Fr. Andreae Sgambati ordinis minorum S. Francisci conventualium Opus de theologicis institutis, tomus primus 14. et ultimus complectens theologiae prolegomena, librosque de Dei existentia, et attributis Tomus undecimus complectens libros de justifica

발행: 1781년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

as 4 Theologicis Inst tutis

ra septem enumerat Sacramenta , nisi sorte Apoe. c. 7. V. . ubi Sacramenta dicuntur septem capita

bestiae. Non ergo alicubi , nisi in Ecclesia Antichristi , Satramenta sunt septem . Resp. quod argumentum istud facile possit in ipsos hae teli eos tetorqueri: nam neque Scriptura aliquo in loco duo tantum , vel tria esse

dacramenta commemorat . Deinde negamus, in Scripturis singula Sacramenta minime commendari. Praeterea non sola Scriptura , sed Apostolicis etiam Traditioni hus inconcussa Ecclesiae dogmata continentur . Post emo etsi Scriptura nulli hi tradat quatuor esse Evangelia , quatuor tamen ea esse credunt Haeretici ἔ cur ego non similiter de septenario Sacramentorum numero sentiunt Quod vero Κemnitius ait, septem sacramenta esse septem Antichristi capita , singolarem pet id dementiam suam , maximamque temeri tatem ostendit. Si enim ita esset; ergo & Baptismus, & Eucharistin forent capita Antichristi; quod est contra Memnitium. Deinde eo in loco non dicitur , septem Sacramenta esse.septem capita bestiae, sed unum Sacramentum mMilo , oe bestia, quae ρονtar eam, oe habet ea, ta septem, eornua decem ideoque si nugati liceret, eadem hestia dicenda esset haeresis Lu- therana , septem polluta vitiis , ac multiplici

iniqnitate turpata, & quae aliquando unum dumtaxat dari asseruit Sacramentum, nempe Baptis murti . At lege Interpretes, & contextum . Objietes 2. Septenatio Sacramentorum numero Patrum traditio evidenter opponitur . Primo enim nunquam apud Antiquos numerum

istum invenies, ac nunquam primaeva Ecclesia hune

162쪽

Zib.XXIV. Cap. VII.

hune Catalogum definiuit . Deinde cum Veteo ves fidei mysteria gentibus occultare solerent . duo dumtaxat ex Patribus occultata cognoui

mus, Baptismum scilieet,& Eucharistiam ς nam Augusti nux in psal. to . n. i4. ait : Ωuid es . quod occultum est, di non publicum in Eectista 'Sacramentum Baptismi , Saeramentum Euebaνia Ilia . Opera enim vostra vident m pagani e S

eramenta vero occultantur illis.

Resp. ad r. neque olim Ecclesiam definivisse, quod sacramenta sint duo dumtaxat, aut tria . Praeterea idcirco non definivit , quoniam reserat euique fidelium explorata . Hunc insuper numerum servasse ditenda est , quando anatheismate percussit Sacramenta aliqua. denegantes . ut seculo et tr. Novatianos non confirmantes neo. phylos , IV. seculo Μanichaeos damnantes nuriptias, secuto xlv. Wieiifistas Unctionem abiicientes extremam. Tandem Echlesia , uti scripturarum Canonem, ita Sacramentorum numerum definivit, quando ad reprimendam haereticorum audaciam opportunum id esse cognovit. Quod de sacrorum mysteriorum occultatio. ne Ohi ctum est , adversus haereticos retorquetur, Basilius enim in lib. de Spiritu Sancto c. 27. inter arcana, quae scripto non produntur , enumerat olei inunctionem, Chrysostomus horn. a 8. in a. ad Cori inter arcana solis initiatis manifesta redenset sacram ordinationem , preces. que , & ceremonias in illa adhibitas . Augustiis nus denique eodem sermone in Psal. t Oa. n. 9.scribit: Munus Sacramen ονum in Baptismo n Eω-eharissia , in ceteris Ianctis Sacramentis. Quum igitur num. I 4. duo Sacramenta commemorat , eliqua non excludit.

163쪽

obiicies 3. Antiquiores Ecclesiae Patries' septenarium Sacramentorum numerum ignorarunt

bustinus enim in Apologia ad Antoninum , quae secunda dicitur , & Tertullianus in A. contra Marcionem c. 34. Baptismi, & Eucharistiae solummodo meminerunt . Cyrillus Ierosolymita isnus in Catechesibus Μystagogicis de tribus tantum Sacramentis pertractar, Baptismo nimirum, S Chrismate, & Eucharistia. In eundem quoinque numerum consentit Ambrosius lib. 6. de Sacramentis c. a. ubi postquam de hisce tribus prolixe pertraciat, ita concludit: Ergo accepisti de

Sacramentis, plenio me cognoυisi omnia. Tenet eundem numerum Gregorius Μ. relatus in cap. Multi secularium, a. p. Decreti q. r. Causa I. Num. 84. ubi ait et sunt autem Sacramenta , Bain

Ergo duo , vel ad summum tria Sacramenta sunt ex Patrihus retinenda. Resp. laudatos Patres duo, vel tria Sacramen ta commemoriasse, prout suscepti operis ratio postulabat. Iustinus de Baptismo egit, ut retunis deret impactam Christianis calumniam , quod malefica superstitione initiarentur; ac reponit,

etiam daemones cum iaυation m banc audissent per

Prophetam promulgatam, effecisse, ut ingre, furi in delubra eorum. accessuri ad illos, aν-que libationibus , o adipis nidostibus osserendis operaturi seipsos aqua alaesione lustrarent. Unde consequitur noci posse in Christi fidelibus da.mnari. regenerationis lavacrum ab iis, qui corporum lustrationes in suis mysteriis adhibebant. Pertractat etiam S. Μartyr de Eucharistia ad repellendam illorum accusationem, qui arbitrahantur in Ecclauarum conventibus, di in sacra

164쪽

Lib. XXIV. Cap. VII. I 57

Altaris mensa trucidatas infantium carnes a poni: unde ait, illic panem vinumque distribus ac demonstrat non posse id redargui a paganis, quoniam & similia in βeν iis, atque inlitati nibus Milbrae feνi docueνunt ρeν imiιationem p mi daemones. In sacrificiis enim Mithrae, qui ini. tiabantur, panem , & aquae poculum appone, hant. Laudata igitur in Apologia Iustinus ea vindicat, quae opponebantur ; si cetera irrisori. hus manifestasset, nec se gessisset prudenter, nec disciplinam servasset arcani, nec suos intra fines, Apologiam continuisset. Tertullianus in iv. contra Marcionem Baiaptismum , & Eucharistiam idcirco commemorat , quia haec duo Sacramenta etiam Marcion admittebat , quem ita eo loci perstringit : Sι omnino negas permitti diυorrium a Chrso, quomodo tu nuptias dirimis Z Nec coniungens marem feminam, nec alibi coniunctos ad Sacrameno um Baptismi, σ Eucharissiae admittens, nisi inater se eonjuraverint adversus fructum nuptiarum 'Ceterum ex lib. de paerscriptionibus: c. O. constat , quod alia quoque Sacramenta Tertullia

nus admiserit.

Cyrillus , & Ambrosius dum Catechumenos instruunt, de tribus illis Sacramentis plenissime

tractant, quae simul conferebantur ἰ cetera autem non expungunt. Numquid enim Amhrosius negat Poenitentiae Sacramentum , de quo duos libros adversus Novatianos ornavit Z Idem asse.

rendum est de C. Multi faeculaνium, in quo ideo

trium Sacramentorum fit mentio, quoniam nonnulli temere amrmabant sanctificata non esse, dum conficiuntur eorum ossicio, quoνum vita aliortim

mutis apparet ignobilire quauquam sententiam ii

165쪽

i38 De Theologisis Institutis

tam frustra inter Gregorii opera quis requiret. Obiicies 4. Sacramenta plura videntur esse , quam septem . I. enim Bapti mus est triplex. fluminis nempe, flaminis, di sanguinis. II. Poenirentia duplex est, publica scilicet, & secreta. III. Non unus est ordo, sed septem, qui plura Sacramenta constituunt. IV. Quidam Graeci

Monasticam profimonem inter Sacramenta recensent. V. A qua benedicta , aliaeque res Plures Sacerdotis bened ictione consecratae , Sacramentorum loco sontra peccata venialia adhibentur: ergo Resp. ad i. eum S. Bonaventura in A. d. q. p. a. a. i. q. 3. quod baptismus sanguinis non est Sacramentum , quia desciunt ei omnia, quae Iunt de ratiorie Sacramenti , scilieri νepraesentatio ex similitudine , fi/nimatio ex institutione , sanctis ςatis ex secti prolatione . Ergo per analogiam dumtaxat Baptismus sanguinis , & Baptismus hominis it dicuntur , propter scilicet interiorem purificationem , quam ad instar Baptismi flaminis operantur. Solui autem Baptismus fluminis est Sacramentum , qdia solus ex Christi institutione per exteriorem aqua: ablutionem, ac Per verbum sacramentale confertur , gr tiam que per sensibile signum illud imperiit. Ad a, Poenitentia publica solo ritu , externaque disciplina a poenitentia secreta distinguitur, tanquam istius appendix; & ideo utraquesnum constituit Sacramentum

od 3. S. Tbomas in suppi, tertiat partis q.

37.a, I. ad a. ait, ,, quod di visio ordinis non ,, est Iotius integralis in suas partes, neque tota lius universalis, sed totius potentialis, cuius,i baec est natura, quod totum secundum com

166쪽

Lib. XXIV. Cap. VII.

, pletam rationem est in uno , in aliis autem , est aliqua participatio iptius. Et ita est hic; ,, tota enim pi nitudo Sacramφnti huius est in se uno ordine, scilicet sacerdotio, sed in aliisse est quaedam participatio Ordinis. Et ideo

Ad 4. Prosessio Monastica non alia ratione a quibusdam Gr corum dicitur Sacramentum, nisi quatenus Per eam sacris mysteriis viri religiosi initiantur, aut saltem devovent se saςrae cuidam milit in cum nullam ratis prosessio largiatur sanctitatem, nisi ob devotionem , humilitatemque voventium , qua novam vitam inchoare diis Cuntur ἔ ac propterea professio illa secundum vaptisma voςatur.

Ad 3. Aqua benedicta non a Christo, sed ab

Ecclasia institutionem accepit; neque ad remisesionem veni plium peccatorum per te valet, neque gratiam ex opere operato confert; sed ex opere operantis, ex devotione stilicet eorum qui asperguntur, & ex precibus Ecclesiae contra daemonum insidias, contra veniali3 peccata vim illibet, ut Saeramentale quoddam , non ut verum ac proprium Sacrament. . Quod idem asserendum est de sacris cineribus qui in seri quarta quando quadragesima 4 jeiunium inchoatur, fidelium capitibus imponuntur; idem quoque dicendum de Cereis, palmarum ramis, alii que Sacramentalibus, s quast passim I in Ecclesia usurpari videmus. Obiicies 3. Lotio pedum est verum nova legis Sacramentum: ergo plura fiant Sacramen-ἔa , quam septem . Prob.tyr antecedens . Est, em M

167쪽

enim visibile signum , externoque ritu peragi.tur, non secus ac ipse Baptismus et unde Ioau. S. V. 3. legitur, quod Iesus mittit aquam in petivim, eoepit iamre pedes discipulorum. Adneo Nam quoque habet gratiae promissionem ς nam

Christus ibi v. 8. Petro dixit :Sι non ta vero te, non habebis partem meeum. Habet tandem divi num praeceptum , dicente eodem Christo v. q. . Vos debetis alteν alteνius lavare sedes. Ergo pedum Iotio 'omnia comprehendit , quae ad veri Sacramenti rationem requiruntur,

Resp. Christum Apostolorum pedes non idcirco lavisse , ut institueret emcax signum aliquod gratiae conferendae; sed ut humilitatis praeberet exemplum , & ad internam animi munditiem hortaretur Apostolos , qui mox futuri erant corporis sui sanguinisque participes. Hinc aqua illa in pelvim missa ad lavandos pedes non

dicitur lavacrum vitae , aut regenerationi3 , aut renovationis, aut remissionis peccatorum, quemad

modum Baptisma vocatur . Neque . ea Christi verba : Si non lavera te , oe. promissionem gratiae continent ; sed ostendunt Petrum non habiturum fuisse cum Christo partem , nec ult rius futurum Domini familiarem & amicum, ob inobedientiam, non ob alicuius Sacramenti contemptum . Denique Sc illud : Vos debetis me. exercitium sanetie humilitatis & charitatis insinuat. Si ergo, inquit Christus , ego laυi pedes vestros Dominus, . Magis ero ρο vos debetis

di vobis, ut quemadmodum ego feci vobis , ita vos faciatis. Quibus proculdubio docet impendendum esse proximo quodlibet humanitatis ossicium, neque, ubi id aliorum salus expostulet,

168쪽

infima atque vilissima ministeria fugienda es quum omnium Dominus, ac Magister linteo praeeinctus discipulorum peces laverit, & exterserit. Non agitur luter novae legis Sacramenta pedum lotio recensenda est . Hinc diversa fuit Ecclesiae disciplina, dc praxis in usurpanda eiuste modi lotione r ut enim scribit Augustinus ad Januarium epist. 33. n. 33. M ad ipsum De

mentum Baptismi videretur pertinere , mutistoe in consuetudinem recipere noluerunt. Nonm l seriam de consuetodine aufeνre non dubitaυerunt.

Aliqui autem , us hoc Iacrative tempore com mendarent , o a Baptismi sacramento distingue-νent , vel diem tertium octavarum , vel etiam ipsum octavum , ut hoc facerent, elegerunt. Postremo Sc illud observandum adjungimus , quod nempe ut aqua, sive elementum, aut mainteria alia naturam induat Sacramenti , grariamque Produeat, oportet, ut verbis , quae formae vicem gerunt , de tetminetur ad eandem gratiam producendam . Atqui neque Christus dum discipulorum pedes lavit , neque Sacerdotum quispiam exemplo Christi lotionem illam exercens , determinavit unquam consecratoriis verbis aquae elementum ad gratiam efficiendam Ergo pedum lotio nunquam ad Sacramenti diis gnitatem evecta est.

Sed dices. S. Ambrosius io lib. de Μysteriis

CaP. 6. u. 32. scribit : Mundus erat Petrus . sed plantam ιa xe debebat I babebat enim pνimi bo- minis de successona peccarum et quando eum supplantavit serpens , o perbuώιι errorem . Ideo

planta ejus abluitur , ut haereditaria peccata totis antων ' nostra enim propria per Baptismum relaxantur. Et in lib. I. de Sacram. c. I. n. I. reset

169쪽

lens eos, qui asserebant , non in mysterio la ivari pedes baptizatorum , sed in signum humi, litatis , veluti dum hospites excipiuntur , ait ἰAliud egi bumilitatis, aliud fatiEP cationis. Denique audi quia mysterium est, o sanctifcatio e si lavero tibi pedes, non babebis mecum partem. Item Bernardus in serm. de Coena Domini n. a. Iotionem pedum inter Sacramenta conuum erat, inquiens : In hune itaque modum aρρνopinquan4passioni Dominus , de gratia sua inυestire curavit Iuos, ut in υisibilis gratia signa aliqua vi bbili praesaretum. Ad Me ins tuta sunt omnia Sacramenta , ad δορ Eas abrevisitae participatio, ad hoc pedum ablutio, ad loe denique ipse Baptismus inirium Sacramentorum omnium . Ac deinde n. q. .

probat pedum lotionem non fuisse solum factam ad humili ratis exemplum, verum etiam ut Sacramentum ad peccatorum expiationem; ait e nim et Vis autem nosse , qucd pro Sacramenta illud eii , non pro Iolo 'exemplo fadium 8 Blud a ι. tende quod Petro dictum es, Si non lavera te , non habebis partem mecum . Aliquid igitur latet, 'quod necessarium es ad Ialutem, quando si ne eo nec istie Petrus partem baberet in regno Christi s Det. Auctor etiam sermonis de ablutione pedum inter opera Cypriani scribit: Ait Dominus, Nias lavero te , non habebis partem mecum. Paula sim maesterii hujus declaratur necessitas , quom conditio pνoposita ineυitabilem τη it indeque subjungit : me lavacrum quotidianti ess excessibulinstitutum . Quibus similia profert S. Eligius Navio mensis Episcopus hom . . in Coena Domi ni. Resp. Ambrosium non alio in sensu dixisse, quod abluantur pedes , ut haereditaria peccat Iollantur, nisi quatenus concupiscentia, serpen

170쪽

Lib. XXIV. Cap. VIL r63

tis fraude ingenerata , per quam Midie in

plura Peccata prolabimur . pedum lotioue , de humilitatis exercitatione frenatur atque ita Pedum lotio peccati inquinamenta non delet. sed tribui aliquod sanctificationis auxilium . Se ipsum exponit Ambrosius in lib. de Sacram. c. I. n. 7. IN Baptlimate omnisi culpa diluituν.

Recedit ergo culpa ' his quia Adam supplantatus a diabolo est , venenum ei essum es supra pedes, ideo lavas pedes ς ut in ea parte , in qua

insidatus est Iesens , maius subsidium sanctim

cationis accedat , quo posea re Iuniantare non pust. Lavas et go pedes , ut laves venena serispentis . Ad humilitatem quoque proficit , ut in mysterio non erubebamus i quod dedignamur in objequio ἀOh eandem etiam rationem citata mox in lib. n. 3. scripsit Ambrosius. in lotione pedum latere mysterium sanctificationis, nec esse illam eodem loco tenendam , quo habetur ablutio hospitum facta ad solam honestatem hospitii. Est enim ritus sacer, ac mysticus, quo signi Matur egere n6s praeter gratiam, quam conferunt Principalia Sacramenta, quotidiana oratione, e ritate , & humilitate ut venialia in pulvere pedum expressa nobis divinitus condonentur, &ne concupiscentili nobis vitio primi hominis in. seminata , in graviora stagitia, aeternamque per ditionem impellat. Tandem Ambrosiux in citato lib. 3. de Sacri c. r. n. I. haud obscure significat lotionem pedum ceremoniam quandam esse receptam conis suetudine Mediolanensis Ecclesiae; di ad discipli. oam solummodo pertinere , non autem Sacra imentum esse Proprie dictum , aut ad dogma spe-

SEARCH

MENU NAVIGATION