장음표시 사용
141쪽
durasset r neque enim Deus id semper agit, quoὸ nobis congruum magis, meliusque videtur. L, ge quae uncimus in lib. to. c. I l.
Objicies t. contra t. propos. Pe sectissimus innocentiae st itus expostulat, ut superiora ab inferioribus nullo modo dependeant i ergo repugnat , quod eo in statu spiritualis anima vel quantum ad scientiam , quel quantum ad gratiam perficiatur per sensibilia signa . cujusmodi
Resp. pugnare utique cum innocentiae statii sensuum rebellionem, dc corporalium rerum imagines , quae pertrahant in errorem , non autem sensibilia ligna , quae animam corpori insitam iaeognitionem spir tualium rerum adducant . Ea enim est hominis tum innocentis tum lapsi natura , ut ex rebus sensu perceptis in notitiam intelligibilium rerum assurgat e quare Poteraut in innocentiae statu institui Sacramenta tanquam externa signa, quae hominem ad cogitandas res
spirituales pet ea significatas excitarent & ad easdem intelligendas instruerent. Hinc & de innocente homine dici potest, quod de lapso di. eit Chrysostomus hom. 83. in Matth. . & hom. 6o. ad Populum Antiochenum : Si incorporeus esses, nuda oe ineorporea dedisset tibi Deus dona sed quoui m anima eorpori inserta es , in seus bilibus intel igibilia tibi praebet a, Sicut igitur innocentiae statui minime ad Uer a satur , quod homo phantasmatibus ad plurium
objectorum scientiam indigeret . egeretque cor Poreis cibis ad vitam alendam : ita neque eidem statui opponitur, quod volente Deo, ho mo per sensiabilia signa adiutus spiritualia obie. cognosceret. Ac tandem sicuti contra digni
142쪽
tatem innocentis naturae non fuit , quod in signum subiectionis & obedientiae Deus homini usum ligni scientiae honi, & mali vetaret; ita pari rei contra eiusdem status dignitatem non fuisset, si propter obedientiae ineritum , humi insisque subiectionis testimonium, voluisset Deus, quod homo ad sanctificantis gratiae conservati nem . vel augmentum signis sensibilibus utereatur. Neque tunc proprie subjectus inferioribu rebus ac sensibilibus signis homo fuisset, sed Deo
tantum, qui eorumdem signorum usum pro sa- premo suo dominio imperasset . Lege S. Bona. venturam in 4. d. t. p. t. dub. g. obiicies et . contra a. proposi Plura sunt mmmenta, ex quibus pro certo colligitur, Sacramenta in statu innocentiae minime extitisse. Et t. Sacramenta signa sunt tu religione stabili 1 ae permanentia : non ergo locum habuerunt in es statu, qui brevissimo tempore perduravit. 1Ι. Nos duplici ex capite Sacramentis ege mus ' scilicet ut curemus, & ut erudiamur: at. qui Adam ex neutro capite Sacramentis indiguit. Probatur . Non ut curaretur, quia non erat infirmus : Ut autem Christus ait Matth. y. U. 12. Non est ostus Ualentibus Med ιν , sed male habentibus. Neque ut erudiretur, quia spiritualium , & supernaturalium rerum cognitio
Bem non ex sensibilibus, sed a Deo per speetes immediate ipsi infusas acceperat. Ρostremo Sacramenta vel ad geatiam recipiendam , vel ad servandam , vel ad augendam instituuntur : in statu autem originalis justitii iam gratia absque ullo sacramentorum adminicum collata fuerat. Tunc etiam nil homine; fuissent
passi noxiae cupiditatis, sensuumque luctaminis;
143쪽
1 3 6 De Theologieis Institurix
ideoque potuissent absque sensibilibus elementiς accentam custodire iustitiam . In hac quoque
l)roficere potuissent, sicut Angeli sancti , prei berum arbitrium perseverando , fecerunt.
Resp. ad i. innocentiae statum non fuisse qui isdem diuturnum ac permanentem ob liberam primi homi is praevaricationem; ea tamen admini incula habere potuisse , quae statui diuturno ac pedimanenti conveniunt : quemadmodum in eo adservandam corpoream vitam salubris ligni alimenta minime defuerunt; etsi transgressor homo eisdem Privari meruerit.
Ad a. 8c 3. Concedimus certum esse , quod Sacramenta in statu innocentiae instituta noufuerint ad peccati medelam, neque vim habuerint conferendi gratiam intuitu passionis D. N. Iesu Christi. At incertum esse defendimus , num Sacramenta ad eruditionem , sive ad experimentalem spiritualium rerum cognitionem , & ad gratiae efficientiam suerint instituta . Nam etsisne ullo Sacramentorum adminiculo originalem iustitiam ac primam gratiam primus homo receperit, & licet fuerit noxia cupiditate prorsus immunis; potuit tamen per sensibilia signa uberiorem gratiam adipisci , qua facilius originalem iustitiam custodiret, I in virtute ac sanctitate proficeret. Id autem num ita contigerit, latev Imnino , Scriptura ac Traditione silentibus . Neque de Angelo, & de primo homine eadem ratio est , dum sermo de Sacramentis habetur. Ille enim spiritualis cum sit . nec animum habeat insertum carni , non debuit spiritaliter vivere mysteriis mtelligibilium rerum corporaliter praesentatis; quod de homine etiam innocente in supracitato loco S. Augustinus as
144쪽
obiicies 3. Ambiguum non esse videtur, quod Sacramenta re ipsa tu statu innocentiae fuerint i stituta. Eo enim in statu Adam inter, & Evam
verum extitit matrimonium e atqui matrimonium est verum ac proprium Sacramentum .
Deinde S. Augustinus in lib. 8. de Gen. ad lit. c. q. in ligno vitae Sacramenti rati odem agnoscit. Et ibidem c. 3. necnon in lib. II. c. go. scribit, lignum illud non solum fuisse invisibilis sapientiae visibile Sacramentum, verum&invisibili virtute immoris talitatem primo homini contulisse. Atqui immo talitas primi hominis erat gratiae donum,non natu ratis ejusdem conditio. Ergo lignum vitae & fuit corporale signum rei sacrae,& donum gratiae coni iit: quod munus est veri ac Proprii Sacramenti. . Resp. ad I. cum S. Thoma in p. 3. q. 6 l. ad 3. se quod matrimonium fuit institutum in se statu innocentiae non secundum quod est Sa- is cramentum, sed secundum quod est in officium is natusae e ex consequenti tamen aliquid signi-- ficabat futurum circa Christum , di Ecclesiam, se N omnia alia in figura Christi praecesserunt. Itaque matrimonium in lege dumtaxat Evangelica ad Sacramenti dignitatem a Christo Domino evectum est . In innocentiae autem stato institutum non fuit, ut. per illud homines Da-ctificarentur , sed ut multiplicarentur ; & id. Circo non erat Sacramentum , nisi lato dumta-Nat in sensu, quatenus moerium praesignabat , Christi scilicet & Ecclesiae unionem. Iuxta hanc etiam ampliorem significationem S. Augustinus lignum vitae Sacramentum appellat; quia nempe rem designabat arcanam. D cet enim in ligno vitae praefiguratum fuisse Chri
stum, qui vera Sapientia est . sicuti praemon
145쪽
stratus etiam fuit in petra, de qua aquae fluκε runt. Erat ergo, ait S. Doctor, lignum υἱ-tae, quemadmodum petνa Christus ' nec sine mν- steriis reru' spiritualium &c. uti in I. proposiotione leguntur. Atqui petra verum propriumque Sacramentum , ut in ptae sentia accipitur, nequaquam fuit: ergo nec lignum vitae.
Dum vero in c. 3. asser it Augustinus, lignum vitae contulisse sanitatem stabilem inistratisn/ alubritatis occulia , non significat gratiam colis latam animae ι sed tributam corpori firmitatemqnon vi aliis cibis communi sed occulta , &mirabili, qualis apparuit in subcineficio pane ι quo Elias quadraginta dierum itinere pervenit ad montem Horeb, Regum c. I9. v. 8. aut in sarina, sc oleo viduae Sareptanae , 3. Regum e. 17. V. 16. Haec enim exempla ibidem S. Doactor adducit Quis vero aut subcinericium illum panem, aut farinam, & oleum Sacramenta in propria significatione vocaverit At dices. Quamvis certo amrmari non posest Sacramenta reipsa in statu innocentiae extitisse; videtur tamen pro certo tenendum , quod
instituenda fuissent , si diutius status ille durasset . Et profecto, uti scribit Augustinus in lib.
19. contra Faustum c. I. In nullum nomen Religionis . seu υerum, seu falsum, e gulari bonsi nes possunt, nisi aliquo signaculorum , vel Saer mentoνum visebilium consortio colligentuν . Cunx itaque in statu innocentiae futurus esset Dei cu
tus & vera Religio ς opus sane fuisset, ut proes statu instituerentur Sacramenta, esusdem nempe Religionis sacra signacula . Eodem quoque in statu extitissent oblatione di tactificia ; cum homo ex iure naturae non lautum
146쪽
ium interiori , sed & exteriori actu Deum coleret teneatur. Alicuius autem meriti sacrificia illa suissent; proindeque gratiae contulissent incrementum, vel saltem ad illud conserendum fuissent idonea; quod ad rationem veri Sacramenti sat esse videturi Resp. ad ta loqui Augustinum de . Religione, quae modo est , vel potest esse οῦ nimirum, aut vera, aut salsa; quae in statu innocentiae non fuisset. Eo enim perseUetante statu unum Deum omnes homines adorassent Leandemque Rempublicam constituissent: & ideo non fuisset opus, ut aliqui- .hus signaculis homines colligarentur , & distinae guerentur ab aliis, quibus diversam religionem profiteri. liberet.
Quod si a mimare volueris, s. Doctorem to qui de Religione, quae quocunque in statu esse potest: eum quibusdam Theologis observandum est, eum non copulatiis , sed disjunctiυe dixisse,
nisi aliquo 'naeulorum , mel Sacramentorum oecout fortassis agnosceres, quod ut homines in aliqua Religione coadunentur, alterutrum requira tur, ut nempe vel in signaculis. sive sacrificiis, externisque ritibus, vel in Sacramentis inter se invicem colligentur; non vero quod requiratue
Ad alterum reponimus, aliani de sacrificiis, aliam de Sacramentis habendam esse rationem a Sacrificia enim protestativa sunt religios cultus,ac. per illa homo Deum , ut rerum omnium . Dominum , recognoscit i ideoque cum ille em sui natura non spiti tu tantum , sed & corpore constet , Deo litare debet non spiritualibus solum, sed & dorporalibus ritibus, in quocunque statu ponatur . Neque aliter per sacrificia gra . tiam consequimur, quam per modum meriti .
147쪽
scuti nempe per eleemosynas , Sc jejunia eandem gratiam impetramus. At Sacramenta Pro. Prie dicta non ad protestationem divini cultus primario ordinantur, sed ad hominis sanctificationem, quam vel primo trihuunt, vel adaugent, vel conservam ς & illorum institutio non ex immutabili naturae iure descendit, sed ex libera Dei voluntate dependet: unde nuin in innocentiae statu fuerint, vel sutura fuissent, merito du-hitamus : cum nihil hac de re, Deique voluntate nobis Scriptura, vel Traditio manifestent . Potuisset enim Deus pro sua tunc libertate decernere , quod homo vel per sensibilia signa, vel sine illis, gratiam reciperet , receptamque servaret, & augere studeret.
CAPUT VI. An in lege naturae , oe in lege scripta
DUrandus, soto, Ledeisa, ae nonnulli alii
Scholae Doctores affrmarunt, quod in statu legis naturae, praesertim ante Circumcissionem, nulla fuerint Sacramenta , eo quod ad justificationem sola fidei protestatio, absque ullo signo sens hili satis esset; & si aliquando Patriarchae istiusmodi signum exhibuerint, non erat illud determinatum , neque divinitus institutum . Qui . dam vero, uti Suare E, & Juen in , etiam ante Circumcisionem extitisse putant Sacramentum aliquod pro Parvulis ab originali culpa expiandis,
148쪽
non autem pro adultis, quibus sat erat fides insuturum Liberatorem, quocunque tempore neo cess.iria ad salutem . Complures denique tam Pro parvulis, quam pro adultis in statu naturae Sacramenta extitisse propugnant, inter quos recensendi sunt Canus, Gotti, Tournely,& Cl. P. Berti. Propositio I. Tempore legis naturae extitit aliquod pro parvulis Sacramentum . Probatur ex Augustino, qui in lib. s. contra Iulianum c. tr. ait: Nec ideo tamen credendum c . m ante datam circumcisioneni famulos Dei, quando quidem eis ineνat Mediatoris fides in eaν-
ne venturi, nullo Sacramentorum eius vitulatos
fuisse parvulis Dis ζ quamvis quid illud esset aliis
qua necessaria causa Scriptura latere voltieν it. Item Auctor de Cardinalibus operihus Christi , inter opera S. Cypriani in cap. de Circumcisione , haec habet : Sane originale pecca-ιωm quod o primis parenti4us in totam generis hujus successonem defluxiι, omni tempore aliquiis hias remediis oportuiι eviari y licet vim plenam 'nificantia non habuerint, donec ad νem issam
ventum est, quae. Murarum opeνiebatur velamiisne . Et licet Sacramentorum arcana omnibus non pateνent; vissus ramen oe lectus eorum ignora-νi non poterat.
Denique Innocentius III. cap. Maiores , lib. 3. decret, tit. a. Postquam asseruit , originale peccatum in veteri lege per Circumcisionem fuisse deletum, in nova autem per B iptismum, generalem hanc causam & rationem assignat : Ut, ut univein parvuli pereant, quorum quo- ridie tanta multisvis moνiιών, quin . ipsis mi sericors Deus, qui neminem vulι perire, aliqvos
149쪽
νemedium procuraυeνit ad salutem . Quae sane ra. tio ad eos etiam parvulos extenditur , qui mlege naturae vixerunt; & remedii nomine S. ΡOntifex Sacramentum intelligit , cum ibidem de Circumcisione , & de Baptismo disputa si caeminstituat. Ex dictis non obscura colligitur assertionis
nostrae ratio. Deus enim, cum velit omnes homines salvos fieri, proculdubio parvulorum saluti m lege naturae consul t , per remedium aliquod destinatum ad originalem maculam eluendam : atqui remedium illud per visibile qu γddam signum erat iisdem infantibus applicandum : ergo fuit verum ac proprium Sacramentum, Minor propositio patet: visibili hus en m lignis ad Deum redeundum est , quemadmodum ab invi- silibus per visibilia cecidimus ut quo c tu , inquit Gregarius M. in L h. 26. Mor. c. 8. nunc 12. assima venit ad infima, eo gradu reveνιος ursa summa atque iisdem, quibus corruit, passibus surgat e ex quo capite praeclari plerique Tbet logi Sacramentorum necessi ratem e Vincunt. Deinde remedium qdo Deus etiam in naturae
lege parvulorum saluti providjt, aliud profecto non fuit , quam fides in Christum ς ut enim
scribit Augustinus in lib. a. de nupt. & concu P. c. I i. Eadem fides Mediatoris Ia os /ustos faciebat antiquo , pusillos eum magnis . Atqui ut fides ista opitularetur infantibus, oportebat, ut eorum parentes interiorem actum visibili aliquos gno proderent, & exterius declararen . Cum enim illi iustificationem percipere propria actuali fide non possent, parentum fide iusti Maha*tur r interior autem fidei protestatio non vide-ιkr sufficiens fuisse remedium ad obtinendam
150쪽
iustitiam, & salutem ; alioquin infantes etiam
ιu matrum utero decedentes regenerationis gratiam consequi potuissent ' sum potuisset illis subvenire parentum , aut extraneorum fides , nisi applicandum eisdem esset sensibile Sacra. mentum: motu enim mentis aequaliter ad na. ros, & ad non natos se potest extendere . Seiscundum vero ordinariam Dei legem nemo, antequam nascatur, potest ab originali culpa mundari ; cum prius nasci oporteat, quam renasci. Ρropositio a. In statu legis natur e etiam pro adultis Sacramenta aliqua extitere. Probatur. Idcirco instituta suerunt Sacramenta , ut homo ad invisibilium rerum intelligenistiam signis visibili bos excitetur; uti Patres aL. firmant . Atqui etiam adulti visibilibus signis erant ad invisibil um intelligentiam excitandi , in eo praesertim statui in quo p aalis caecitas Plurimum grassabatur Acςedit, quod actus fidei , eontritionis , neque in statu legis gratiae semper ad justificationem sufficiunt absque adminiculo Sacramenororum et vero autem simile non videtur majorem tunc habuisse , quam habeant modo vim , efficaciam ad explanda peccata .
Tandem illo in statu Sacrificia Deo fuerunt oblat , uti patet .exemplis Abel, Cain , Job , Abrahae, Melchisedech , aliorumque ; quidni
ergo fuere tunc etiam Sacramenta Maxime quod idem ritus exterior , simul & rationem Sacrificii ad cultum Dei, & Sacramenti ad sanctificationem hominis habere potuerit Objicies contra I. propos. Nonnulli Patres apertis verbis affirmant, quod in lege naturaepet solam fidem justificati suerint tam parvuli, quam