Institutiones philosophicae ad studia theologica potissimum accomodatae. Auctore Francisco Jacquier ... Tomus primus sextus Quo physicæ pars secunda, sive physica particularis continetur

발행: 1767년

분량: 482페이지

출처: archive.org

분류: 화학

361쪽

--insidentibus aliisque id genus effectibus con-' 1picua maxime foret. Atmosphaera nostra perpetuo fluxu & refluxu tantis viribus agitata, vehementi ilimis ventorum tempestatibus Jaltaretur. Hinc concluditur aestus marini caula

non est vis illa, quae in praedictis effectibus:

minime conlpicua est, atqui &c. Ergo . . .

Res p. N. Maj. Quod primam i pectat obiectionis partem, certissimum est vires illas,

licet mare commovere valeant, nullo tamen effectus sensibiles in gravitatem terre strem exercere posse. Etenim vim solarem ad excitandos Alus marinos ita exi*uam calculo invenit Nevvlonus ut minor sIt Vi gravitatis I 28682oo vicibus; summa autem Virium Solis & Lunae invenitur 2O3289O-Vicibus minor vi eadem gravitatis. Igitur cum gravi unius disserentia in pondere granorum vix sentiri possit accuratissima etiam statera ; peripicuum est vires Solis & Lunae simul conjunctas vicibus quingentis minores esse, quam quae pondus corporis cujusvis statera appensi tensibiliter augere vel minuere possint. Quare nec in pendulorum, & barome- . trorum experimentis, aliisve similibus gravitatis effectibus conspicua esse poterit harum virium actio. Idem facilius intelligitur facta densitatum aeris & aquae comparatione. PO-namuS , aquam in aperto mari ad pedum 6o altitudinem assurgere; loco aquae substituatur

aliud quodlibet fluidum, ad similem circiter altitudinem illud quoque clebet ascendae, quod evidens est. Etenim si fluidum majorem Vel minorem Oceani aqua densitatem habuerit, actio solaris singulas fluidi partes

alimhens in massai totae vim majorem Vel minOyem eadem raetione producet, ac pro

362쪽

3i o INSTITUTIONES PHYSICAE: . . - linde eaedem forent fluidorum duorum ve loci-tas atque altitudo. Ita columna aeris homogenei, & ejusdem cum aere nostro densitatis ad pedum εο altitudinem alcenderet, ejusque altitudo singulis diebus leto pedum dimerentia variaret, nempe pedibus iso in ascensu, totidemque pedibus in descensu . At cum mercurius aere nostro undecies millies circiter gravior sit, differentia rao pedum in altitudines atmolphaerae linearum duarum duntaxat differentiam in altitudine barometri produceret; verum tantilla differentia aliteque variationes longe majores aliis causis i numeris tribui p6ssunt; mirum ergo non eli,

quod oscillationes actione Solis N 'Lunae in harometro excitatae disticuius dii tingui possint. Hortandi tamen sunt diligentiores Physici, ut minimas i Ilas differentias subtili tor&lcrupulose attendant. lQuod i pectat alteram obiectionis partem , certum est, aetionem Solis & Lunae, quae aestus marini causa est, per atmosphaeram nostram transmitti, autequam ad maris aquas perveniat. Itaque necessum est, actionem hanc, quodcumque sit illius principium, in aerem nostrum exerceri, ac proinde mast ae aereae pama res commoveri. Nullum ergo dubium esse videtur, quin actio Solis & Lunae ad generalem ventorum caulam pertineat, Et quidem ex demonstratis evidens est artius marini ventorumque originem generatim consideratam esse phaenomena ei uidem generis, ac proinde ad eamdem generalem caulam referenda. Id

autem maxime confirmant venti, qui Iub Iona torrida ab orietuali plaga, & sub et nistemperatis a plaga occidentali certis legibus spirare observantur. Ex illa aestione repetendum

363쪽

dum videtur, quod frequentissimis vehementissimisque ventorum procellis in certis lati- . tudinibus jactentur naves intra tropicos. Et certe in locis Oceani liberioribus, quae obstaculis minus sunt impedita, leges magis constantes in ipsa ventorum vi &directione observantur. Porro hic sermo est dumtaxat de causa generali ventorum , quae Solis &Lunae viribus debetur; neque Physicis enumerare

licet alias innumeras accidentales ventorum caulas, quae ex Uaporibus per aerem infinita propemodum varietate dispersis oriuntur. Neque etiam attingimus obstacula plurima,

quae generalem ventorum causam turbant,

illorum vim frangunt atque directionem mutant. Tandem certissimum est, in generali ventorum causa Solis calori partes maximas tribuendas esse ; sed tot tamque dissiciles conditiones ad calculum revocari nequaquam possunt. Unum observare satis erit, acti nem Lunae.in aerem nostrum longe majorum esse quam vulgo creditur a Physicis

Absit quidem, ut vanissima de lunari influxu imperitae plebis somnia amplectamur ; at

cum actio Lunae ad mare turbandum vim solarem longe superet, fateri necessum est, huius planetae actionem in aerem nostrum maximam esse & tantam, ut in nostra a mosphaera plurimas diveru generis mutationes afferre possit.

364쪽

De quibusdam praecedentis capitis utilit

libus a

UTilissimam esse in arte Nautica aestus

marini doctrinam omnibus notum est, nec rem fusius probare opus est . Quamvis autem in navigationis usu tantam fortasse, iquantam nonnulli praedicant, utilitatem habere non videatur telluris ngura; eam tamen utilitates maximas habere posse manifestum est, si ad tantam, quae necessaria est . Observationum & experimentorum subtilit rem feliciter unquam pervenire Nssit hominum industria. At dolendum est ita imper- lfectum esse praesentem navigationis statum, ut errores qui in aestimando navis itinere . committi solent, erroribus ex telluribus figura loriundis longe majores sint. Quare licet lau- ldandi maxime sint doctissimi viri , qui pro sphaeroidica telluris figura marinas tabulas reformarunt, hae tamen tabulae nullius utilitatis esse possiant, donec, arte nautica ad majorem perfectionem adducta , manifesta tandem .esse possit navigationis differentia vel in sphaera vel in sphaeroide. Itaque his praetermissis adhuc expectandis utilitatibus , adolescentes Theologiae studiosos monebimus , quod vix fredi posset non deesse perversimimos hom es, qui physica mundani system

iis causa tam impie abutuntur, ut negandae providentiae divinae occasionem inde arriapiant . Data semel, inquiunt , planetarum impulsilone, concessaque attractιone, per solas naturae leges, universa mundi structura perpetuusque rerum ordo perseverare ebet, sine

365쪽

ΡΑRs II. SECTIO II s. sine ulla conservantis vel dirigentis auctori; p&videntia; totae stilicet natura his duobus innixa principiis, motu nempe primum impresta & mutuat attractione , s fabilis firmis

1imaque manebit, nec continua supremi artificis actione indigebit. En impietatem non fatig deplorandam, & ex iis quae de rerum conservatione in inlaphysica demonstravi mus, facile refellelidam. Et certe, ecquis motum materiae impressit Ecquis materiae vim attractivam certa lege indidit P nisi rerum omnium conditor D. o. Μ. qui omniae uno intuitu videt, eaque proinde vult existere quandiu existufit. Ineptum enim est fingere Deum , qui de rebus a se creatis nihil cogitat easque constitutis semel legibuς per mittit . Etenim cum Deus sit ens infinite intelligens, ipsi praesentissima sunt omnia, ac proinde res existunt, & tali modo exi stunt, quia Deus vult ; alioqui Deus nec foret infinite intelligens nec omnipotens, seu non foret Deus. Igitur non philosophanztur, sed blao uni increduli homines, qui materiam a Deo creatam, & primo mundi initio certis legibus disposinam concedunt quidem, sed deinde iisdem lxibuq eam de seri & veluti sponte Legi amrmant; quod explicare solent exemplo horologii affabre

elaborati, cujus mptus sine assidua artificis manu perseverat. Hoc quidem' exemplo nihil absurdius , quo Deus cum homini Sus comparatur; ens infinite perrectum unico intui tu complectitur omnia , eaque unico Voluntatis actu conse at . Haec omnia conferantur

cum iis, quae diximus in Μetaph ca.

Physicam mundani systematis causam generatim ex suille nobis satiς fuit, nec V 4 2 nis Γ-

366쪽

nissimas Cosmologiae hypotheses recensere placuit . Duo tamen circa hypotheses illas m nenda sunt. Et I . quidem in nullo Physices systemate licet recedere a Veritatibus revelatis, atque a sacris dogmatibus, quae de mundi creatione tradit Μoses. 2'. Hypotheses fingere licet in iis, quae revelationis &sacrae Scripturae auctoritas non docet . Minime ergo probandi sunt severiores nonnulli Scriptores, & plus aequo religiosi, qui Physicam universam exigere volunt ad normam sacrae Scripturae, innoxiasque hypotheses nec Scripturae sacrae, neς Ecclesiae auctoritate damnatas impietatis accusare non dubitant. Exemplo sit hypothesis Nevutoniana de radidiorum lucis a Sole emanatione, quam in-xemperatiores quidam & imperiti critici aiunt adversari primo Genes eos capiti, in quo lux primo die producta dicitur, Sol autem diende creatus legitur ; quam inepta& maligna sit talis accusatio, nemo non Vudet. Neu tonus enim de praesenti rerum si tu loquitur & de lucis sqlaris propagatione. Praeterea non desunt doctissimi optimique nominis Interpretes, qui Solis creatione ipsam Angelorum creationem intelligunt, quam quidem interpretationem non improbat Ec-ςlesia. Neque etiam aequiores sele ostendunt Scriptores alii, qui velut impiam. & sacrae

Scripturae contrariam traducunt opinionem, quae terram in mundi creatione aquis coopertam fuisse contendit. In hac sententia nihil omnino est, quod sacrae Scripturae contrarium videatur, & quidem legitur in laudato capite : Spiritus Dei ferebatur super aquas e fiat firmamentum in medio aquarum , sdividat aquas ab siquis. Congregentur agus qμα

367쪽

sub coelo sunt, in locum unum, o appareat arida , s vocaυit Deus aridam terram. Hic data occasione paucis verbis hortari non abs re est studiosos adolescentes, ut in sacra Scriptura non prophanas quaerant scientias, sed fidei dogmata morumque regulas, quibus credere & 1ancte vivere discant; at in philosephicis opinionibus, de quisus nihil pronuntiavit Ecclesia, sese indulgentiores prae

beant.

CAPUT III.

De Chremugia oe Kalendaris. C-οηορε ue nomine intelliginar remmis rum doctrina; haec autem innititur tu lustrioribus quibusdam factis seu monume

iis , ad quae velut ad puncta fixa revocari so- Iet universa temporum antio uitas; illustriora haec documenta, quae Cnronologiae basis sunt & fundamentum, Dochae, vel etiam rae appellantur. Neque in explicanda dumtaxat atque illustranda temporum antiquit re versatur Chronologia, sed etiam Epast rum , Periodorum s inclorum ope festa m bilia , Paschatisque celebrationem consignat. atque definit. Itaque , proprie loquendo, ..d lex disti igui debet Chronologiae pars ῆprima est tota Hii Orica in evolvendis factis occupata, altera autem Mathematica est atque Aseronomica, quae observationes calculos que auronomicos adhibet ad hendas epochas festosque Religionis dies constituendos. Haec ultima Chronologiae pars Kalendarii doctrinam complectitur. Porro manifeshim est, temporum doctrinam clare explicari non posi

368쪽

3 6 ΙνsτITUTMNES PHUMCAE . se, nisi de teiasporis mensura apud veteres pr esertim usitata aliquid praemittamus.

ARTICUL U. I.

De temporis pars ibi s M qu -- I. Μnibus notae sunt vulgarep temporis partes, Diea , , in I aias , ,- en es & A i. Dies naturalis qui motu apparenti Solis ab oriente in occidentem definitur , est illud temporis spatium , quod numeratur dum Sola meridiano, vel aliquo alio circulo in digressus ad gydidem redit ;naturalla dicitur ut distinguatur a vulgari die arti ci/li quae-digitur, quate- lnus nosti opponitur . Non idem est apud o- mnes gentes diei initium 3 Babylonii diem auspicabantur ab ortu Solis, Iudaei & Athe- nienses ab occasu quod Itali nunc faciunt, &a Sole occidente noram vigesimam quartam numerant, proximam post Solis occasum horam diei I am vocant; diem a media nocte olim in chuabant AEgyptii a quibus Hipparchus hunc computandi morem in Astron miam induxit, eumque secuti sunt Copernicus aliique Astronomi , maxima tamen Astronomorqm pars commodius duxerunt, diem a meridie gus cari ed mos incipiendi diem a media n*cte obtinet apud Gallos , Hispanos, Brittgnnos & ali s plerasque Europag

Hurg al est talis, in qualis. Hor Rctualis est Vigeuma quarta Pars digi naturalis. S*d praeter crassiorem illam computationem , recepta est divisio horae in sexaginta minuta prima, & uniuscujusvle minu-

369쪽

pΑRs IL Sporro III. '36 ti primi in sexaginta secunda tic. Hora in aequalis est duodecima pars diei artificialis ,

item pars duodecima noctis. Horae inaequales dicuntur etiam temporaneae eo quod di

versis anni tempestatibus variae sint ; nempe hora diurna aestiva longior est hyberna &nocturna brevior. In die autem aequinoctiali, hora diurna nocturna aequalis est, quare horae aequales dicuntur AEquinoctiales. His

horis usii runt olim Iudaei, Romani, hodi que utuntur Turcae, atque ita meridies in horam diei sextam incidit. II. Hebdomas est septem dierum spatium: variis appellationibus hebdomadis dies distinguuntur . Cum in ipsa mundi creatione divinus artifex sex diebus cuncta: digesserit, &septima tandem die requi erit ab omni op re, quod patrarat, ad divini operis memoriam institutum videtur, ut hebdomadae septem di rum sibi succedentium ordine diti inguerentur

quorum dierum ultimuς Sabbatum vel r

quies diceretur, eo quod in illo olim Creator, ejusque deinde jussu homines requiescerent ; quin etiam hebdomada ipsa sabbatum,& quaelibet hebdomadae dies prima, fecunda, dcc. sabbati dici consueverit, ut saepissime in Evangelio legitur praesertim vero cum Phamrisaeus gloriabatur se bis in fabbato jejunare. Quamvis autem Christiani sabbati loco D minicum diem, quo Christus a mortuis sum rexit, sacrum semper habuerint & singulasshebdomadae dies primae , fecundae

nomine designaverint, plerumque tamen Umterem retinuerent Etlanicorum morem qui

singulis diebus planetae alicujus nomen imposuere; sic Dominica vel seria prima dies Solis, secunda Lunae &c. appellantur.

370쪽

Mensis nomine proprie intelligitur illud temporis spatium, quo Luna Zodiacum proprio motu percurrit . Est alius mensis huic propemodum aequalis , quem Solis motus metitur, estque spatium temporis quo Sol unum signum, seu partem Eclipticicae dum decimam describit. Praeter menses praedictos, de quibus diximus in Astronomia , usum patus etiam fuit mensium civilium usus; hi autem menses pro Regni alicujus aut Rei

publicae instituto , pluribus vel paucioribus constant diebus. Ita aegyptiis olim placuit,

mensem quemlibet diebus triginta constare, diesque illi quinque ex quibus annus constabat , ultra dierum in mensibus numerum

EpaRomenae dicebantur.

III. Annus est vel astronomisus vel civ

iis; anni astronomici utramque speciem, tr picum Icilicet, & periodicum , in praecedenti capite explicavimus. Annus civilis in Republica aut Reῖno aliquo receptus est quoque duplex , lunaris aut solaris, prout Lunae vel Solis motibus est accommodatus. Rursus duplex est annus lunaris, vagi s vel xus. Amnus lunaris vagus constat duodecim mensibus

sinodicis, vel duodecim lunationibus, quae diebus 334 absolvuntur. Deficit itaque hic

annus a solari diebus I 1; unde fit ut annorumanitia per omnes anni tempestates 32 annorum spatio vagari debeant, atque eam ob causam Vagus annus dicitur; hac anni forma utuntur Turcae & Mahumedani. Jam vero quia Ia lunationes deficiunt ab anno solari diebuS Ii , in tribus annis solaribus lunationes 36 seu ta es anni lunares deficerent a laribus 37 diebus. Itaque ut retineantur menses in iisdem anni solaris cardinibus, anno

SEARCH

MENU NAVIGATION