Fr. Andreae Sgambati ordinis minorum S. Francisci conventualium Opus de theologicis institutis, tomus primus 14. et ultimus complectens theologiae prolegomena, librosque de Dei existentia, et attributis Tomus undecimus complectens libros de justifica

발행: 1781년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

Nullane sunt merita jusorum 8 Suns plane , quia justi sunt . Sed , ut jussi fierent , merita nos praece erunt. His adde Basialium in Psal. 33. &de Spiritu S. c. 24. Naz angenum Orat. 3I. &go. Cyrillum in thes. 26. Prosperum ad 6. ob. ieel. Gallorum, Bernardum serm. 8 i. in Can . Scc. Bene igitur recteque Tridentina Synodus insess. 6. cap. I s. contra nostri temporis haereticos haec inter alia protulit : se Cum Christus Iesus,, tanquam caput in membra , & tanquam viis iis in palmites , in ipsos iustificatos iugiteris virtutem influat; quae virtus bona eorum OA ,, pera semper antecedit, & comitatur ,& su

es sequitur, & sine qua nullo pacto Deo grata. ,, & merrtoria esse possunt ζ nihil ipsis iustifi- catis amplius deesse credendum est, quo mbis nus pleire illis quidem operibus, quae in Deori sunt facta , divinae legi pro huius vitae statu, , satisfecisse ,& vitam aeternam suo etiam temo,, pore, si tamen in gratia decesserint . conse-M quendam, vere Promeruisse censeantur: cum ,, Christus Salvator noster dicat, Ioan. q. v. II.,, Si quis biberit ex aqua, quam ego dabo ei , non fitiet in aeternum, bd fiet in eo fons aquaeri salienιis in vitam aeternam . Ac tandem in ejusdem sess. can. 32. ita de

erevit: Si quis dixeνιι , hominis iustificati bona opera ita ei e dona Dei, at non sinι etiam bona ipsius iustificati merita ἰ aut ipsum justi steatum

honis operibus, quae ab eo peν Dei gratiam , Iesu Chrissi meritum, cujus Divum membrum est,

sunt , non vehe mereri augmentum gνatiae , vitam aeternam , e r ipsius vitae aeterna , se tamen ingν alia decesserit, consecutionem , atque etiam glo-

νια augmentum; anathema D. Hoc idem docent

82쪽

Lib. XXIII. Cap. VII. 7s

cent Lateranense Concilium ΙV. sub Innocentio III., & Concilium Florentinum in decreto unionis, neenon Coelestinus I. in epist. ad Epi. scopos Galliae c. I 2. &c. Obiicies i. Vita aeterna in sacris literis mLferis ordia appellatur, & gratia e non ergo nostris illa meritis comparatur. Ita in Psal. I r. V. 4. legitur: sui coronat te in misericordia, mmiserationibus . Et ad Rom. 6. V. 1χ. St=pendium peccati mors e gratia autem Dei vita aeteνna. Tum

ad Ephes a. v. 8. Gratia salvati estis per fidem, re hoe non ex vobis, Dei enim donum est; non ex operibus , ut ne quis glorietur . Huc denique iacit , quod vita aeterna non semel in scripturis appellatur haereditas ἰ ea scilicet ex causa , quod, ut Calvinus ait in Antidoto Conc. I rid.

sess. 6. cap. I 6., non alio, juam gratuitae adoptio innis iure nobis obvenit.

Resp. quod vita aeterna merces simul dicatur,& gratia: Merces, quia meritis redditur; gr tia vero, & misericordia, quia merita ista oriuntur ex Dei gratia , quae homini tribuit, unde possit coram Deo mereri . Quare S. Augustinus in lib. de gra. & lib. arb. c. 9. ex Pouens textum l. loco citatum, inquit: Numquid nos corona bonis operibus redditur Z Sed quia ipsa bona opera ille in bonis operatur , de quo dictumes . Deus est enim qui operatur in vobis &velle, & operari pro hona voluntate ; ideo dia txit Psalmus, Cotonat te in miseratione Sc mi is sericordia ; quia ejus miseratione bona opera opea

ramur , quibus corona reddetur .

Ad . eadem responsio est. Ut enim eodem in loςo ait Augustinus : Accipiemus gratiam ρνο ratio, quando nobis vita σιerna rς Gur c de qua

83쪽

De Theologicis Institui s

qua dixit Apostolus e Gratia autem Dei vita a interna , in Christo Iesu Domino noltro e cum prius dix fex, Stipendium peccati mors. Merito enim stipendium, qnia militiae diabolicae mors aeis terna tanquam debitum reddittir. Ubi cum pssset dicere, recte dicere , Stipendium autem ivj i-riae vita aeterna ' maluit dicere , Gratia autem Dei vita aeterna : tit bine intellige νemus , non pro meritis noseris Deum nos ad aeternam tittam,

sed pro sua mVeratione perduceνe . Eadem habet in epist. I9 . ad SiXtum C. I. Ad 3. limiliter respondemus . Etsi enim viis tam promereamur aeternam ; non tamen fine

Dei gratia, quae ad fidem , & ad singulos pietatis actus necessaria est, & a qua metatum Omne procedit ; unde. in nobis gloriari omnino non possumus. Lege S. Augustinum laudato ialibro c. 7. Ad ultimum . Parvuli qui ante rationis usum adoptantur, & obeunt, accipiunt quidem vitam aeternam solo haereditatis titulo: at adulti, qui rationis usu pollent, & ad mortem usque in filiorum adoptione per hona opera perseverant , duplici titulo, altero nempe mercedis, haeredi ratis altero , aeternam vitam accipiunt. Id indicauit Apostolus scribens ad Coloss. 3. V. 23. Ωuodcunque facitis, ex animo operamini , sicut Domino, o non hominitius e scientes , quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Retributionis enim nomine ipsa merces exprimi tur: & cum haereditate conjungitur. Lege Synodum Tridentinam in sess. 6. c. I 6. Objicies et . Christus Lucae II. v. Io. discipulis suis ait: Cum feceritis omnia , quae praecepta

Iunt vobis, dicite e Serυi inutiles sumus e quod

dem Di ii ipso by Cooste

84쪽

Lib. XXIII. Cap. VIL 77

debuimus facere , fecimus. Atqui servus inutilis,& qui facit quod debet facere, non meretur. Resp. quod multiplici ex capite etiam poli ob servantiam praece elorum appellare nos μνuoi inurites debeamus. Primo nempe, quia nullum bonum Opus sine auxiliante Dei gratia potuissemus e Dficere: a. qu a ex opere nostro nihil Deo utili. atis accessit: 3. quia poterat nobis Deus mandata proponere, nulla repromissa mercede et denique, quia cavendum nobis est , ne ex honorum operum aestimatione superbiae tumor ex. surgat. Alibi tamen Deo utiles per ipsius gratiam nuncupamur ut triat th, a 3. v. δῖ. Euge

serve bone , oe fidelis , quia Iuper pauca fit bii

elis, super multa te eo tituam . Et in a. ad Tim. a. v. 2I. Si quis emundaυerit be ab istis, erit vas in bonoνem sanctifleatum , di utile Domi vo , σοῦ. Alibi quoque Christus nos non servos, sed amicos vocare dignatus est, inquiens

Joau. I S. v. II. Jam non vicavi Ua ΡΥUOI .... Vos autem dixι amicos .

Falsum est insuper, quod qui facit, quod debet, mereri non possit . Ut enim bene ait S.

Thomas In I. a. q. I l . a. r. ad I. Homo iustuant lim propria voluntate facit illud , quod de- .et . meretuνhalioquin actus justitiae , quo quis reddit debitum, non eget meritorius o Et rationem assignans in a. u. 27. q. I. a. 3. ad 3. inquit: amυis enim illud, quod reddit , quod debitum est alteri, tuum non st- nihilominus tamen mo-ήus operationis, in quo fundatur, o ius merendi , o laus inius merentis es, quia voluntarie,

propter bonum ius bilie reddit. Objicies 3. Meritum de condigno aequalita- em uicjt opus later, praemium , sive meru

85쪽

Cedem: atqui inter opera nostra, & vitam a ternam non datur aequalitas: scribit enim Apostolus ad Rom. 8. v. 18. Non sunt condigna passones huius tempoνis ad futuram gloriam , qu revelabitur in nobis . Resp. distinguo min. Non datur aequalitas absoluta, concedo ; proportionalis, nego minorem . Ad rationem meriti de condigno non requiritur absoluta aequassitas; ita nempe ut opus tantum esse debeat, quantum est praemium: sed sum cit, ut opus proportionem cum praemio habeat, & quod acceptetur ad praemium . Id autem habent opera facta in gratia , quae est semen vitae aeternae: & adest etiam Dei promiseso, qui eiuscemodi opera ad consecutionem aeternae glIriae ordinavit.

Hujusce ergo temporis passiones in seipsis spe- Elatae non sunt profecto condignae , ut suturae gloriae comparentur: illae quippe leves sunt &finem habent; merces vero est bonorum omnium aggregatio nunquam vicissitudini subjecta , vel fini. Unde Paulus in a. ad Cor. q. v. l . scri hit: Id enim, quod in praetenti es momentaneum, leve tribulationis nos rae, supra modum in 1-hlimitate inteνnum gloriae pondus operatur in nobis.

At digna est sempiternae mercedis retributio , quae passionibus illis redditur ; si attendamus eum, qui patitur, esse Dei filium ἡ& haeredem, ipsique conglorificationem repromissam esse cum Christo, si tamen cum illo compatiatur; ut inquit Apostolus objecto in eap. v. II. Hinc &in a. ad Thessal. c. i. v. 3. scribit et in digni habeamini regno Dei, pro quo O patimini . Et

Christus etiam Lucae 2 o. v. 33. eiuscemodi di-suitatem ostendit, dicens: Illi υero, qui digni

86쪽

Lib. XXIII. CV. VII. 7

hab buntur seculo illa , o restir rectione ex mora suis, oee. Lege S. Bonaventuram In a. d. 37.

objicies A. Μeritum de condigno inducit deis hilum in praemiante: atqui Deus nulli debitor esse potest. Deinde nemo .praemium ab eo me. retur , quem suo opere iuvare non po est : ata qui nequit homo Deum sua operatione juvare. Postremo assertio quam tuemur, injuriam Chri-.sto facit, quoniam vim & efficaciam passionis eius imminuit & dum humana merita statuit, ejusdem merita parvipendit. Resp. ad cum S. Augustino in Psal. rop. Deus fecit se nobis debitorem , non aliquid a no- - his accipiendo, sed tanta nobis promittendo . Et S. Thomas in I. a. q. II . a. t. ad 3, ait et suod quia ad io nostra non habet rationem meriis xi , nisi ex praesuppositione diυinae ordinationis . non sequitur, quod Deus essciatur simpliciter .debitor nobis, sed sibi ipsi ' in quantum debitum es , ut sua ordinatio impleatur. Ad a. respondet idem Doctor Angel. hoc in

loco ad a. suod Deus ex bonis no Iris non quaearit utilitatem , sed gloriam , idest manifestationem tuae bonitatis I quod etiam ex suis operibus quae. ris . Ex hoc autem, quod eum colimus , nihil iayccrescit, se/ nobis r oe ideo meremur aliquid a Deo, non quasi ex nostris operibus Hiquid ei a crescat, sed in quantum propter ejuν gloriam προ

Ad 3. Cum merita nostra ex Christi meritis oriantur, indeque vim suam omnem accipiant; idcirco quidquid illa dignitatis habent & laudis, totum in dignitatem laudemque meritorum Chri

sti redundat. Hoc ipse Christus aptissima simi

87쪽

8o De Tbeologicis Institutis

litudine declaravit, inquiens Ioan. II. V. 4. -- uere in me, ego in vobis . sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserat ira vite e sic nee vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites e me. Vide Seraph. Doctorem laudato in loco. ubi quaestionem istam Praeclare pertractat.

CAPUT VIII.

Conditiones ad meritum requisiitas ent

mero I declaratque quid possimus

apud Deum vel de condigno, vel de congruo promcreri. UTI priori in capite diximus, meritum aliud

de congruo est, aliud de condigno . Ad istud sex requiri conditiones, communis Theologorum tradit assertio. Et primo, ut meritorius sit actus, liber esse debet, eo libertatis genere, quod indisserentiae, di a simplici etiam necessitata Iolutum Sch lastici nominarunt . De hac conditione fuse tractavimus in lib. I 2.c. r.& a Requiritur a. quod actus laudabilis sit,&bonus. Ut enim opus sit meritorium , esse debet praemio dignum et atqui actus moraliter malus dignus est poena, non praemio; actus vero indiffrens, ut a junt, in tu lividuo, vel non datur; vel si datur, non est , cur potius dignus praemio dicatur, quam poena : ergo . Et lana ex comm uui cousensu nemo ab eo mercede;

88쪽

Lib. XXVI. Cap. VIII. st

expinat , in cuius gloriam obsequiumque non agit: atqui nullum opus in Dei gloriam, & obsequium eedit, nasi bonum fuerit, & ordinet ut

ad Deum. Lege Rom. z. y. oportet g. ut Iupernarurale sit opus' id est, ut praevenientis gratiae auxilio perpetretur. Ut enim hene ait S. Thomas in I. 2. q. IC9. a. I. Bias perducentes ad finem, oportet esse fui proin

portionatos . . . Vita autem aeterna es finis excedens proportionem Natuνae humanae: Et ideo homo peν sua naruralia non potest producere ope meνitoria proportionata vitae aeternae , sed ad boeexigitur altioν virtus , quae vi viνιus gratiae. Re-eole quae diximus in lib. 8. c.' praesertim q. 'Necesse est 4. ut opus in Raru 1 andiscantis gratiae peragatur. Nam gloria in Scripturis passim dicitur haereditas filiorum: unde Paulus ad Rom. 8. v. II. scribit et Accepistis Diνitum adoptionis Iliorum , in quo clamamus, inoba, Pater. Et v. i7. Si autem fili , haeredes . At non nisi per iustificantem gratiam , spiritum adoptionis accipimus, Deique filii sumus. Eaedem quoque Scripturae restantur, quod meritumih gratia , & amicitia Dei ira iandetur , ut siquis peccando mortaliter, amittat gratiam ac Dei amicitiam, statim amittat etiam omnia merita hona quae fecerat; unde Eφech. 18. v. 24. legitur et Si autem averteri Ie jusus a justria tua,

in fecerit iniquitatem . . . omnes jψιτια MI , quas fecerat, non xecordabuntur . Tandem in Scripturis non nisi diligentibus Deum. eiusque amici vita aeterna promittitur : ergo . Lega Concilium Tridentinum iu sess. 6. c. 16. Imo plu-xes hic Theologi sentiunt, quod aliarum vj rtu.

tum actus, etiamsi ab homine iusto fiant , vim Tom. XL F tam

89쪽

tam aeternam de condigno mereri non possint, nisi charitatis imperium, & υmaalis saltem Inis fluxus accesserit , quo Ddem actus in Deum , uti in summum bonum , ultimumque finem sa-Pernaturalis ordinis. reserantur . Lege Gotti intra ei. de merito iusti q. a. dub. 4. ac etiam S. Bonaventuram in a. d. 4 I. a. I. q. 3. s. Ad meritum ex Dei ordinatione requiritur flatus viae. Id aperte ex Scripturis eruitur. dicitur enim Ecclesiastae 9. v. I. Mortui vero nihil nουerunt amplius, nec babent uItνa mercadens. Et ibidem e. ir. v. 3. Si ceciderit ιignum ad auserum, aut ad aquilonem, in quocunque lo- ω eeciderit, ibi eris . Huiusce vero divinae or- , .dinationis. ratio Potest inde desumi, quod cum Deus tempora pro merito, ac pro Praemio determinare voluerit, & me runm ex sui conceptu praemium antecedat; idcirco temporalem hanc ille vitam laboribus ac militiae destinavit . in altera vero sutura vita mercedem coronamque consti tuit . . 'Sexta tandem eonditio est Dei promissio. Nam

hona quidem opera ob sanctificantem grat ambabent dignitatem & proportionem cum aeterna mercede; sed operanti, licet portaverit pondus diei & aeitus, merces ex iustitia non debetur , nisi fuerit conductus, nisi pactum cum Domino intercesserit , nisi sit facta conventio diurnum denarium persolvendi . Lege Matth. c. 2Q. v. 1. & seq. Et sane non alio pacto Deus constitui potest hominum debitor, m si quatenus rationi ac veritati maxime convenit, ut fidelis sit, servet. que promissa. Cum enim simus natura Dei se vi , potest ille servato aequitatis jure omnia opera

90쪽

Tib. XXIII. Cap. VIII. 83

ra sine remuneratione aliqua a nobis exigere .

Vide quae in praecedente cap. dicta sunt ad 4. object. Id denique docet Tridentina Synodus sess. 6.

c. I 6. dicens: Bene operantibus usque in finem, in Deo speranιibus proponenda es vita aetemna , . ranquam gratia sitiis Dei peν Chrsum Iesum misericorditer promissa I tanquam merces ex ipsus Dei promissione bonis inorum operiabus, oe meritis fritiseν reddenda.

Dicet hic aliquis . Peccata mortalia ordinatione divida non egent , ut pinnam mereantur aeternam, quia ex seipsis indignitatem adducunt: ergo neque Iustorum opera, quae procedunt ex gratia, indigent Ordinatione divina, ut aeternam VI tam .mereantur, quia ex seipsis bona sunt,&condignitatem includunt ..

Resp. negando paritatem. Qui enim peccat, se debitorem luendi poenam ex iure constituit, quia peccata sine ulla judicis ordinatione ex se-- se digna sunt poena. Iustus autem hona per gratiam opera faciens , non se creditorem aeternae vitae constituit ; quia licet ex se se supernaturalem rei proportionem habeant cum vita aete na; cum tamen ex aliis titulis Deo sint debita, non talem habent proportionem cum illa ut meritum habet cum praemio , nisi ex Dei volunta. te, qui ita libere ordinavit. Hinc a Pio V.&a Gregorio XIII. haec secunda Baji propositio

damnata est ἔ Sieut opM malum ex natura sua es mortis aeternae meritoνium, sic bonum opus ex natura sua es υitae aternae meritorium . Favet& huic responsioni S. Bonavensura in Σ. d. 27. o. a. q. 3. ad argum.

Quod vero ad meritum de congruo Pertinet, F a ad

SEARCH

MENU NAVIGATION