Fr. Andreae Sgambati ordinis minorum S. Francisci conventualium Opus de theologicis institutis, tomus primus 14. et ultimus complectens theologiae prolegomena, librosque de Dei existentia, et attributis Tomus undecimus complectens libros de justifica

발행: 1781년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

adnotamus, ad i Ilud gratiam ha hi tuli lem necepsario non requiri; quia Dei beneficia non ex operis dignitate, sed ex mia decentia eius cem di meritum consequuntur . Quare peccatores, dum per supernγturales anus ad iustimationas gratiam se disponunt, hanc tantum de congruo Promerentur. Neque istiusmodi meritis sempe e& insallibiliter d=vina gratia redditur οῦ sed prisDei beneplacito datur , atque s ex parte recipientis nullum inveni tur impedimentum . Stat

autem meritum de congruo etiam cum gratia

Doctificante, uti dum justus aut altis gratiam,

aut tibi donum finalis perseverantiae promer tur quae non ex justitia conferuntur , sed ex liheralitate divina. Prom ssionem de atque meritum de Congruo Neque requirat necessario, neque excludit: sufficit enim ad tale meritum , si opus rectitudinem aliquam habeat, cuius intuitu Deus heneficium at quod largiatur . Ut ergo opus meri torium sit de congruo, quatuor illae dum axat colidalones necessa eo requiruntur, quod nempe sit liberum , iit honum , in statu viae fiat , di a gratia actua l prcacedat .

Sed explicandum modo distinctius est . quid

apud De urn de congruo, quidque de condign mereri post mus. Et quod aeternam vitam POL sint Julti de condigno mereri, ex desis in priori capite Plusquam satis apparet . Sicut etiam ex dictis m lib. I 6. c. Io. patet , quod non Pnia sit homo sibi de condigno, ves de congruo saltem mereri primam gratiam aes ualem . Hic e go Frimum quaeritur, an quis sibi primam ju- iii Marionis gratiam valeat de condigno mereri

RisP. negatave . Quod enim est principium

92쪽

Lib. XXIII. Cap. VIII. 8 s

meriti, non potest venire sub merito , & essa illius effectus; alioquin seipsum supponeret, antequam esset : atqui gratia justificans est principium totius meriti de condigno. Et sane ne quit homo aliquid de condigno mereri, nisi fit Deo gratus, & ejusdem. amicus; quod quidem per habitualem gratiam obtinetur. Hinc Aminstohas ad Rom. 3. v. et . ait: Iustificati gratis per gratiam ipsius Et ad Titum η. v. I. Non eae operibus Iustitiae , quae fecimus nos , Ied secundum Inam misericordiam DIDOs nos fecit per Iaυacνu regenerationis , o renovationis Spiritus Sancti . Denique Tridentinum in ses. 6. cap. g. inquζt et

Gratis autem iustimari ideo dieimur, quia nibiι eorum quae iustificationem praecedunt , sive fides , sive opera , ipsam ius scationis gratiam prome

retur.

At dices. Saltem contritioni nil desicit , ut de condigno justificantem gratiam mereatur ei enim adnexa est gratia iustificans, adestque D dpromissio talem gratiam conferenfli homini jam

con rito. Ut enim legitur Zach. r. v. 3. Core vertimini ad me , ait Dominus exercituum , σeonis tar ad vos, dicit Dominus ex roituum .

Resp. 'contritionem cum gratia iustificante conneisi , non sicut condignum meritum cum praemio, sed sicut ultima.dispositio cum forma coniungitur . Et Deus veniam contritis Corde Promisit, non ut mercedem, quomodo Promi-lit gloriam , sed dumtaxat ut liberale donum, Promissione, qua se non ex stricta iustitia, sed ex sua fidelitate ligavit. . Negandum vero non est , quod homo per se pernaturales actus , quibus ad justificationis gratiam se disponit, eandem gratiam de congruo

F a me

93쪽

8 6 De Theologicis Institutis

mereatur. Si enim Deus , ut hominem iustificet. exigit expediitque liberi arbitrii motus per eius excitantem & adjuvantem gratiam se disponentis; nequeunt istiusm)ndi motus ratione meriti omnino privari . Et sane non est nullius meriti reputanda petentis fides, quaerentis piditas, & pulsantis instantia; praecipue si petendo, quaerendo, & Pulsando accipere , invenire , Se intrare dicatur . Unde S. Augustinus in epist. I94. ad Sixtum ait : Sed nee ipsa remissis peecatorum sine aliquo merito es , s fides banc impetrat . neque enim nullum est meritum mei, qua ille dicebat ' Deus propitius Myo mibi peccatori, descendit ius iudaius merito fritis bais

militatis, quoniam qui se humiliat , exaltatur . Et in lib. de praedest. SS. c. a. Quis autem dicat eum, qui iam coepit eredeνe, ab stlo in quem cre-

.idit , nibil mereνi Quaeritur 2. num Iusti possint aliis primam gratiam, sive actualem, sive iustificantem, ullo

modo mereri Resp. cum S. Thoma in I. a. q. I lq. a. 6. se quod merito condigni nullus potest mererari alteri primam gratiam, nisi solus Christus , is quia unusquisque nostrum movetur a Deo peris donum gratiae , ut ipse ad vitam aeternam se perveniat I & ideu meritum condigni ultra se hanc motionem non se extehdit. Sed anima se Christi mota est a Deo per gratiam, non sinis tum ut ipse perveniret ad gloriam vitae aeter vi nae, sed etiam ut alios in eam adduceret, iu,, quantum est Caput Ecclesiae, & Auctor sa-- lutis humanae , secundum illud ad Hebr. Σ.,, Qui multos filios in atoriam adduae ι , au-

94쪽

sed merito congrui potest aliquis alteriis mereri primam gratiam . Quia enim homo is in gratia constitutus implet Dei voluntatem is congruum est secundum amicitiae proportio4M nem , ut Deus impleat hominis voluntatem is in salvatione alterius; licet quandoque possitis habere impedimentum ex parte illius, cuius se aliqv s Sanctus iustificationem desiderat . Et in hoe ea su loquitur auctoritas Ieremiae e. 3. , , V. r. Si fleteris Μν es, o Samuel coram me, is non es anima mea ad populum istum . Legendus est quoque Seraph. Doctor in a. d. 17.

a. a. q. l.

Quaeres 3. an homo iustificatus mereri sibi possit augmeutum justificantis gratiae de con

digno

Resp. affirmative: uti Tridentina Synodus insess. 6. can. 32. definit, inquiens et Si quis dixerit . . . Iustificatum bonis operibus , qua ab eo pG Dei gratiam, o Iesu Chrsi meritum , eu-jus vivum membνum es, fiunt, non vere me er augmentum ἔνatis , vitam aternam , O ipsius Sirae aeterna, si tamen is gνatia decesserit , cos secuι onem, atque etiam gloriae augmentum ς ana

3bema fit. Legendum est etiam ejusdem sessio nis caput x. , ubi veritas isthaec ex Scripturis ostenditur. . ι . Id etiam Doctor Angel. m I. a. q. II 4. a. 8a sequenti ratione confirmat . - Illud cadit subis merito condigni , ad quod motio gratiae se

,, extendit: motio autem alicuius moventis nonis solum se extendit ad ultimum terminum m is tus, sed etiam ad totum progressum in m is tu. Terminus autem motus gratiae est vitati atterua , Progressus autem in hoc motu es,

95쪽

se secundum augumentu in charitatis, Vel gratiae

se secundum illud Prov. . iussorum semita quasis it x splendens procedit. , σ crescit usque ad per- fedium diem , qui est dies gloriae . Sic igitueri augmentum grat ae cadit sub merito condi. ,, gni. Vide S. Bonaventuram in a. d. 27. a.

Quaeres 4. an possit homo sibi mereri, ut post lapsum reparetur Sensus autem hujusce quaesiti est; an eo tempore, quo humo . est justus , pc ssit a Deo mereri , ut si contingat , ipsum labi in mortale peccatum , poenitentia sibi donetur & venia , sicque in priorem statum gratiae reducatur.

Resp. neque de condigno, neque de Congrum poste id hominem promereri . Manifesta sunt enim Domini verba apud Ezechielem c. I 8. V. 24. Si averteris te Iussus a Iussilia sua , m 9-

αν ι iniquitatem secundum Omoes abominationes , quas operaνi Diet imotus, numquid vivet 8 omnes iussitur eims, quas fecerat , non recor buntur ,

Ergo justitiae hominis , postquam peccaverit , in meriti ratione non manent, ut dignum, veIeongrpum esse dicatur, ipsum ob justitiae opera a Deo reparari post lapsum. . Probat hoc idem Doctor Angelicus non o scura ratione in I. a. q. II . a. 7. scribens: ,, Nul- , , ius potest ubi mereri reparationem post la-ὐ psum futurum , neque metato condigni , pe-que merito congrui. Μerito quidem condi. si gni hoc sibi mereti non potest , quia ratiosi huius meriti dependet ex motione divinae grata ar, quae quidem motio interrumpitur peris seq*ens Peccatum et unde omnia heneficia , is quae Postmodum aliquis a Deo consequitur,

96쪽

. Lib. XXIII. Cisp. VIII 8ρ

,, quibus reparatur , non cadunt sub merito , se tanquam motione prioris gratiae usque ad haecis nou se extendente. Meritum etiam congrui, is quo quis alteri primam gratiam meretur , se impeditur, ne consequatur effectum propter se impedimentum peccati in eo , cui quis meis retur. Multo igitur magis impeditur talisis meriti essicacia propter impedimentum , quod is est & in eo qui meretur , & in eo Cui meis retur. Hic enim utrumque in unam perso- .nam concurrit , Sc ideo nullo modo aliquisis potest sibi mereri reparationem post lapsum. Quod si s. quaesieris , num possit homo justus perseverantIam promereri ὸ Reponemus , quod de condigno illam mereri non possit; est enim specialissimum donum divino beneplacito praeparatum Electis, uti probavimus in lib. I 6.ir. Hinc adnotat S. Thomas in I. a. q. II a. 9. quod multi habent opera m ritoria, qui non conlequuntur perseυerantiam. Nec potes dici, quod hoc stat propter impedimentum peccati οῦ quia hoc trium quod est peccare , opponitur perseverantia . ira quoci si aliquis peνI erantiam mereretur , Deus non permitteret aIiquem eadere in peccatum. Deinde nemo mercedem apud Deum de condigno meretur, nisi ipse promiserit: atqui nul- tibi legitur promisisse Deum , quod bene Operantibus perseveracitiam dabit; imo potius admonemur cum timore, & tremore salutem nostram operari: uti ex Tridentina Synodo dixiamus in loco supra citato. ubi etiam cum S. Augustino notavimus , donum illud posse nos de

congruo promereri.

At dices. Possunt Iusti de condigno mereri, vitam aeternam: ergo & perseverantiam , si ne

97쪽

qua ad illam pervenire non pDssunt. . . Resp. negando paritatem. Nam gloria est finis , perseverantia vero est medium ; neque recte consequitur, quod si finis est merces, me ces etiam esse debeat medium, quo pervenitur ad finem; cum Dominus pro libito vocet ope rarios , & pro sua liberalitate talenta dispestisset; statutum vero denarium pro conventione persolvit, ac pro justitia fidelem servum de reis Portato lucro remunerat. Placuit praeterea Deo promittere vitam aeternam tanquam bravium bonis Iustorum operibus , ut omnes sic currerent , ut comprehenderent . non placuit vero promittere perseverantiam ipsam, ut nemo praesumeret , sed unusquisque propriae saluti cum tremore studeret . Tandem perseverantia non est necessaria , ut vitam mereamur aeternam , sed dumtaxat ut perveniamus ad illam : Iusta

autem , etsi absolute mereantur vitam aeternam, hujusce tamen consecutionem nos absolute me

rentur, sed δε in gratia decesserint, uti Tridentina Synodus ait in sess. 6. cap. 16. & can. 32. Dices a. Potest Iustus per hona opera Promereri aliud bonum opus subsequens , sive auxilium efficax , ut aliud honum opus efficiat et potest insuper per istud bonum opus subsequens promereri auxilium efficax ad aliud , & aliud opus ad mortem usque patrandum : ergo & ipsam potest perseverantiam promereri. Resp. quod gratia, quam Deus in hoc seculo

impertiri solet, non extenditur ad merendum de condigno gratiam aliam efficacem: neque inter actus priores, ac posteriores, vel inter gratiam prius concessam, & posterius concedendam oris do meriti ad mercedem intervenit; cum nulla

98쪽

Lib. XXIII. Cap. VIII. 'I

de hae are extet Dei promissio, & inscrutabilia sint iudicia Dei, cur auxilium emcax detur uni, & alteri denegetur; nam cpi datur misericorditer datur & cui non datur iusto iudicio denegatur. Postremo quod ad hona temporalia pertinet, recte asserit S. Thomas in I. a. q. II . a. lo. se quod si temporalia hona considerentur, prout is sunt utilia ad opera virtutum , quibus perduis cimur ad vitam aeternam secundum hoc diis recte & simpliciter eadunt sub merito deis condigno videliset , sicut & augmentum gra-- tiae, & omnia illa , quibus homo adiuvaturis ad perveniendum in hsatitudinem post pri-

,, mam gratiam. Tantum enim dat Deus viristi iustis de bonis temporalibus, de etiam de ma- , , lis , quant eis expedit ad perveniendumis ad Vitam aeternam , & in tantum sunt simisse pliciter hona huiusmodi temporalia et unde is dicitur in Psal. 33. Timentes autem Dominum is nou minuentuν omni hono a & alibi : Non vi.

si di justum derelictum o e. Psal. 36. M Si autem considerentur hujusmodi tempo- ,, ratia bona secundum se, sic non sunt simpli-- citer bona hominis , sed secundum quid, diis ita non simpliciter cadunt sub merito , sedis secundum quid; in quantum scilicet hominesis moventur a Deo ad aliqua temporaliter agenis da , in quibus suum propositum consequun-'D tur Deo favente, ut sicut vita aeterna est si minis pliciter praemium operum justitiae per rela- tionem ad motionem divinam; ita tempora-M lia bona in se considerata habeant rationemri mercedis habito respectu ad motionem di viam nam, qua voluntates hominum moventur ad D haec prosequenda, licet interdum in his non se habeant homines rectam luteationem.

99쪽

THEOLOGICIS INSTITUTIS

LIBER XXIV. Ubi quidquid ad Ecclesiae Sacra.

menta generatim attinet, bre- Viter eX planatur . . Ivino favente Numine iam

de Ecclesae Srcramentis nunc sermonem habebimus , con templaturi pro ingenii nostri mediocritate , ac pro instituti methodo expolituri copiosissimos divinae gratiae sontes, ex quibus Perennes aquae in uitam aeternam salientes ad omnem explendam animae nostrae sitim uberistim emanant . Et hoc quidem in libro de iis agemus , quae ad generalem Sacramentorum ommum notitiam pertinent , deinceps autem

de singulis distincte tractabimus.

100쪽

UL. XXIV. Cop. I.

Sacramenti nomen exponitur , ejuμμα recta descriptio traditur juxta Cubolicam verimum .

SAcramenti vocabulum pro vario ad rem lais cram respectu variam significationem obtinuit. Ac primo ex Varrone in lib. q. de lingua latina , Sacramenitim dictum fuit litigantium P gnus , quod olim in loco sacro usque ad litis finem apud Pontificem serva hatur a. Sacramentum pro juramento quolibet sumptum fuit, ac pso illo praesertam quo per aliquid sacrum milites sese obligabant ad fidem , & obedientiam Imperatori praestandam. g. Sacramenti Uocabulum denotat idem , ac MUerium, rem scilicet arcanam , & latentem . Hoc in sensu Pau- Ius in 1. ad Tim. 3. v. I 6. Verbi Incarnationem appellat Magnum pietatis Sacramentum Graece ριοςἰμιον . Qua etiam ratione arcanorum doctrinae , & symbola rerum occcultarum Sacramen ra , sive Mysteria nuncupantur ; uti de fidei orcanis aiebat Christus Matth. i'. v. a. ridis da tum ess nosse m seria νθgni coelorum . Tandem Sacramenti nomen accipitur pro sign 3 quolibet rei sacrae . Signum autem , 'ut Augostinus ait in lib. a. de dore Christ. c. i. vires proer Deciens, quam inserit sensibus, alius ali.

SEARCH

MENU NAVIGATION