Fr. Andreae Sgambati ordinis minorum S. Francisci conventualium Opus de theologicis institutis, tomus primus 14. et ultimus complectens theologiae prolegomena, librosque de Dei existentia, et attributis Tomus undecimus complectens libros de justifica

발행: 1781년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

De Theologicis Instituris

aliquid ex se faeiens in euitationem venire ,' Mutut o vestigio , transisse animai euius vestigium es cogitamus o oe fumo vito ignem subesse erenoscimus ἰ σ voee animantis audita assectionem animi eius adυertimus . Non autem quodlibet signum dicitur Sacramentum, sed signum rei di- lnae dumtaxat et unde S. Augustinus in epist. 138. ad Marcellinum n. 7. scribit: Signa , cum AEa res diυinas pertinent , Sacramenta appellan-νur . Juxta hanc Sacramenti acceptionem in antiquis Patribus dum veteris Testamenti allegorias exponunt, voca hula iit haec passam occurrunt, Sacramenta numeri, pauis, piscis, m. Notandum praeterea eli , quod siqua quaedam nullam habent cum re quam significant similitudinem, uti campanae simus est signum convocandi Clerum : quaedam vero similitudinem talem hahent, ut absque ulla vel humana , vel vina institutione commonstrent rem quam significant; uti vestigium in arena impressum indicat pedem hominis , aut alterius animantis: nonnulla denique signa rem aliquam ex institutione demonstrant, sed cum ea analogiam aliquam & proportionem habent οῦ ut immolatio Isaac Christi sacrificium , &. productio Evae in. stitutionem Ecclesiae praesignarunt. Hujusce Pr ficto generis signa sunt Sacramenta , scribente Augustino ad Bonifacium epist. 98. n. 9. Si enim

Sacramenta quandam similitudinem earum rerum, quarum Sacramenta sunt, non. baberent , omnino Sacramenta non essent . Num vero Sacramenta

dicenda sint signa speculativa, vel practica, Prolixius infra videbitur. Ex dictis eruitur, perperam omnino tentasse Lu. herum, aliosque Novatores , ut vel ipsum

102쪽

Saeramenti vocabulum abrogarent , figuri , vel ibmboli vocabulo substituto . Falsum est enim quod Zuinglius opponebat. nomen illud in Scripturis non inveniri, & qui eo utuntur, Apostolicum contemnere monitum in s. ad Tim.

Nam Sacramenti nomen cum sit Latinum , inepte prorsus in originali Hebraeo vel Graeco textu perquiritur . Cum vero ex Ecclesiae usu& antiquissima Patrum traditione Sacramentum apud Ratinos idem omnino significet , quod mi erium apud Graecos, idcirco Sacramenti nomen retinendum merito esse censemus. Deinde nomina Trinitatis, Consubstantialis . Ingeniti ,& alia nonnulla, quamvis in Scripturis non legantur expressa, ab ipsis tamen Sectariis admittuntur, quia Ecclesiae usu sunt ubique recepta: idem itaque de Sacramenti nomine dicendum est . Tandem profanae vocum vovitates non sunt nova vocabula , quae adversus emergentes haereses usurpat Ecclesia , sed quibus adversus Catholicam veritatem utuntur haeretici . Lege S. Augustinum traict. 97. in Ioan. n. q. Ceterum si Socinianos excipias, plures alii ex Novatoribus a Sacramenti vocabulo nequaquam abbor.

rent .

Alterum controuersiae eaput , in qua plurii mum a nobis haeretici discrepant , est definitio Sacramenti. Lutherani contendunt, Sacramentum nihil aliud esse , quam promissionem gratiae adnexam externo signo. At Sacramentum quamvis adnexam habeat gratiae promissionem, dicitamen nequit ipsa promisso grasia et non enim dum Baptisma conserimus, dicimus , Pνomisto nisi regenerationis gratiam ' sed . 'ο ιε bapti a. ov.

103쪽

e. quod & servatur in aliis Sacramentis, quae in nova lege non promittunt dumtaxat, verum& conferunt sanctitatem . Deinde ea in definitione latet pestilentissima Novatorum haeresis autumantium iustificari hominem per solam fidem divinarum promissionum , & per solam in Christum fiduciam, seclusis operibus, & dein negata interiori gratia , ablataque Sacrament rum emcacia, & virtute. Calvinistae ad rationem Sacramenti praeter divinam promissionem adjungunt divinae benevolentiae oppignorationem ἰ ita nimirum, ut sintrina quaedam ρο sigilla ui υinitus insitiata ad obfgnandas in nobis , oe eonfirmandas ditanas promissiones , ad fidem nostram corraborandam, πώd pretatem nostram erga Deum palam 'nis

Sed praeterquam quod definitio isthaec nullam

producendi gratiam vim tribuit Sacramentis , nisi quatenus ficem exterius excitant; inde etiam falsa esse monitratur, quod divina promissio est in sacris literis magis certa , quam sit certa iustitia , & sanctitas in Sacramentis collata ἐideoque fieri nequit , ut divinarum promissionum certiores per Sacramenta reddamur.

Praeterea definitio illa ipsorum Calvinistarum doctrinam evertit. Cum enim asserant , solos praedestinatos iustificari , & divinarum promisi

1ionum pignus accipere' cumque aliunde nega re non audeant, plerosque reprobos Sacrame ta suscipere; dicendum idcirco est , aut Sacramenta non esse illam divinae benevolentiae oPPignorationem , aut nunquam a reprobis reci Pi, aut predestinatos esse omnes , qui Sacramenta

cciPiuat. Reprobis namque . juxta Calvinianos

104쪽

Lib. XXIV. Cap. I. s

Nos gratia denegatur, non ob pravam illorum dispositionem , sed quia Deus eandem gratiam solis praedestinatis sempiterno decreto Paravit , sacris in literis repromisit, ac reapse largitur. Nihil autem adjuvat Calvinistas , quod Circumcisio ab Apostolo Rom. dicatur Anaeu.lum, aut sigillume si quidem nemo nostrum negat , Circumcisionem fuisse initi foederis oppi gnorationem, necnon impressum in carne signaculum, quod Abrahae filios ab aliena genicto isterneret; sicuti neque illud inficiamur , homines sese per Sacramenta Deo mancipari , eidemque suam servitutem obstringere ; sed ne gamus tantum, in Sacramentis vel oppignoratio nem istam, vel divini foederis commemoratio nem solummodo esse spectandam , & non potius interiorem praesentemque justitiam & gratiam , quam significant , simulque in nobis es

sciunt . Non ergo eadem ratione a profanis Scripto, rihus , & ab Ecclesiae Patribus Sacramenti vocabulum usurpatur; neque ex eo quod apud li. rigantes Sacramentum dictum fuerit oppigno ratio pecuniae, recte deducitur, quod apud Ecclesiae Doctores Sacramenta primario sint signa cula foederis a Deo cum hominibus initi , aut oppignoratio promissae grata ae foederatis. Ex dictis corruunt aliae haereticorum definitiones, quae Omnes Sacramentis vim auserunt spiritualis gratiae effectricem . Hinc Zuinglia concedimus Sacramenta esse quandam initiatio. vem , qua Cbristo homines, ut Imperatori milites, Obstringuntur. Anabaptistis nou negamus Sacramenta esse signa, quibus admonemur , ut recte vivamus. Fatemur Socinianis Curisti fide-

105쪽

les a Iudaeis & a Paganis per Sacramenta sece ni. Ca vim , Lutherique gregariis ultro damus, Sacramentis fidem nostram excitari pietatemque plurimum exerceri. Inficiamur autem , id primo in Sacramentis attendi, non vero efficientiam sp ritualium donorum , & inrernae grati collationem . Sed reiectis sit sis ineptisque haereticorum definitionibus, modo retiat, ut Sacramentum ex Catholicorum Theologorum sententia describa mus . Multiplex in Scholis Sacramenti descri- Ptio circumfertur , quam brevitati itudente

silentio praeterimus, eamque dumtaxat adduci mus , ac retinendam esse censemus, quam trR-dit Catechismus Romanus in p. a. c. I n M. Sa

eramentum es νes sensi us Iu etia , qua' ex D ii litutiane , fandi totis /ussitiae tum Amf- con a , tum esciendae vim habet . Dicitur itaque Sacramentum rei sensi s subiniecta , sive signum quoddam sensibile: nam quod occultum eii, neque aliquam sui speciem sensi-hus ingerit, lignum appellari non potest et uti dictum est ex Augustino in th a. de dos citriit

c. i. Idcirco aute in sensibile signum ad Sacramentum constituendum suit adhibitum , qui ex S. Th0ma in p. q. q. do. a. q. est bomini co naturale , ut per sensibula per Ueniat ad cognitionem intelligibilium . Signum autem eli per quo aliquis devenit in cognitionem alterius Undo cum res fac rar , quae per Sacramenta signifetan rur, sint quaedam Diritualia , σ intelligibilia bona, quibus homo sanctifeatur ' consequens uti υτ per aliquas res sensiti uel Sacramenςi signim .

Dicuur a. auae ex Dei institutione vim babet i

106쪽

Lib. XXIV. Cap. I.

bet; quia nempe sensibile signum illud non ex sui natura, sed ex Dei voluntate rem sacram, gratiamque significat, & recte dispositis in nova lege largitur. Dicitur 3. Sacνamenta tum significandae, tum .ssciendae Iano, itatis oe justitiae vim habere . quod Sacramentorum novae dumtaxat legis est Proprium; cum vetera Sacramenta gratiam tan- Iummodo praesignaverint , nec aliam, nisi legalem , contulerint sanctitatem. Sed de hoc prolixius infra tractabitur. Ex dictis autem colli ingi facile poteit , quomodo definiendum sit Sacramentum late ac minus proprse sumptum. prout scilicet ei as notio a novae veterisque legis abstrahit Sacramentis. Lege S. Bonavent Tam tu q. d. I. p. I. dub. I. necnon Uen. ScO- tum in g. d. i. q. a.

Nuna noυue legis Sacramenta rebus oe ver

bis , tanquam materio O forma constent; o' an eodem Chri .sus determina erit Z

P Artes quibus perficiuntur sacramenta, iuxta

communem nunc Scholae usum a sexcentis fere annis, materia, & forma dicuntur ' ea scilicet comparatione, quae ex naturalium rerum est deducta principiis . Sicut enim in corpori hus invenitur subjecta res, quae ad unum aliudve con

107쪽

,oo De Theologicis Inst tutis

sit tuendum est prorsus indifferens; ac reperituPid etiam , quod rem illam ad peculiarem qua dam determinat rationem . quorum alterum ma-xeriam , alterum formam Philosophi nominarunprira In Sacramentis ac invenitur elementum, sive res aliqua subjecta sensibus , & verbum rem ipsam determinans , & in Sacramenti ratione constituens . Sensiabile ergo elementum insignitur materia nomine , verba vero formae vocaΦhulo denotantur. Haec autem ut manifesta redin dantur, sit Propositio I. Quodlibet novae legis Sacra mentum rebui tanquam materia , di verbis ma- quam forma perficitur. Probatur. Eugenius IV. in Decreto pro instructione Armenorum ait : Omnia Saeνamenta tribus pe si iuntur, Uidelicet rebus tanquam mo- reyia , verbis tauquam forma , oe perlona mini-βνi conserentis Sacramentum , eum intentione faetendi ρι od facit Ecclesia. Tum Concilium Tridentinum in sess. i c. 3. tres poemtentis actu Si nempe contriti nem, confessitinem , & satisfa-Etionem dixit' esse quasi materiam , & absolu, tionis verba formam sacramenti Poenitentiae nuncupis vit. Orientalis etiam Ecclesiae consensum ostendit Censura Hieremiae Parriarchae CΡ. ad Ult-tem hei genses directi c. 7. ubi legitur : Omnia Sacram nia sacνa san iuntur Scνiptura , ce tamque ac defluitam materiam foνmam b, benι o uti Baptism/ mari ria es aqua, 1ον ma autem verba Saceνλιεs ilia , Baptιυ ιυν fervus Dei in nomine Patνis, Filii, m Spiνitus Sancti. Deinde novae legis Sacramenta signa sunt gra

tiae: ergo in illis adbi headum est sensibile ali. quod

108쪽

Lib. XXIV. Cap. II. ' IDI

quod elementum, quo spiritualis designetur essectus. Cumque eadem Sacramenta non tantum gratiam promittant, verum & emciant, conferantque, consequitur , quod debeat sensibile elementum per consecratoria verba vim quandam eximiam super materialia cuncta nancisci, ac determinari ad constituendum emcax Sacramentum. Ergo sensibile elementum , quod ex sese indifferens est ac multiplicem potest usum habere, non male dicitur quasi Sacramenti materia ς verba vero quae idem elemenetum determ minant , consecrantque , quasi Sacramenti forma

rectissime nuncuPantur.

Quae diximus, ex Augustino confirmantur tract. 8o. in Joan. n. 3. ubi de Baptismo loquens

Daec habet : In aqua verbum mundat . Metrabe verbum , m quid aqua, nisi aqua Z-cediι ver- elementum sit Sacramentum . . . Un de ista tanta Niritis aquae, ut corpus tanRateor abluat ς nisi faeiense verbo P . . . Mundatiolairur nequaquam suxo labili tribueνetur elemento , nisi addeνetur in ve=ho. Ubi S. Doctor elementi nomine id ipsum intelligit, quod Theo rogi materiam vocant : & nomine verbi id . uod Iormam vocare nunc solent : & quod de Baptismo 'dicit, de aliis etiam valet Sacramenais; videlicet, fi detrahatur forma vel horum , quid oleum , nisi oleum quid panis nisi panis quid sacrorum Ministrorum manus . nisi manus Sc. Ut autem omnes evitentur ambares, advertimus, quod inter compositum physicum , &Sacramenta discrimen multiplex intercedat: a Primum est, quod corporum principia eisdeminuaereant, simulque permaneant; at in Sacra-

109쪽

mentis verborum forma pertransit, nec semper materiae coexistit , sed illam se penumero sequitur, post aliquod temporis intervallum : ita se habet poemtentis consessio , quae materiae locum tenet , quando Saςerdos absolutionis formam enunciat. Discrimen alterum est , quod physica materies est solida, & permanens; quorundam vero Sacramentorum materia est actio transiens, ne per se, sed tantum adminiculo externorum mo. ruum sensibilis ἰ uti in eodem poenitentiae Sacramento contingit.

Tertium discrimen in eo situm est, quod si materia subesse desinat , physicum compositum

perit atque dissolvitur; perseverat autem Sacra mentum, quanquam materia nonnisi moraliter percipiatur adesse; uti accidit in venerabili Eucharistiae Sacramento, quod permanentibus dumtaxat rerum subiectarum accidentibus , diu per-sstit. Horum ergo discriminum ratio ex eo petenda est, quod Sacramentum non est compositum

aliquod physicum , sed morale : ideoque ejus

Partes cum partibus physicis omnimodam simi- Iitudinem habere non possunt . Ergo sat erit , si quemadmodum partes physicae ad . rem naturalem constituendam physice coexistunt , physice uniuntur , ac physice participant materiae ac formae naturam; ita res & verba Sacramentorum moraliter coexistant, ut actus poenitentis, Sc forma Sacerdotalis absolutionis; moraliter uniantur , ut subjectus panis , & Consecrationis verba; moraliter etiam sint sensibiles, ut contritio poenitentium , & conjugum assensus quasi materialis evadit, sensibusque subjici-

110쪽

Lib. XXIV. Cap. II. Io I

tur per Verba, per nutus, per alia signa corporea. Quod vero ad alteram qoaesiti partem attinet, Observandum t. est , quod duohus modis res & verba Sacramentorum a Christo Domi- .no determinari potuerint : in genere scilicet, & in specie. In gρnere uuidem , si tantum praescripsit assumendum isse aliquod exterius signum; adhibendam nempe rem, ac ver-ha usurpanda , quae ad significandum instituti Sacramenti finem essent idonea; Ecesesiae vero contulerit potestatem, ut illa determinatum ali in quod signum eligeret. In specie autem , si ipsemet Christus rem & verba delegerit , ac determinate praeceperit, ut iisdem semper uteretur Ecclesia. 2. Notandum est , quod omnes Icholae Doctores admittant, materiam , & sormam Bapti Grai, S Eucharistiae fuisse a Christo determina- as in specie . A quam enim esse Baptismi materiam determinavit Ioan . r. v. 3. Nis quis νε-

natus fuerit ex aqua me. ejusdem vero formam Nat h. vlt. v. 19. Bapti antes eos in nomine Pa-rν s o c. Ac limi liter Eucharistiae materiam , &formam determinatas a Christo fuisse constat ex Matth. 15. Marci r . & Lucae χχ. Sed quod

Christus non tantum in genere , verum & in spetie per seipsu in aliorum Sacramentorum ommulnates & verba determinaverit, inficiantur aliqui. Praesertim dum de materia Confirmationis , &Ordinis disputatur. Hanc & nos opinionem in perdifficili quaestione opinando sem mur.

Propositio a. Prohabile nobis videtur , aliquorum Sacramentorum materias ac formas

cum taxat in genere , non & in specie fui si se a Christo determinatas.

SEARCH

MENU NAVIGATION