Fr. Andreae Sgambati ordinis minorum S. Francisci conventualium Opus de theologicis institutis, tomus primus 14. et ultimus complectens theologiae prolegomena, librosque de Dei existentia, et attributis Tomus undecimus complectens libros de justifica

발행: 1781년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

tib. XXIV. Cap. X. ' i's

,, Sed tamen institutio etsi verba ordinavit ad a

r, num , non tamenarctavit: quia ad alios usus pol

M Dentur necessarium est intervenire intentionemo ministri , qua intendit illo actu, & verbo tale M effectum dare, vel saltem quod facit Ecesellia Ia sere,vς saltem quod Christus instituit dispem ' re; alioquin yerbum & elementum ut disiuncta, ,, Vel ad aliud juncta. talem effictum non faciunt. Deinde Sacramentorum ministri sunt quidem

Christi instrumenta, sed viva, & libera. f R'suque ac ratione pollentia : At ejuscemodi strumenta ita a causa principali moventur , ut sadem quoque moveant seipsa . In conficiendi, itaque Sacramentis uti etiam horum sancilia temi atq*e institutionem decet debent se Mi nistri ad agendum intentione consilioque MDYMe Praeterea si vera effet haereticorum opinio ,

plura consequerentur absurda, ac I. Pater Puc ,rum ducens ad balneum ob solam munditiem aut corporis sanitatem, si dum illum immergeret, more Christiano, invocatoque nomine Trinitatis eundem tingeret, . Deum rogans ut bene et cςderet corporalis ablutio , nihil vero cogitans de baptismo , infans revera baptizatus esset: idemque contingeret , si in praetereunte catechumenum stultus ad hominem irrigandum aquae lagenam e fenestra profunderet, baptismi formam joco pronusti ians . a. Sequeretur, quod Sacerdos mensae assidens, atque, ut in Idonachorum conventu fieri solet, perlegens Evangelium , dum proferret quae ibidem de institutione Eucharisticae Coenae sunt scripta, Panes Omnes applisit Os , vinumque Prosu- sum in phialas consecraret , etiamst consocrandiihIent lonem nequaquam haberet.

202쪽

3. Consequens esset, quod cum quis ancillam

Conducens,diceret, in ejio te in meam , subintelligendo famulam,pon uxorem ἰ dc ancilla reponeret, accipio te in meum , subintelligendo dominum , non maritum, jam matrimonium faetum esset et idemque contingeret in theatro, dum a solutis

matrimonia mimice celebrantur.

Propositio a. Ut validum sit Sacramentum, ita Μinistro requiritur intentio faciendi quod facit Ecclesia, non mere materialiter , id est faciendia elionem illam externam, quam Ecclesia facit. sed formaliteν, id est faciendi aetionem illam , uvsacram. Unde si quis extrius serio omnia perageret , quae ad conserendum Baptisma sunt peragenda οῦ interius tamen contrariam intentionem ha

heret, ac intra se diceret, Nolo hae actione facere , quod facit Ecclesia , puta, Nolo baptigare,

irritum redderet Sacramentum.

Probatur . Ad Sacramenti valorem ea requiritur intentio, qua Minister seipsum Christo Sacramentorum Auctori conformet,& qua res ac verba ex se indifferentia ad sacrum ritum usuminque determinrt: atqui eiuscemodi intentionem non h)het Μinister , qui externam dumtaxat actionem vult facere, quam facit Ecclesia . Christus e uim cum Ministris suis facultatem dispensandi Sacramenta concessit, profecto voluit, utilJi haptizarent, seccata remitterent, ac pro eo Tυndem rem .ssione orarent; ut Euchar stiam insul memoriam perficerent, ut conjugali vinculo contrahentes in Dcmino coniungerent; &c. At ille equidem non haptizat , qui baptizare non vult , sed baptismi ritum vult tantummodo simulare: neque peccata remittit, qui animum ea remittendi non hahet: neque orat, qui interius

propositum servat oratioui contrarium : neque

203쪽

Lib. XXIV. Cap. X. Ι97

Eutharistiam in Christi memoriam celebrat, neque in Christi persona verba ista profert: Hoses corpus meum , qui non intendit id facere, quod Christus fecit; ac pure materialiter laudata verota pronuntiat. Neque tandem contrahentes conis

iugali vinculo ligat, qui detrectat renuitque I iis gare οῦ maxime si contrahentes ipsos dixeris Mais trimonii ministros, uti multis arridet. Certum est enim, nullum irritumque coram Deo esse Matrimonium sine mutuo & interiori contrahentium consensu peractum sicuti declaravit Innoceniarius III. c. Tua nos, de sponsalibus & Μatrimonio, & c. Tuas , de sponsa duorum. Tum ex hernae actiones ad varios usus sunt prorsus indifferentes; ideoque etiam ablutio. tametsi fiat cum rinvocatione Trinitatis, ex se est prorsus indifferens, ut sit divina vel naturalis, ut sit profana vel sacra. At quod suapte natura indifferens est , per aliquid aliud determinari dehet

ad . unum. Ergo ritus externus, ut sit sacramen.

talis, debet per aliquid determinari . Id autem aliud eme non potest, quam intentio peragendi rem sacram . Huc faciunt quae supra ex S. Bonaventura retulimus, quaeque habet S. Thomas in P. y. q. 64. a. 8. scribens: Quando at quid se habet ad multa, oportet quod per aliquid deteνminetur ad unum , se illud esset debeat. Ea υero que in Sacramentis aguntur, possunt diversimode ogiilfcur ablutio aquae quae fit in baptismo, potest ordinari ad munditiam eorporalem, re ad fan

ratem corporalem, o ad ludum, o ad multa alia huiusmodi r ideo oportet, q&od determinetur ad Misnum , idest ad sacramentalem essectum peν inteo. tionem abluentis. haec intentio exprimitur iuverbis , quae in Sacramentis dicuntur .

204쪽

198 De Neologicis Insituris

Deinde Concilia su peri us Iaudata praeter materiam & formam, ad perficiendum Sacramentum uti necessariam requirunt intentionem faciem

di , quod fucit Ecclesia. Ergo praeter positionem

extetni ritus requirunt interioris animi deliberationem diversam a deliberatione exercendi ipsum ritum eYternum . Probatur consequentia: ut enim

scribit Catharinus in opusculo de intent. ministri. intentio ponendi ritum externum inseparabilis est ab actu, quo legitima materia, verborumque sorma servatur : Nam boe si facit minisser, pνofecto illud sedere intendit , s sit mente lanus. Quis enim

vigilans faciat aliquid, quod Deere non intendat Atqui Concilia praeter hanc externi ritus obse Nationem , expresse tequirunt intentionem faciendi, quod facit Ecclesia . Quare. Eugenius in Instructione Armenorum ait: In casu necestatis. non solum Sacerdos vel Diacostus , sed etiam pagantis haereticus baptitare potes, dummodo formam μνυet Ecclesiae, o facere intendas quod faeit Ecclesia. Ergo Concilia pra ter intentionem a celebratione externi ritus inseparabilem . necessariam existimant intentionem internam ι& peragendi rem sacram , quae potest ab externo ritu se tangi.

Huc accedit, quod Tridentina Synodus in sess.14. cap. 6. definit non perfici Poenitentiae Sacramentum , si Saceνdoti animus serio agendi, o v re absolυendi desit. Ac proinde tacumenica synodus duo in Saceldote requirit, videlicet animum serio agendi , & animum vere absolisndi . Atqui per animum serio agendi nequit San Synodus aliud intelligere, quam intentionem pes, agendi serio ritum externum. Ergo per animum vere absolvendi intelligit intentionem aliquam diin

205쪽

diversam ab intentione , qua ritus exfernus se- eici peragatur. Haec autem intentio quamam erit, nisi intentio faciendi ritum ut sacrum , sive faciendi Sacramentum ut Sacramentum

Tandem , ut breWitatis gratia momenta alia sileamus, thesis ista firmatur auctoritate Alexan dri v III. summi pontificisci qui intes multas

propositiones h me numero et g. die 7. Deeembris anno 169O. condemnavit: Valet haptismus eoslatus a Μ nistro , qui omnem rittim externum ser mamque baρι irandi obse νυat, intus vero in corde

suo apud te res sit , Non intehido facere , quos facit Eeesesia . In qua utique proscripta propo sitione supponitus , quod Minister serio exteenum Baprismi ritum observet i alisquin frustra novo anathemate proposito illa tonfixa esset , cum nullus ex Orthodox et affrmet, valere bapti Dina extet ius per iocum , Irrisionemque collatum Damnata igitur est propositio', prout exprimit animi Oh luetationem, oppositamque intentionem,

Bon exteriori ludificatione patentem, sed secteta fraude animoque conceptam: hinc non uno:

sed tribus vocabulis , illa sola interiot obluctatio designatur, latus, In eorde μοι Αρud te. Propositio 3. Ut validum sit Sacramentum a non oportet, ut Minister intea dat illius effectum, vel in animo habeat illud peragere , quod is Iemni ritu fit in Romana Ecclesia, vel explici te credat ritum illum revera salutiferum esse gesacrum ; sed sufficit, si sacere id proponat quod in Christi Eeclesia st,lemni morae perficitur, qua- Iiscunque tandem Ecclesia illa sit, ac sive apud

Catholicos, sive apud hereticos permaneat , &qualiacunque sint illius Ecclesiae mysteria , sive

206쪽

etoo De Theologicis Instituti

ve symbola prorsus inania . Probatur. statum habetur baptisma a Iudaea vel a Pagano collatum , modo tanquam . Ecclesiae ministra se eesserint ; ut amrmat Nicolaus I. ad Consulta Bulgarorum c. lo . ex atque in ca'. A quodam dist. q. de Consecrat. Conitat etiam ex Ecclesiae praxi, rebaptizandos non esse, qui a Novatoribus sacro lavacro tinguntur; quamvis hi negent per baptisma characterem gratiamque coninferri . neque intentionem habeant baptizandi in remissionem. peccatorum . Hinc S. Augustinus in lib. 7. de Baptismo c. 33. docet, ratum esse

baptismum , sive in Catholica Ecclesia ille accipiatur , sive ubi ab haereticis Catholica Ecclesia esse putetur, dummodo Evangelicis verbis fuerit coniecratum . Idque ex eo firmatur. quod dum peragitur determinatum opus, quod suapte virtute producit effectura , non requiritur , ut agens perspectam h beat eiusdem operis emcaciam , neque explicite effectum intendat. Lege S. sonastenturam in A. d. 6. P. a. a. 2. q. a. Obiicies contra r. propos. S. Augustinus tradi. 5. in Ioan . n. i8. loquens de baptismi ministro ait : Non timeo adulterum , non ebrium , non homicidam , Aed columbam attendo, per quam mib.

di itu ν, Hic est qui baptitat . Haec Augustini verba referuntur , de Consecrat. dist. q. cap. Baptismus. Atqui in ebrio nulla esse potest intentio. Deinde idem S. Doctor in lib. 7. de Baptis. c. 33. scribit , quod si in baptismo totum ludi.eνe m mimide, o ioculariter ageretur , utram aρ- probandus esset baptismus qui se daretur , diυ num iudicium per alicuius reυelationis oraculum concordi oratione , impensis supplici deυotione gemitibus implorandum esse censerem. Exploratum ergo

207쪽

Lib. XXIV Cap. X. to I

ergo non est, irritum esse baptismum mimice.& sine intentione collatum .

Tandem Chrysostomus hom. 83. in Ioan . a firmat, quod in Sacramentis Pateν, Filius , σSpiritus Sanctus omnia facis 2 Sacerdos oe linguam o manus praebet. Qui vero ita se gerit, inteα-tionem necessario habere non debet. Hinc subdit S. Doctore Neque enim jussum est propter σι- verius malitiam ad salutis nossvae Umbola fide a cedentes offendi. Sicut igitur ex hac ratione de- inicitur , necessariam in Ministro non esse probitatem; ita quoque colligitur, intentionem iaipso necessario non requiri. Quapropter ibidem Chrysostomus impium Sacerdotem comparat asi . nae Balaam, per quam locutus est Dominus; eademque similitudine alii Patres utuntur 'maxime Issidorus Pelusiota in epist. 37. lib. 2. Quis autem in asina illa intentionem finxerit extitisses Resp. in t. Augastini testimonio legendum non

esse ebrium, sed ebriosum, ut in emendatis Decreti editioni huς habetur; nempe in Romana anni I 38 r. in Lugdunensi anni 1 1 . & in Roma, na altera anni i a 5. atque ita legitur in Augustinos Glossa quoque Decreti ibidem ait: Conis

Metudinem notat hoc nomen , non actum . Cum

viticiis autem sese inehriandi consuetudine non repugnat intentio, animique propositam. Ad alterum eiusdem S. Doctoris textum aD serimus , iam prodrisse oraculum ab Augustino desideratum ς definitiones nempe Conciliorum Florentini, & Tridentini, a quibus statutum est, quod Sacramenta sine intentione, vel mimice, ac ioco collata non valeant . Quare haec conintroversia , quae Augustini tempore judicium exindictabat, modo fiuita est. Repoui praeterea potest

208쪽

2oa De Neologicis Institulli

eludii intentionem.σ qui se dar ludendo, non dat, secundo modo ponit intentionem dandi , σω νε dat . Sic in proposito inteιligendum aenis sto is esse intentio cum iudo . Et ideo di is invisastinus , Implorandum esse diυinum consitum . Ω- se Dominus non re suaret , rebaptitandus es, tamen sub conditione . .

Ad 3. Chrysostomus verbis illis ostendit, .lum Deum in Sacramentis uti principalem cauasam agere , Sacerdotes autem. esse dumtaxat tua strumenta : unde horum impiobitat Sacramen

torum virtutem impedire non potest: sesidquid enim inquit habet Saeeνdos , solius Dei a num est At Sacerdotes cum instrumenta sint xationalia & libera , debent per intentionem ac consilium operari . Neque de intentione, ac de probitate parra. tio est. Nam si Ministri sanctitas requireretur ad sacramenti valorem, cum mali sint plurimi,

imo cum in hac vita nemo sit certus, an bonus fit, vel malus; de Sacramentorum omnium validitate incerti semper essemus: at intentio facillime omnibus adest , neque dubitandi motivum occurrit, quod quis, dum agit, nolit agendi intentionem habere. Tum aequum est, ut Sacramenta ab ea qualitate non pendeant, quae ministerio necessaria non est ἰ cujusmodi profecto est sanctitas . At intentio nece sario in Mim stro requiritur, ut humano ille modo se gerat . Denique Sacerdotes asinae Balaami non ideci

209쪽

b Lib. XXIV. Cap. X. 2e

eomparantur, quod omnino brutorum instar a- ant, ac sine deiiberatione verba pronuncient ,& sacra ossicia exequantur ' sed ut ostendatur .

eorum potestatem a Deo descendere qui per malos etiam ministros Sacramenta tonficit, 3e gratiam elargitus. Objicies a. Si sacramentorum valor a MD histri intentione penderet , semper de iustificatione nostra dubitare possemus ; cum introspicere nemo possit intentionem in Ministrorum

animo latitantem υ -

Deinde elementum , si ei verba accedant, absisque ulla ministrantium intentione est signum sensibile; ergo est etiam Sacramentum . Unde Augustinus tract. 8o. in Ioan. Actedit verbum ad elementum , oe sis Sacramentum 1 Resp. ad i. nos alibi haeretico um errorem de iustificationis certitudine resutasse, ae illud Ap . stoli monitum mente retinere , quod legitur ad

phili p. a. v. ta. Cum metu tremore vestram

Diutem operamini . Nimiam vero animi nosti, anxietatem temperamus intuitu Divinae misericordiae, & passionis Christi, necnon observatio. ne Praeceptorum, & cura partes nostras implendi . Moraliter etiam certi esse possumus , quod

Ministri intentionem habeant faciendi quod facit Ecclesia ; cum , ut supra etiam dictum est , in

tentio facile possit habeti, eamque non habere summae sit pravitatis, quam in Ecclesiae Μ inistris invenire tam facile non contingit. Et quamvis contrarium sit possibile , huiusmodi tamen

absoluta possibilitas non potest, nec debet humanam moralemque certitudinem perturbare. Ad a. cum S. Bonaventura in supta citat

locu reponimus, quod cum elementum,& vero hum

210쪽

ao4 De Theologieis Institutis

hum ex sese sit ad plures usus indifferens , non πω cecit unum ad alteriam , nisi adst intentio iungens. At dices . Sacerdotes non solum Sacramen

torum , sed & divini verbi sunt dispensatores eatqui nulla intentio ad efficientiam verbi reis

quiritur et ergo neque illa requiritur. ad Sacramentorum validitatem .

Et sane Μinister Regis per solam literarum

exhibitionem suum. explet officium : ergo & Sacerdos, qui legatione pro Cbrim iungitur, per solam divinorum symbolorum exhibitionem ministerrum suum adimplet. Resp. quod verbum inter & Sacramentum sit lata disparitas. Verborum enim effiaacia in sacris concionibus consistit in sula significatione verbis indita, neque illa alium sortiuntur effectum , nisi audientium animum excitandi ad fidem, ad contritionem, ad christianas alias viris tutes; & ideo quomodocunque proserantur, hahere possunt sibi propriam efficientiam , quoniam absque proferentis intentione unum idem. que significant. At verba, quibus conficitur Sacramentum, practica sunt , & praeter significa-- tionem habent insuper efficientiam aliam, gratiamque producunt; cumque istiusmodi verba .

ut liquet in Judicis absolutione , & in Regis Edicto, sint nulla , quando absque libertate &consilio pronuntiantur, uti a Iudice temulento, aut a Rege somniante ; idcirco verba constituentia Sacramentum proserenda sunt actu humano, animique proposito.

Ad .id quod additur , respondemus , distinguendos esse Principum ministros. . Quibusdam enim solum imponitur praeceptum exponendi Principis voluntatem, ut est Nuntius, qui tan-

SEARCH

MENU NAVIGATION