidiametrorum umbrae & satellitis differentia, ut patet. Neque praetermittenda est methodus qua inveniri potest umbrae semidiameter. Sit S A
semidiameter solis S Fig. ) e planeta T sub angulo STA visi, sitque C I arcus orbitae Satellitis L per umbram BEG planetae T transituri. Centrum umbrae est in L, & arcus CL, qui tamquam linea recta haberi potest, est semidiameter umbrae. Praeterea angulus BAT aequalis est parallaxi horirontali solis, angulus autem BCT parallaxi horizontali Satellitis; quod manifestum est ex demonstratis cap. I. Qilare angulus CTD utriusque parallaxeos tum maeaequalis est, ex qua subtracto angulo LT
vel ATS qui semidiametro Solis q planeta visi aequalis est, remanet angulus C CL,
316쪽
vel arcus CL semidiameter umbrae planetae in transiitu Satellitis per ipsum planetam. Quamvis punctum C sit terminus umbriae, debilior tamen fit lux Satellitis, antequam terminum illum attingat; dum enim Satelles progreditur a puncto H, ubi tangenti HBΜoccurrit versus C, magis ac magis subtrahitur conspectus diici solaris S, qui umbrae planetae T immergitur, ideoque debilitatur lux Satellitis, donec in C sol oculis omnino subdueatur . Spatium HC, quod radiis solaribus minus illus hiatur, penumbra dicitur; a que etiam spatium ΚΙ, quod maiorem splendorem per gradus acquirit. Umbrae terr stris magnitudinem auget atmosphaerae nostrae
densitas. quare parallaxi horirontali Lunae addi solent aliquot minuta secunda pro diversa de atmosphaerae altitudine Astronomorum opinione. Atmosphaerae etiam tribuendus est alter effectus; nempe refringuntur si,
lares radii planetam tangentes , & versus umbram L accedunt, ac proinde obscuritatem minuunt. Huic refrastionis effectui referendum est quod in Eclipsibus Lunae totalibus debiliori luce resplendeat Luna ; imo majorem lucem acquirit versus Eclipseos medium L, quam prope terminos umbrae C & K. Di ametrum Solis & Lunae dividere solent Astronomi in partes duodeci m, quas digitos appellant, iisque utuntur ad experimendam Eclipseos quantitatem; nempe Eclipsim dicunt tot digitorum , quot duodecimae partes di
metrorum apparentium Lunae vel Solis obscurari debent. Caeterum qui explicatam Eclipsium d rinam probe intelligent, adhibitis
317쪽
ad calculum revocare & praedicere facile po-rerunt, sed singula pesequi non licet.
De ρωbusdam camiis praecedentis utilitatibus.
I enii humani sagacitatem egregie de
monitrat certus omnino fallique nesciuς , Eclipsium reditus . Rudioribus hominibus fere videtur incredibile ita accurate notas esse Astronomis corporum coelestum distantias legesque, ut Eclipses praedicere i umque temporis articulum facile definire possint. Eclipsum utilitatem summam in Gec graphia inde explicabimus ; nec minus certum est ex cognita Eclipsium periodo multum splendoris atque praesidii in .exploranda temporum serie derivasse. Ubi nempe in historia quadam aliquid eo tempore contigisse dicitur, quo Solis aut Lunae Eclipsis observata fuit, eadem Eclipsi veluti inspieuo certissimoque caractere coingnosci potest annus ac dies, quibus res illa abnistorico narrata contigerit, quod nonnullis exemplis in Chronol ia demonstrabimus. It que desinat imperitum vulgus hanc praeclarissim scientiam aspernari, Scetam Aserologia vanissimo virisque Philosophis indigno studio confundere. At nomia certissimis methodis coelestes motus ad calculum revocat; Astrologia autem, quam iudiciariam vocant, ex itidem motibus expiscatur morales eUentus eos scilicet qui ex voluntate liberisque ii seminum actionibus pendent. Stultum autem
non solum est, sed etiam superilitiosum α
318쪽
religioni adversum sideribus tribuere talem vim atque auctoritatem in hominum volun talem , quasi corporum coelestium influxu in nostris actionibus dirigamur. Nec minus
imperite praecla issima Astronomiae scientia abutuntur, qui Lunae Solisque Ee ipsibus alii Lue planetarum aspectibus calamitates praenuntiari vanissimo terrore in animum sibi inducunt. Hunc turpissimum errorem apud. veteres frequentissimum fuisse testantur antiqui Scriptores. Archelaus, referente Sen
ca, quo die Sol defecit, regiam clausit, &iilium , quod in luctu rebusque adve
sis moris est, totondit. Nicias, narrante Plutarcho , per plurimos dies, maxima Atheniensitum iactura , classis expeditionem retardavit . Inanem hunc errorem a mortalium animis avertere curavit egre3ius Ρhilo-1bphus Anaximander, qui eclypsium ratio nem primus omnium peripicue docuit; quam ob causam eum in vincula conjectum fuisse
scribit Plutarchus. Sed apage haec ineptissima deliramenta, quae in nodierna rerum astronomicarum luce rudiorem dumtaxat s perstitiosamque plebem occupant; meliorem praecedentis capitis usum demonstremus. Admirandam & fere infinitam coelorum varietatem contemplemur, animo intueamur innumerabiles stellas, circa quas tanquam soles divinis legibus revolvuntur atque gubernantur planetarum systemata, universum hunc globum nostrum in tanta corporum coelestium immensitate velut tenuissimum pulvisculum facile reputabimus. Ecquis divinorum operum magnitudinem serio meditatus omnem non deponet fastum atque superbiam, suamque tenuitatem:& ignora tiam
319쪽
tiam non fatebiturὶ Etenim doctissimi eratam viri vix aliquid norunt, & universa it lorum scientia ne primam quidem , ut ita dicam, alphabhti infiniti litteram continet. Superest ergo ut gloriam nostram in animae nostrae dignitate & immortalitate colloce mus, atque supremo rerum omnium auctori perpetuas agamus gratias, quod eam nobis concesserit facultatem, qua in hac mortali vita divina illius opera attingere'& laudare possimus ; altera immortali Vita per- .fectaque cognitione fruituri ,: quod faxit D. D. M.
De Asero mia P sica , seu de phaenomen rum coelestium causis. Astronomia physica duas continet partes
praecipuas. quarum I. Planetarum o bitas considerat, altera autem mutuam planetarum actionem, & inde oriundos errores explicat. Quod spectat hanc secundam partem , haec cum planetarum densitate & figura conjuncta omnino est. Quare, pro rerum varietate distinctos instituemus artic los; ita ut tamen ea, quae ante i m explicata sunt, breviter tantum revocemus caetera' 'autem fusius persequamur.
320쪽
De gratitatis caelestis 5stemare d
I. I corpus moveatur in Ellypsi vel . iuo alia qualibet sectione conica, cuius
focus sit in gentro virium, ea erit lex vis centripetae , ut sit ubique reciproce proporti natis quadrato distantiae locorum a emtro virium : & viceveris, si vis centrima sit reciproce proportionalis quadrato , distantiae locorum a centro virium, & corpus ouodvis secundum directionem quamlibet - aci cem trum virium non convergentem ; de loco quovis & quacumque velocitate projiciatur, morebitur coe pus illud in aliqua sectione conica foeum nabente in centro Virium .inia vero planetarum orbitas . in seipsas redire astronomicis observationibus compertum est, patet ellyrieas esse orbitas illas. N que enim circulares esse possunt, cum coel stia corpora modo in ' suis motibus accelerari, mwo retardari observentur; porro in orbitis circularibus eadem perpetuo maneret Velocitas, . tu demqnstratum est in Physiis generali. Verum si eclypticae sint corporum Melestium trajectoriae, iam velacitates in eadem Ellypsi sunt reciproce, ut perpendiculae X centro Virium , sive ex foco in orbitae tan6entes respective demissa, ex demonstratis in. Virium centralium 'doctrina. Itaque Ellypticae planetarum orbitae, & diversae iulorum velocitati & illorum excentricitati probe satisfaciunt. Verum ut systematis hu-Jus Veritas confirmetur, in memoriam rmo