Fr. Andreae Sgambati ordinis minorum S. Francisci conventualium Opus de theologicis institutis, tomus primus 14. et ultimus complectens theologiae prolegomena, librosque de Dei existentia, et attributis Tomus undecimus complectens libros de justifica

발행: 1781년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

non requiritur, quod judicium habeat speeuIa. tive certum de sua iustitia ; sed ε.tis est . ut adhibita dilig ntia prudenter , sive probabiliter iudicet, se gratia non carere . Hoe enim ipso de licita Sacramenti susceptione iudicium practicum sibi format : cum ad id moralis illa certitudo sufficiat , quae in humanis etiam re-hus intervenit. Objicies 3. Potest quis certus ese eertitudi, ne scientiae, imo & fidei, quod alius sit in statu gratiar : ita Sacerdos qui baptiravit infantem , est certus, quod gratiam ille sanctificantem acceperit. Certus est enim , quod Bapti

mus ex opere ope ato gratiam largiatur ' Ceristus est insuper , se veram adhibuisse aquam , Protulisse verba , & intentionem debitam a - Plicasse, neque ex parte insantis obicem aliquem adfuisse. Pari ergo ratione quis poterit esse certus, se in gratiae statu manere. Resp. negando paritatem. Quia ad conterendum Bapti sina ex parte Μinistri nullus actus supernaturalis exigitur; sed sufficit actualis, vel virtualis intentio faciendi, quod Deit Ecclesia,& quod aqua abluat, & quod legitima profe- ω

Tatur forma verborum , aliaque exterius imo Pleantur, quae certo scire poterunt, qui baptizant. At ut adultus digne ad Sacramentum a in Cedat, gratiamque recipiat , requiritur dispositio ex supernaturali motivo proveniens, ac vera contritio peccatorum e quae cum nemo possit certo cognoscere ; idcirco quis certus esse non potest, se gratiam accepisse. Sed dices . Ergo' homo justus de sua conis frientia semper anxius , semper pavidus erit; di nunquam ea pace fruetur , quam spopondit Apia

62쪽

Lib. XXIIL Cap. V. 53

Apostolus ad Rom. s. v. r. ytisificati ergo ex fide pacem habeamus ad Deum . Resp. negando consequentiam . Ad hoc enim, ut perpetuo conscientiae tumultu iusti homines non vexentur . satis profecto est, qu id certitudinem habeant conjecturae , quae licet formidinem Omnem non auferat, anxietatem tamen

molestiamque compescit. Neque expedit iusto, ut de sua justitia siit omnino securus di ut enim legitur prov. 2 g. v. 34. Beatus bomo , qui Iem per ese paυidus . Et Paulus apposite nos hortatur, ad Phili p. a. v. I 2. Cum metu, o tremore vestram salutem operamini. Concludamus igitur cum I. Thoma in I. a. q. m. a. 3. is quod tripliciter aliquid cognosciis potest. Uno modo per revelationem; & hoc ,, modo potest aliquis scire se habere gratiam. M Revelat enim Deus hoc aliquando aliquibus,, ex speciali privilegio, ut securitatis gaudium is etiam in hac vita in eis incipiat , & confi- dentius , & furtius magnifica opera Proseo is quantur, & mala praesentis vitae sustineant . , , sicut ' Paulo dictum est a. ad Cor. ia. Su eti,, tibi gratia mra .

,, Alio modo homo cognoscit aliqbid pee,, seipsum , & hoc certi tua mali ter; & si e natisse ius potest scite se habete gratiam . Cettiturio do enim non potest haberi de aliquo , nisi is possit dijudicari per proprium principium .

se sic enim cerritudo habetur de conclusionibus se demonstrativis per in demonstrabilia univera se salia principia. Nullus autem posset scire seM habere scientiam alicuius conclusionis . si is principium ignoraret. Principium autem gea-

., tiae , di objectum ejus est ipse Deus , qui D 4 3, leto

63쪽

16 De Theologicis Inditatis

,, propter sui excellentiam est nobis ignotus , , , secundum illud Job 35. Ecce Deus magnus vincens Iesentiam nostram. Et ideo ejus praeti sentia in nobis, & absentia, per certitudinem is cognosci non potest , secundum illud Job ρ. Si υ nerit ad me , non videbo ρυm p si ausimis abieris, non intelligam . Et ideo homo nonis potest per certitudinem dijudicare , utrum ipse habeat gratiam , secundum illud I. ad Cor. 6. Sed neque me tum iudico: qui autem is iudicat me, Dominus est. Tertio modo cognoscitur aliquid conjectu- ,, raliter per aliqua signa . Et hoc modo aliisse quis cognoscere potest se habere gratiam, in- quantum scilicet percipit se delectari in Deo, ,, & contemnere res mundanas , & inquantum homo non est conscius sibi alicuius peccatiis mortalis. Secundum quem modum potest in- ,, telligi quod habetur Apoc. a. Pincenti dabo. ,, manna absconditum, quod nemo noυit nisi quiis accipit ,' quia scilicet ille , qui accipit , per ,, quandam experientiam dulcedinis novit, quam is non experitur ille , qui non. accipit . Istari tamen cognitio imperfecta est . Unde Apostolus dicit r. ad Cor. 4. Nihil mibi con eiusis Ium , sed nou in δορ iussiseatus sum ς quia

. eiorem in 3. d. 26. a. I. q. 3.

64쪽

Lib. XXIII. Cap. VI.

CAPUT VI.

uod gratia sancti ans augeri possi , possitque amisti, ise

rum reparari.

BE quardi , & Beguinae , quos Concilium

Viennense damnavit , inter errores aliosamrmarunt, quod homo in. Uita pr senti tantum , est talem peUectionis gradum potes acquirere , redda ur penitus impeceabilis , or amplius in gratia proficere non valebit . Ita constat ex Clementina, Ad nostrum .' Ti . haereticis. Calvi dus in lib. 3. Institui. c. a. docuit, quod ita constans sit hominis iustitia , ut ex ea semel comparata excidere numquam possit, etsi pravissima peccata committat . Quo in errore Calvinus Joviniano, Pelagioque subscripsit. Propositio I. Quamdiu in hac vita sumus . semper possumus in charitate proficere . Est de fide is Probatue r. ex Scripturis. Psalmo 83. U. g. legitur : Dunx de virtute in virtutem , υidebi. rur Deus deorum in Sion. Prov. q. v. I 8. Iustorum autem semira, quasi lux splendens procedit, o crebeii tisque ad perfectam diem. Et Ecclesiastici a 8. v. 22. M verearis usque ad mortem

justificari. Idem quoque dogma ex N. T. colligitur . Scribit enim Apostolus ad Gal. b. V. 9. Bonum

65쪽

autem facientes non disi iamtis , tempore en msuo metemtis non deficienιes I ergo dum tempus habemus, operemur honum . Et ad Ephes. 4. U. I 3. Veritatem autem facientes in ebaν tate , crescamus in illo peν omnia . Tum ad Phut p. I. V. 9. Et hoc oro, ut char ιas vestra magis, ac magis abundet. Denique Apoc. 22. v. II. legitur:

sui jussus est, justificetur adhuc , oe sanctus

sanctificetuν adhue . Probatur 2. ex Patribus . Augustinus traei. s. in epist. Ioan. de charitate sic loquitur : in

perficiatur, nasciturς eum fuerit nata, nutritur 'cum fuerit nutrita, roboratiar ' cum fuerit robois rata , perscitur ' eum ad st Uectionem υenerit ,

Iuerum . oee. Item S. Prosper in lib. sent. ex Augustino sint. ior . scribit : In hae vita quae tota tentatio vi, etiam in lublimissmis Sanditis , non apprebenditur illa perseditio, eisi non supe sir censio. Tandem S. Leo in serm. 3'. ait: Haeces perfectorum υera iussitia , ut nunquam ρηιν- sumant, se este peνfectos ' ne ab itinerit nondum sniti intentione eepantes , ίbi incidant in defi-eiendi periculum , ubi proficiendi deρoluerint a petitum. Eadem quoque Bernardi sententia est, uti ex epist. 9 I. liquet . Probatur 3ὰ ratione, quam suggerit s. Thomas in a. a. q. 24. a. q. Ex hoc enim dicimur, , esse Viatores, quod in Deum tendimus, quiis est ultimus fanis nostrae beatitudinis. In hac

,, autem Via tanto magis procedimus , quanis to Deo magis appropinquamus, cui non a Pinis propinquatur passibus corporis , sed affecti

66쪽

Lib. XXIII. Cap. VI. Ist

tur e R ideo de ratione charitatis viae eit , ut possit augeri. Si enim non posset augeri , ,, iam cessaret viae processus. Et ideo Aposto- is ius charitatem υiam nominat , dicens I. ad

Cor. I 2. v. 3t Adbue excellentiorem viam vo-

bis demonsνo. Hac de re agit etiam S. Bonaventura in t d. t T. p. a. a. I. q. I. ubi inter alia illud habet ris Constat, quod diversis maiora , & minor, is praemia dabuntur . Unde Apostolus i. Cor ,, I 3. Ita euritas solis , alia elaritas lunaeis σο. & constat, quod uni & eidem secundum se diversos status debetur diversum praemium , ,, scilicet malui & minus: sed magnitudo prae-- mii substantialis respondet quantitati charit is iis, non secundum servorem , sed secundum ,, substantiam et ergo si contingit maius praeis mi um alicui deberi. ergo & charitatem subinis stantialiter augeri. Huc faciunt, quae contra Iovinianum adduximus in lib. 3. c. Io.Μerito itaque Synodus Tridentina contra Lutheranos, & Calvinistas, negantes meritum bonorum operum , & augmentum gratiae per eadem opera , sess. 6. ean. 24. taliter definivit et Si quis dixerit , justitiam acceptam non. conse

vari, atque etiam non augeri coram Deo per bona opera ζ sed opera ipsa frusius solummodo, σβigna esse jussificationis adeptae, non autem ipsius

augenda cassam e anathema sit. Eandem etiam doctrinam tradit in ejusdem sessionis c. Io. aitque, quod hoc iustitiae inerementum petit Iancta E:cissa, eum orat, in Dominica II. post Pentecosten: Da nobis, Domine, fidei , spei , σ

εbaritatis augmentum .

Dices i. Si charitas in hac vita crescere

67쪽

De, Theolog eis Insituris

semper posset augmenti terminum nunquamnaberet, consequens profecto esset , quod qui ' dustus aequare posset , , superare etiam Virginis, ipsiusque Christi intensissimam charitatem. Sequeretur item , quod sharitas viae Pollet ingentem charitatis patriae perfectionem attingere: quod recte dici non potest. Rei P. ad i. quod licet quillh et Iustus sem Per Possit in gratia, Et charitate proficere; re- apta tamen non excedet terminum ex divina Praeordinatione, sive praedestinatione statutum et cumque nemo praedestinatus sit ad tantam cha ritatem, & gratiam , quanta potitur Christus, et usque S S. Μater; idcirco nemo illos in cha ritate & gratia superare poterit, vel aequatie. d a. Vel sermo procedit de charitate , quam dem homo habet in via, & postea habebit inratria; veΓ fit comparatio inter charitatem cuiuscunque viatoris, 3c charitatem cujuscunque Beati . Si primum , reponimus , quod cum Deus remuneret ultra condignum cbaritas , quam in Patria hahel Beatus, in eo statu graduque non manet , quo fuit in ultimo instanti vitae; sed aliquod accipit incrementum, quum homo beatus evadit . Si secundum, asserimus, quod viatores aliqui magis intensam habeant

charitatem, quam nonnulli Beati: credere namque par est, quod plures Sancti Viri, qui hac

in vita Deo indesinenter inserviunt. , & pro eo plurima patiuntur, intensiori charitate sint praediti, quam infantes, qui cum sola Baptismi gratia decerierunt, & quam adulti, qui dum hic viverent, non ita sedulo bonis operihus ituduerunt. Nihilo tamen minus charitas Patriae charitatem viae semper excedit in ita tu , di modo

68쪽

Lib. XXIII. Cap. VI. 6 I

nperandi , quia beatificae visioni coniungitur . Quo in sensu, postquam Christus Μatth. in . V.

i. dixit , quod nter natos mullexum nyn furrexit maior Ioa e Baptista , subiunxisse vide. tur : sui Mutem minor est in regno caeloxtim , major en illo . 'Quare Doctor Angel. in a. a. q. 24. a. P. ad 3. eum si hi obiecisset . quod si charitas viae posset semper augeri, posset etiam charitatem Patriae adaequare ς quia unum finitum per continuum augmentum pertingere potest ad quantitatem alterius finiti respondet , ,, quod ratio illa procedit in his, quae habentis quantitatem ejd dem rationis; non autem in is his, quae habent diversam rationem quantitatis : sicut liuea ' quantumcunque crescat , is non attingit quantitatem superficiei . Non ,, est autem eadem ratio quantitatis charitatis D viae , quae sequitur cognitionem fidei , & i,, charitatis Patriae , quae sequitur visionem ,, apertam . Per hanc enim charitas summo Eum gaudi O , totoque conatu fertur in Deum, sine ullius admixtione contrarii, sine ulla temporis intermissione, sine ullo amittendi timore. Quae res hic forsitan, an sicuti charitas auge.

ri posse . ita possit & minui λ Huic difficultari s. Thomas occurrit in a. a. q. 24. a. IO.

scribens , quod si charitas diminuatur , opori

, , tet, quod vel diminuatur per aliquem actum , is vel per solam cessationem ab actu. Per ces ,, sationem quidem ab actu diminuuntur vir. tutes ex actibus acquisitae, & quandoque et, is iam corrumpuntur . . . . Sed hoc ideo est, is quia conservatio uniuscuiusque rei dependet, , e X sua causa e cauta autem virtutis acquisi-- tae est actus humanus I unde cessantibus huj

69쪽

61 De Theologieis Institutis

is manis acti hus virtus acquisita diminuitur, &,, tandem toraliter corrumpitur . Sed hoc iati Charitate locum non habet et quia charitasti non causatur ab humanis actibus , sed solum M a Deo . . . . Unde relinquitur, quod etiam is cessante actu , propter hoc nec diminuitur.

M nec corrumpitur, si desit peccatum in ipsari cessationeis Relinquitur ergo quod diminutio chari.

,, talis non possit causari, nisi vel a Deo, vel ,, ab aliquo peccato . A Deo quidem non cau- ,, satur aliquis defectus in nobis , nisi per mo-m dum poenae , secundum quam subtrahit gram tiam in poenam peccati . Unde nec ei com- ,, Petit diminuere charitatem , nisi per modum M pinnae ἰ poena autem debetur peccato . Unde ,, relinquitur, quod si charitas diminuatur, quod ,, causa diminutionis ejus sit peccatum vel es,, sective, vel meritorie. Neutro autem modo 1, peccatum mortale diminuit charitatem , sed ,, totaliter corrumpit ipsam , & effective .

., quia omne peccatum mortale contrariatur ,, charitati . . ., & etiam meritorie, quia qui ,, peccando mortaliter aliquid contra charitatem

se agiti dignus est , ut Deus ei subtrabat chari ritatem.

is Similiter etiam nec per peccatum veniale,, charitas diminui Potest , neque effective, ne- ,, que meritorie. Effective quidem non , quiat, ad ipsam, charitatem non attingit . Charitasse enim est circa finem ultimum: veniale autem is peccatum est quaedam inordinatio circa ea , is quae sunt ad finem . Non autem diminuiturri amor finis ex hoc, quod aliquis inordinatio. nem aliquam committit circa ea , quae sunt

70쪽

L b. XXIII. Cap. VI. 63

., ad finem : sicut aliquando contingit , quod

, , aliqui infirmi multum amantes sanitatem , in- ordinate tamen se habent circa diaetae obser. vationem . Sicut etiam in speculativis 1 cien-- ti s filis opiniones circa ea, quae deducunturo ex principiis , non diminuunt certitudinem ,, principiorum . Similiter etiam veniale peccari tum non meretur diminutionem charitatis .is Cum eti)m aliqv s delinquit in minori, nono meretur detrimentum pati in majori . Deus,, enim non plus se avertit ab homine , quam ,, homo avertat se ab ipso, . Unde qui inordi. ,, nate se habet circa ea , quae sunt ρd finemri non meretur detrimentum pati in cbaritate, M per quam ordinatur ad ultimum finem. Unde consequens est , quod charitas nullo se modo diminui po sit, directe loquendo. ΡΟ- ,, test tamen indirecte dici diminutio charitatis di. , , spositio ad corruptionem ipsius , quae fit veli, Per peccata venialia , vel etiam per cessatio, D nem ab exercitio operum charitatis . Hac ne re legendus est etiam S. Bonaventura in ι.

d. I7. P. a. a. i. q. 3.

Propositio a. Justi mortalem adhuc vitam agentes possunt a justitia & noctitate deficere . Est fidei dogma.

Probatur ex S. Bonaventura in R. d. 3I. a. I. q. I. is primo per exempla veteris Testamenti. i; Constat enim, quod Saul charitatem habuit, ,, cum de eo scribatur, I. Reg. . a. quod nonis erat vir in Israel melior eo. Similiter & Da- ,, vid charitatem habuit, cum de eo dicat Do. 1, minus, Act. I3.22. lnveni virum secundumi, cor meum . Et constans est , quod uterque

ii cbaritatem Perdidit, quia uterque mortalitePD Pec.

SEARCH

MENU NAVIGATION