Fr. Andreae Sgambati ordinis minorum S. Francisci conventualium Opus de theologicis institutis, tomus primus 14. et ultimus complectens theologiae prolegomena, librosque de Dei existentia, et attributis Tomus undecimus complectens libros de justifica

발행: 1781년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

Lib. XXIV. Cap. IX. I 83

hem non ignobiles Auctores , S. Augustinum

quandoque de coelis descendentem sacra peregi Dst. Tradunt praeterea eximium Ecclesiae Doli rem S. Bonaventuram, aliosque nonnullos sacra

ab Angelis Synaxi fuisse resectos: aliaque ejuscemodi gesta narrantur , quibus apparet , SS. Angelos, Animasque beatas fuisse extraordinarios Sacramentorum ministros, ea conficiendo, vel saltem tantummodo dispensando. Propositio 3. Singuli homines non sunt quorumlibet Sacramentorum ministri. γProbatur. Admittendum in Ecclesia est Pres. hyterorum ministerium, & ordinis Sacramentum, scribente Apostolo, quod in Ecclesiae coe-Pore diversorum officiorum exercitium diversis committatur hominibus, ut non si sebisma in corpore , in I. ad Cor. I 2. 23. & quod idcirco constituti in Ecclesia sint Pastores,& Doctores a plebe diversi, in opus minissem , in aedificati nem eorporis Cbνisi, ad Ephes. 4. I a. & quod ille dumtaxat hunc sibi honorem iure vindice

qui vocatur a Deo, tanquam Aaron , ad Heb.

3. 4. Atqui si quilibet homines eandem in Sacramentorum administratione potestatem ha rent, non esset in mystico Ecclesiae corpore mem-hrorum actuumque discrimen, omnesque si hi honorem assumerent,etiamsi vocari a Deo non essent. Deinde, in veteri lege, in qua imperfere ora erant Sacramenta, non omnes etsi circumcisi es.sent , ea poterant ministrare , sed solummodo Sacerdotes. Hinc severe punitus est Rex OZias, quod sacerdotale munus usurpare fuisset ausus, eidemque Sacerdotes constanti mine restiterunt ,

aientes, in a. Paralip. c. 26. U. I 8. Non es tui

192쪽

Saceνdotum, hoo es, filiorum Aaron, quἰ esnse erati tuns ad huiuscemodi miniseritimi e egredere de Sanctuario, ne contemple is . Multo ergo magis in nova lege, in qua Sacramenta sunt san Aiora, arcendi a sacro ministerio sunt, qui ad illud speciali vocatione ac consecratione non a se

sumuntur, quamvis illi suerint baptizati . Et haec sane fuit semper perpetua ac constans. Ecclesiae fides, & praxis ; ideoque Osius Gie. dubensis Episcopus apud Athanasium ad Con. stantium Imperatorem ita scribebat: Ne te imis miseeas rebus Ecclesiastisis , nec nobis his de re-ινώ praecepta mandes a sed a nobis potius haeι Mibeas e tibi Deus impeνium ινadidit, nobis Eς- si in ea eoneredidit. Hanc denique Ecclesiae fidem verbis hisce ex- Primit, declaratque synodus Tridentina in sesc7. can. Io. Si quis dixeνit Chrissianos omnes inruerbo, oe omnibus Sacramentis adminiserandis b here potestatem, anathema sit. Objicies I. contra r. propos Iudas, qui dia-holi membrum erat, Sacramenta consecit c ergo id ipsum praestare poterit diabolus caput hominu n reproborum.

Ergo poterunt illi ad animarum salutem Sa

cramenta conficere.

Postremo Beatorum Animae retinent sacri oe-dinis characterem: non ergo illis denegauda videtur potestas Sacramenta administrandi. Resp. ad i. Iudam , aliosque reprobos hie viventes non habere potestatem administrandi Sacramenta, prour Per maluiam svat membra dia

boli;

193쪽

rib. XXIV. Cap. m. 187

biat: sed prout instrumenta sunt Christi , qui

sua Sacramenta non per bonos solum , sed iaper malos homines voluit mi aistrari, si ad hostri te ab Ecelesia suerint ordinati. Ad a. Angeli adminiuratisti spiνitus appellant ut, quia sunt Dei nuntii, hominumque cu stodes, ae inferiores Filio , cuius majestatem eo in loco commendat Apostolus e atque nos adiuvant precibus, monitis, patrocinio , non auetem sacerdotale officium exequendo.

Ad a. Sancti , si destituti sunt eorpore , ad visibilem non spectant Ecclesiam , I sacri Ordinis characterem non ad ministerium retinent, sed tantummodo ad ornatum. Si vero divinit illi resurgerent, aut in assumpto corpore huc d scenderent , essent ordinarii sacramentorum ministri ἰ iuxta scilicet probabiliorem quorum dam Theologorum opinionem ., quamvis alii

oppositum rueantur. - '

Objicies a. contra propos. Angeli proprie non loquuntur t ergo sensibilem Sacramentorum formam proferte nou possunt, Resp. Angelos in assilmptis corporibus vere acptoptae loqui , si locutionis nomine sensibilem verboram sonum, eorumque significationem intelligas. Nam ea verba, Ego te baptito, prout elevata sunt a Deo, significant internam animae ablutionem, sive ab Angelo , sive ab homine proterantur. Quamvis loqui per animata amana nequeant Angeli,sed solus id possit homo; ut etiam Aristoteles inquit in lib. 4. de hist. animal. c. Hic autem de malis Angelis notandum est, quod in loco supra citato ait Scotus: ,, Si et-ri iam malus Angelus in corpore assumpto ba ,, Ptizet, & couitet , quod γ esset de praecepto

194쪽

18 8 DP Theologieis Insituris

is Dei; talis hahendus esset pro baptigato pq irais oportet malum Angelum etiam invitum o-- bedire Deo. Sed non esset sine certa revela-- tione super hoc habita credendum, quod ma-- lus Angelus vere hapti Earet; tum quia Deusis non ministrat Sacramenta per exclusos finaliis , ter a salute οῦ tum quia si non esset arentus is de praecepto divino ad oppositum, supponen- si dum est semper ipsum fraudulenter agere, ne is complete facere ea , quae essent necessaria adis salutem haptizati propter inimicitiam , quamis habet ex invidia procedentem . Ex quibus apparet , I. Subtil. Dociorem in ea opinione fuisse, quod possit Deus , absolute loquendo orae cipere malis etiam Angelis , ut baptisma conferrent , quamvis id iuxta ordinariam legem

non Permittat. 2. patet quam perperam sycophantae non ili scripserint , eandem Sent ac Lutheri fuisse sententiam . Objicles 3..contra . propos. Nulla graduum disparatas inter fratres admittitur t atqui Christus est Sacerdos , & eos qui regenerantur , in

fratrum suorum numerum recipit ἰ unde Rom. 8. v. 29. dicitur Primo θn tos in muttis fratVi.hus 2 ergo quilibet bapti Eatus Sacerdotio fungi potest, & Sacramenta conficere. Resp. quod neque, in hene instituta domosin guli fratres eundem tenent locum ; neque admPtio gratiae , per quam Christo Primogenito nostro cooptamur, tribuit omnibus tum iure ad gloriam etiam regiminis potestatem: sed ut sin- .guli iratres mensae simul accumbunt, eisque Pa tresfamilias, aut maiores natu alimenta distri.

buunt; ita omnes Christi fide es in una Ecclesia, tanquam in eadem domo degentes, Dominico

195쪽

eorpore saginantur ἰ sed laicis Episcopi , ac

Presbuteri porrigunt Sacramentum. Sed dices . Ex Scripturis aperte colligitur Pquod in nova lege Fidelis quilibet siit Sacerdos: unde Ρetrus in epist. I. c. a. v. 3. ait : Ipsi tanquam lapides v vi superaedificamini , domus

spiνitualis , sacerdotium sanctum , offerre Dirituales bosias , aeceptabiles Deo per Iesum Chνι- flum e & versu 9. Vos autem genus electum, reis gale sacerdotium , gens lanisa , Tum Ioannes in Apoc. c. r. v. 6. scribit: Fecit nos reis gnum , O lacerdotes Deo m Patri suo. Resp. Fideles metaphorico solum in sensu vocari Sacerdotes, in quantum Christo nomen dantes sese in Dei cultum consecrant , segregantque a cultoribus idolorum non quatenus exteriori ritu pollini omnes sacrificium offerre,& Pastoris officium exercere. Nam si hoc sensu credentes omnes sacerdotio langerentur , non dixisset Apostolus ad Hebr. s. v. q. Nec quisquam sumit fisi honorem, sed qui voeatur a Deo , ran quam viren d neque ad ' Ephes. 4. scriptis et , quod in Ecclesiae corpore diversi statuti sint gradus, ad consummatiouem Sanctortim in opus mianisterii ' neque tandem Apostoli per manuum impositionem Presbyteros , & Diaconos ordi- . nassent. Hinc bene S. Augustinus in lib. 1 o. de C. D. c. Io. exponens ea verba Apocalypiis 2 o. v. 6. Erunt faceνdotes Dei , ait: Non utique de solis Epileop s m Presbνteris dictum est , qui proprie iam vocantuν in Ecclesia Sacerdotes o sed sieut omnes Cbrisi anos di imus propter mysticum ebri ma , sire omnes Sacerdores , qt Oniam membra sunt unius Sa erdotis I de quibus Αρostolus Petrus, Plebs, inquit, lancta, regale Sacerdotium .is Et

196쪽

rso Do Theologkis Institutis

Et sane eo loci Petrus non tantum Aeetam

iii meminit, sed & regni ; inquit enim , Nestole Sacerdotitim sicut igitur Christiani omnes sint reges, quatenus suis dominentur affectibus. non quatenus rempub icam moderentur, omne iaque summorum principum adctoritate sint praediti: ita pariter dicendum est, omnes Christianos esse sacerdotes , in quaqtum caste viventes corpus suum sacrant in Dei templum, Precey onferunt, di opera pietatis exercent; non in quantum evecti ad Ecclesiasticam Hierarchiam, verbi Derorumque mysteriorum babeant potestatem, Omnesque sacerdotali charactere sint insigniti. Postremo citatis Petri verbis simillima suntiquae ad filios Israel Dominus per Mosen ait E-ΣOdi I9. v. o. Et υos exitis mihi in reanum Iacerdotale, α gens sancta ἰ & tamen non inde deducitur in veteri lege omnes pronia scue ad Sacerdotale ministerium fuisse provectos οῦ immo a Deo puniti sunt laici lacrorum sibi ministerium .rrogantes,ut contigit Sauli, Orige,& aliis. Ex P tri itaque verbis nequaquam infertur illa fictilia, communisque potestas sacra mysteria peragendi. Objicies 4. Christus in ultima coena omnibus fidelibus in persona adstantium Apostolorum air,

.Lucae a. v. I9. Hoc fac te in meam eommemora-3ionem. Tum Matth. 28. v. I9. inquit et Eunus docete omnes g ntes , baptinantes eos , σύ. Sed inmnes prorsus fideles sunt idonei ministri Bapti Lmaris; ergo & verbi, omniumque Sacramentorum . Praeterea Christus in Ecclesia sua non paritur istud Pastorum plebisque discrimen , sed praecepit Apostolis Matth. ao. v. 26. Quicumquε vo luerit inteν -s major feri, ηι - ter miniseer. Resp. ad ι. non sequi ex 'laudatis Christi verbis s

197쪽

Lib. XXIV. Cay. IX. I 'r

bis , quod possit quilibet fidelis Eucharistiam

eonsecrare; cum illa ad omnes promiscue fide. les minime dirigantur. Tune enim Christus cum solis Apostolis segregato in loco cinnabat: ne

que Apostolis universa Christianorum multitudo successit; quippe cuni esset, damnato Iuda, ipsorum numerus integrandlis, ad hanc dignitatem aditus cuique non patuit, sed Apostolorum suufragus designati sunt duo , Barsabas scilicet &Blathias, & is tantum accepit Apostolatum , de 'uo praevaricatus est Iudas . Tum Ρaulus Barn ibas non humano iudicio , sed per Spiritum Sanctum , ad exercendum Apostolicum ministe

r ium segregati fuerunt Denique crescente credentium numero, non a ccetu fidelium, sed ab

Apostolis ordinati fuere Presbyteri , Diaconi, altique Ministri, necessarii ad Ecclesiasticam Hierarchiam . Hinc Synodus Tridentina in sem. 22. cap. 3. doceti Christum Dominum per ea ver- Hoc facite in meam mmmemorationem , Amyntis su 1s, quos tune navi Testamenti Salem istes ca/isitue at , eorumque in facerdotio lueeesseribus , ut offerrent praecepisse. Ex eo igitur testimonio aperte consequitur , laicis convenire uoa pollo ministerium consecrandi. Ad a. Per ea verba, Euntes docete m. deis notantur utique duo munera pastoralis ossi ii a potestas nempe doctrinae , dc administratio Sacramentorum quae duo omni hus Episcopis MP utoribus esse communia , ultro concedimus et inde ramen concludi recte non potest, aut utrumque munus singulis commissum esse fidelibus, auth pillim ministerium, huod summae necessitatis eis, ah Episcopis & Patioribus etiam laicis non

198쪽

'a De Theolog oh Institutis

Rent , o rideant promiscue omnes , neque , Eviseetuere, o nemo alius bapti et e sed Dominus in docendi munere , & in Sacramentorum administratione functioqem Apostolicam . mprehendit, non expressis, neque denegatis ceteris, quae Apostolorum auctoritati crediderat . En Invero Priusquam Christus discipulos mitteret in uui-Versum mundum, Petro tracliderat claves regni caelorum,& ligandi atque solvendi plenassimam auctoritatein, Ecclesiasticam Hierarchiam instituerat, contulerat Sacerdoti huς potestatem re mittendi peccata, Ecclesiamque form Uerat OP timis institutis ; quae simul ad memorIam rem Vocans inquit: Dotentes eos Ieνυare omnia quae cumque mandaυi vobis. Ad 3. Christus eo in loco humilitatem com mendat, Ecclesiasticam autem Hierarchiam nequaquam evertit. Vide quae dicta a nobis sunt in lib. II. c. io. dum diluimus argumentatio nem secundo loco propositam.

CAPUT X.

De intentione , quae in Mnsero requirἰ- rur , ut Sacramenta perficiar.

INtentionis nomen nihil aliud hoc in loco deis

signat, quam voluntatis propositum, ac de liberationem , qua Minister id facere vult quod Christus instituit, &usurpat Ecclesita. Hanc Lutherus, Calvinus, eorumque sectarii in Μmistro Sacramentorum nequaquam requiri conten dunt; ita nempe ut ille licet per iocum & irrisionem non tantum internam ac latentem, ledexternam etiam ac manifestam Sacramenta con

199쪽

serret e nihilo tamen minus ea revera perfice Tet, dummodo materiam apponeret, ac Verba ex Christi praescripto pronunclaret. Inter Catholicos autem Ambrosius Cathari nus, aliique Recentiores amrmant, nihil obesse Sacramentorum virtuti, si Minister occulta men te gerat intentionem EccIesiae contrariam , animmoque intendat irrisorie Sacramenta conficere dummoda intendat externum ritum facere, id est

adhibere materiam, & verba proferre ;& dum modo exterius serio, omnique semoto ioco se gerat. Ηἴnc Theologi isti ratum habent Sacrammentum illud, in quo Minister apud se dece

nit dicens, Nolo baptirare , nolo consecrare, noto absolvere , nolo facere hune ritum tiι Iacrum , n D esse Geramentum I sive quamvis interὲus intentionem suam retineat , geratque in anim S

Oluntatem Omnino contrariam , modo Occul

ta sit, nulloque exteriori signo se prodat. His autem positis, sit ' Propositio I. Ut ratum sit Sacramentum, re quiritur in Ministro intentio , qua proponat id facere quod facit Ecclesia ς ita ut Sacramenta non valeant, si exteriori joco, omnibusque ΠΟ-ta ludificatione conferantur. Probatur. Apostolus in I. ad Cor. c. q. v. r.

ait: Sie nos existimet homo, ut miniηνοι Ch Uti. di pensatores seriorum Dei . Atqui minister ac dispensator humano modo agere debet, cum advertentia rationis': neque ut Christi ministrum se gereret, qui eius mysteria deridendo ac subsannando , excerius etiam , dispensaret. Quis enim dixerit se ut ministrum Regis gerere hominem, qui histrionis indutus veste, aut in theatro infamens, aut luter pocula ludens, Prin-

200쪽

υ De Theologicis Instituris

sipis nomine dispenset munera , & paeis bellioque iura subim natione pronunt let Ecclesiae etiam definitionibus catholicum dog. Da munitur. Ac primo Constanti ense Concilium celebratum anno ι4i8. intenti ovis necessitatem supponit, dum se T. 43. Martim V. Constitutione praescribit, ut de haeresi Wiele fi suspectus specialiter interrogetur, Uινum credat, quod malus Socerdos, cum .ehita materia m forma, oe cum intentione faciendi quod faeit Ecclesia , veνe cono sciat, vera absolvat , vere boptire , O' vero

conferat alia Saeνamenta.

Tum Florentina Synodus, ct Eugenius IV.

in Decreto unionis anno I 4ῖ9. veterem e m. in emque Ecclesiae sententiam proponendo, scri-Pserunt: Haec omnia Sacνamenta tribus perficium lsr , ν delicet rebus tanquam materia , verbis ranis

quam forma pdrsona mini Iri conferentis Saeramentum et an in sentione faciendi quod faeit Ecclesiarquorum si gliquid desit, non perscirur Sacramentum. Denique Synodus Tridentia a anno i 3 7. insess. 7. can. II. ait: Si quis dixeiat, in Miniis fris , Sacνamenta. conficiunt di eonferunt ,

non requiri intentionem saltem facien i quod facit Ecclesia , anathema sit . Multiplex quoque ad id prohandum adest ratio,

ac illa praesertim, quam S. Boua ventura recenserin 4. d O. P. a. a. z. q. I ,, Ad Sacramentum neces, saria eit intentio , di institutio. Ad hoc enimi, quod si Sacramentum, necesse est, quod forma, & elementum ad unum ordinentur : hoc autem, , Don est ex se, cum forma , & elementum indiffe-i, rentia sint ad multa : ideo supervenit institutioi, Christi,quae sormam,& elementum ordinavit adii gliquem effectum determinatum Sc signatum.

SEARCH

MENU NAVIGATION