F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

rro De Romani Pontificis

eo veniendum est, ut suspensio executionis ApostoIiei decreti, non Regiae auctoritati, sed juri ipsi tribuatur an non id melius obtinebimus, si negemus, de Apostoliaca sententia Principem cogitasse, aut latum esse Decretum ad illius impediendam executionem Tunc enim longe evidentius patebit, quod si Apostolica sententia ad effectum perducta re ipsa non est , id non Regiae auctoritati tribuendum esse; sed vel juri ipsi, vel aliis caussis seu rationibus adscribendum. BaluEius, uti superius animadvertimus, in nova Coninciliorum Collectione rotundis verbis adfirmat, Apostoliacae sententiae executionem Theodosium Imperatorem auctoritate sua suspendisse . Bossuetius Capite sequenti Marcae Opinionem amplectitur, iisdemque momentis nititur. Qua de re jam nobis cum ipso disceptandum est.

is Acta Synodi Ephesinae recensentur: Hus Adh.r dis Probat Synodus, omnia, quae a Caelestinois decreta essent, in suspenso manere usque is ad Synodi sententiam: Quae de fide gestari sunt, referuntur, ostenditurque, prolatum is a Papa judicium ad examen legitimum suis.

is se revocatum.

DE pximo hujusce Capitis argumento doctissimus

Praesul verbis sequentibus disserier se Pi imum le-D c. ae Imperatoris litterae, quas memoravi nus, nemperi ut oecuinenica Synodus haberetur, utque omnia in- D terim

192쪽

Auctoritate. Liber I. III

se terim in suspenso ellent: lectae, inquam, hae litterae , is atque in gesta relatae, probatumque a Patribus, omniam circa Neltorium a Caelestino decreta, suspensa fuisse , is donec sacra Synodus ferret sententiam. . Quaeres, an Synodus tantum Imperatori licere vo ,, luerit, ut Sedis Apostolicae sententiam ad effectum ,, deduci interim prohiberet. Non ita ex gellis : sed po-m tius interposita Synodi Generalis auctoritate, cujus is quidem convocatio pro eorum temporum disciplina,M Imperatori permitteretur ; ipsa Synodus intellexit,h omnia ipso jure in suspenso esse, atque a Synodi pen ,, dere sententia. Quare Pontificio decreto promulgato ,, ac denunciato, decemque illis diebus jamdiu evolutis , ,, Nestorius ab ipsa Synodo pro Episcopo est habitus ,h religiosissimi Episcopi nomine appellatus, &eo quo

,, que nomine ter Vocatus & citatus, ut in Sacra Synodo, cum aliis Episcopis consederet. Haec eadem sunt locis superius citatis,Petri de Marca pro hac opinione argumenta , quibuS ut Occurramus , de implexam quaestionem aliqua luce donemus, sequentem

controversam excitamus.

ARΤICULUS PRIMUS.

suo iure, quave ratione Caelestini adversis N storium sententia. ante Synodum Ephesinam, ad Ufectum perducta re rhya non fuerιt. NUllo id jure factum esse, sed partim Principis potentia & arbitrio, partim Ecclesiae & Caelestini invulgentia, Antonius Charias, ut superius dictum est,

193쪽

Iaa De Romani Pontificia

&Christianus Lupus contendunt: quam eorum opinionem ego verissimam esse judico, bc solidis conjecturis eonfirmari posse non dubito. Quum Episcopi ex Alexandrina Synodo a Cyrillo ad Nestorium missi, ut ei Sedis Apostolicae sententiam intrumarent , Constantinopolim pervenerunt; jam Sacra Imperatoris emissa fuerat de Generali Synodo habenda, a que ut ante sanctis am eoactam isnodum, communem que sententiam , nihil quidquam a quoquam , in ulla prorsus re , privatim innovaretur; illi tamen quod in mandatis habebant , re ipsa perfecerunt; & Dominica die cum Synaxis ageretur , spectante Clero, & Nobilibus Civitatis adstantibus, Synodicas Nestorio Caelestini & CPrilli litteras obtulerunt. Haec constant ex Actione prima Concilii Ephesini, unde huc transcribere quae ad hanc rem pertinensi operae pretium erit: Petrus Presbγter Ale xandriae, Ur Primicerius Νstariorum, dixit: ,, Nonis ea solum, quae Caelestinus sanctissimus sacratissimuL, que Romanae Ecclesiae Episcopus ad Reverendissio mum Nestorium scripserat, missa & reddita sunt ei-B dem; verum ea etiam quae sanctis uspiissimusqueis Alexandrinae Ecclesiae Episcopus Cyrillus, Sc univem ,, se Aegypti Synodus per Theopemptum, & Danielem, ,, Se Potamonem dc Comarium religiosissimos Episcoposis ad eumdem destinaverant. Quapropter rogo , ut Τheo- ,, pemptus de Daniel religiosissimi Episcopi hic praesen- ,, tes ea de re interrogentur. Fuisanus Pbilippensium Episcopus dixit: se Theopemptus & Daniel religiosis, .se simi Comministri nostri, qui praesentes adsunt , expO- ,, nant, an ejusmodi Epistolas reddiderint. Triopemptus Cabinorum Episcopus dixit: is Die Dominico, cum sy

194쪽

Auctoritate. Liber ra 3

o synaxis ageretur, ad Episcopale Palatium ascendimus, is ibidemque toto praesente Clero, cunctisque fere Illuisis stribus adstantibus, litteras, de quibus hic sermo est, se Nestorio tradidimus. Similiter se Daniel Damensium Episcopus eadem confirmavit. Fuoianus Pbilippensium Episcopus dixit: ει Fuit ne ergo litteris ab eo satisfactum Daniel Darnensium Episcopus dixit: is Tunc nobis re is spondit, ut postero die veniremus, de privatim illumis conveniremus. Porro nobis redeuntibus aditum in-

,, terclusit, & responsum nobis dare non est dignatus.

Neopemptus Cabaserum Discopus dixit: se Litteris, deis quibus proxime dictum est, acceptis, constituit nobis, is ut sequenti die sermonem cum eo haberemus. Abiviis ,, mus ergo: at postero die reversos non admisit, neque se eriam satisfecit litteris; sed publice pro concione eari dem, quae ante , & his quoque deteriora dogmata pro- ω posuit. Neque vero solum ante redditas litteras haecis docebat, sed multo pejora, postquam accepit, docuit, is & usque hodie docere non desinit. Si quatuor Episcopi Alexandria Constantinopolim misi, si Clerus Constantinopolitanus & Illustres Civitatis,

si Nestorius ipse, si Theodosus Imperator, denique si Patres Ephesini sciebant, indicta Synodo omnia ipse iure in I penso esse, ipsumque Pontificium Decretum a Synodi pendere sententia ; cur Episcopi Synodi Alexandrinae Legati litteras tradiderunt, quibus Apostolicae Sed is adversus Nestorium exeommunicationis & depositionis sententia continebatur Cur nemo Clericorum & Illustrium conquestus est, quod Imperatoris Edictum violabatur, ne quidquam a quoquam ante sanctissimam e actam Synodum, communemque sententiam innovaretur Cur

195쪽

r 24 De Romani Pontificis

Cur ipse Nestorius non sese hoe jure tuitus est, neque Apostolico decreto indictae Synodi auctoritatem objecit Cur Theodosius Imperator in Episcopos legatos tamquam in refractarios, & publicae quietis perturbatores nequaquam animadvertit Denique cur Patres Ephesini crimini Nestorio verterunt, quod Caelestini litteris minime satisfecerit; quum semel indicta Synodo si omnia ipso jure in suspenso esse debebant, & a Synodi sententia pendere , huic tantum doctrinae suae rationem eodem jure Nesto rius reddere tenebatur l. S. Cyrillus, ut ex Caelestini ad ipsum Epistola habemus a , hanc eidem S. Caelestino quaestionem post indictam Ephesinam Synodum proposuerat: aeuaeris . utrum Sancta Synodus recipere debeat bominem a se praedicata damnantem: an, qtita induciariam tempus emensum est ,sententia dudum lata perduret. Quaerebat ergo Cyrillus , an celebranda Synodus Nestorium tamquam Episcopum in suum recipere consessum deberet Futilis quaestio, si semel indicta Synodo, omnia ipso jure esse in suspenso aebebant, Si a Synodi pendere sententia. An adeo hebes erat Cyrillus, ut non intelligeret, fuisse Nestorium ab ipsa Synodo exauctorandum, si reus repertus suisiet; proindeque ante judicium fuisse tamquam Episcopum suscipiendum i Uerum quaestione ipsa longe futilior quaerendi ratio : quoniam , inquit , induciarum temptis emensium es. Si semel indicta Synodo, omnia ipis jure suspensa erant, erantque ad judicium Synodi referenda ; frustra quaerit Cyrillus, an esset Nestorius tamquam Episcopus habendus, propterea quod decem dierum intervallum , quod Nestorio ad ejuranda nefaria dog-

196쪽

Aucroritate. :Liber I ras

mata Caelestinus nauulserat, iam effluxisset. Quis enim non intelligat, quis non videat, sententiam dudum latam, juxta hanc hypothesim, non ante vim suam exerere ρο- tuitie, quam a Synodo retractaretur, &retractata probaretur

Sed videamus quid Caelestinus responderit. An illud forsitan, quod primum tamen respondere debuisset, si vera esset Advefariorum hypothesis ; omnia nimirum in suspenso esse, M ex Synodi voluntate pendere non sic Caesilailinus propositae quaestioni satisfecit, sed ita respondit ,

perinde ac res in ejus adhuc potestate unice posita ellet, Mex solo ejus nutu ac voluntate penderet: super bac utique consultatione communi communem Dominum confulamus: nonne nobis respondet illico per Prophetam , mortem se nolle morientis: per Apostolum mutam, omnem hominem velles treumfieri, in venire adsisentiam veritatis i nunquam dιOticet Deo Meeelerata in quocumque corremo. Et infra: Studeo quieti catholicae, studeo pereuntis fluti; si tamen Ῥoluerit aegritudinem consiteri . God ideo dicimus, ne volenti se corrigere forsitan deesse videamur. Nam es nobis sustinentibus uvam

spinas Mi addiderit 3 impleatur, manentibus flatutis prioribus, sui fructu iudidit; eolligat, quod sulco diabolicoseminavit, non nostro consilio , sed se periturus auctore . Probet vos vel es pedεs ad effundendum sanguianem non babere, quando 'DEtiam remedium cognoscat oblatum. Non poterat Cae stinus apertius significare, in suo tantum arbitrio ac voluntate positum esse, ut Nestorius vel tamquam jampridem exauctoratus, 'vel adhuc tamquam F piscopus haberetur.; neque juri, Ad Apostolicae indulgentiae ac longanimitati debere Nestorium ,

197쪽

Auctoritate. Liber I. Iaγ

tantam Sancti Papae CaeIestim , Sanctaest ostolicae Sedis Urbis Romae Episcopi, nec non praesentium Reu rendis morum Patrum γ' Fratrum Domini Episcoporum, tolerantiam clementiam erga se expertus est, aposta-flam er blasphemiam ad satim interitum confectatum. Quae consona sunt iis, quae ad Cyrilli interrogationem S. Caelestinus respondit, quaeque superius descripsimus,

di ex quibus evidenter elucet, non aliquo iure, sed mera Sedis Apostolicae indulgentia factum este , ne interim sententia in Nestorium lata ad effectum perduceretur, ipseque adhuc tamquam Episcopus haberetur. Uerum de id longe luculentius patebit ex iis, quae ad Caput xta o

servaturi sumus .

Quum igitur Caelestinus, Nestorium pro Episcopo adhuc haberi permitteret; proindeque ut sententia in Romana Synodo in eum prolata suspenderetur; utque, juxta Theodosii placitum , nihil interim innovaretur, consentiret; nil mirum, si adhuc, decreto Pontificio promulgatoae denunciato, decemque illis diebus jam diu evolutis, Nestorius ab ipsa Synodo pro Episcopo est habitus & religiosissimi Episcopi nomine appellatus , & eo quoque n mine ter vocatus Ec citatus, ut in Sacra Synodo eum aliis Episcopis consederet. Nil etiam mirum, si Sacra Imperatoris, qua hoc ipsum decernebatur, probata, &in Acta relata est . Id enim fieri potuit absque Sedis Apostolicae injuria, quum jam eonstaret, Caelestinum huic decreto

198쪽

raa De Romini Ponti eis ARΤICULUS II.

Esse aliquam rerum a Summo Pontifice definitirum discussionem, quae cum ineluctabili ipsius in fidei dogmatibias definiendis auctoritate conciliari optime potest: ejusmod/ autem esse, quam Ephesni Patres adhιbuerunt.

I Rretractabilem & irreformabilem non esse Romani Pontificis in fidei controversiis dirimendis auctoritatem , inde se jure colligere Bosiuetius existimat, quod in

Ephesino Concilio se Epistola Cyrilli primo deducta est se ad Synodi judicium: illa, inquam, de fide ad Nestori rium Epistola, a Papa Caelestino tam expresse prob se ta, de qua id edixerat ad Cyrillum; omnia quaecum- is que Ditimus ac tenemu , te itidem sentire ac tenere,, perspicimus; quam decreto in Nestorium per omnesis Ecclesias promulgato comprobaverat, atque adversus is Nestorium Canonicae monitionis instar haberi volue-- rit ; de illi, inquam, Epistola quaesitum, Cyrillo autore M ac praeeunte in haec verba: Persuasim habeo nihil mari ab Orthodoxa fide, aut Θmbolo Nicaeno discusisse ris quare vestram Sanctitatem rogo, ut coram exponat an recte ne inculpate , Sanctoque illi Concilio conve . se nienter baecscripserιm , ansecus.

D Et erunt, qui dicant, quaestiones de fide semel a Ro- is mano Pontifice autoritate Apostolica judicatas, in Sy- is nodis generalibus examinari, addictorum intelligenes tiam, non ad rei, quasi adhuc in quaestione positae definitionem. Audiant Cyrillum Synodi Principem:

is quid

199쪽

Auctoritate . Liber I et as

se quid synodo quaerendum proponat, attendant 3 oc,, quidem nullius errati sibi conscius; ne tamen sibi ermis deret, Synodi sententiam rogabat in haec verba : Rectois Ur inculpate, an secus scripserit. Haec Cyrillus SP nodi princeps proponit in medium . Non omnem de fidei rebus inquisitionem, & collationem ex animo adhuc fluctuante, nec ad unam partem penitus adhaerente proficisci, adeo perspicuum est, ut satis mirari non possim , quod Illustrissimus & eruditissimus Praesul rem omnibus exploratam, quam ignorare non potuit , dissimulare voluerit. Instituitur aliquando de rebui fidei collatio & inquisitio, non ut aliquid, quod adhuc lateat, certum fixumque eruamus , sed ut illud majori luce donetur ; utque firmis etiam rationibus teneamus , quod sola auctoritate tenemus; vel etiam non ut ipsi nos in veritate firmemus, sed ut aliis consulamus, & qui ad amplectendam de aliquo fidei dogmate Apostolicam definitionem , Pontificiae auctoritatis pondere non satis inclinantur, eo saltem illos perspicuis ex sacrarum litterarum , aut Patrum, aut Conciliorum Oraculis ductis argumentis compellamus . HuJusce rei , ut etiam superius

ostendimus, illustre habemus documentum in celebri illo Apostolorum Hierosolymitano Concilio, quod aliorum , atque imprimis Ephesini, ut ad Caput XIV. observabimus, forma exstitit & exemplar. Quum enim Petrus certam de re, quae in quaestionem vocabatur, sententiam pronunciasset , eam deinde Jacobus ad Scripturarum amussim, & Prophetarum oracula exegit; non equidem

quod Petri definitionem haud fatis suo pondere firmam& immobilem judicaret; sed ut quos Petri auctoritas non. moveret, in eamdem sententiam veterum Scripturarum R aucto

200쪽

ε3o De Romani Ponti is

auctoritate pertraheret. Ita & Paulus in eodem Concilicitum privatim cum Apostolis, tum in publico omnium metu suum contulit Evangelium, quod ut ipse uit in Epiastola ad Galatas cap. I. non ab homine acceperat, ne

que didicerat, sed per revelationam Iesu Cbrisi ; contulit , inquam, cum illis in eadem Hierosolymitana Synodo Evangelium , de quo ipse profecto neutiquam dubitabat ,

sed ut omnem aliis scrupulum & anxietatem evelleret.

Sed ipsum Apostolum hac de re disterentem audiamus gDeinde, inquit cit. loc. cap. II. post annos quatuordecim iterum ascendi Hierosolymam. Loqui Apostolum de Hierosolymitana ad Concilium de Legalibus profectione , communis Interpretum opinio est: Ascendi autem secundum revelationem . se Apostolus inquit in hunc locum ,, Cl. Estius ut factis suis auctoritatem conciliet, speci

is lem urget revelationem, qua jussus fuerat ob contro- ω, Versiam tunc excitatam petere Ierosolymam. Et contuli cum illis Evangelium, quod praedico in Gentibus,seo sum autem iis, qui videbantur aliquid esse. M Sensus est, se ait idem Estius, contuli cum Fratribus, qui erant Hie- is rosolymis Evangelium meum, idque palam & publice;

,, seorsim autem ac privatim illud contuli cum primariis Apostolis . Ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. se Sensus est, ut idem exponit doctissimus interpres, is Evangelium meum cum illis contuli, non ut discerem

,, quod prius nesciebam, aut quasi caussae meae paruia ia,, derem: sed ne sine fructu praedicarem Evangelium is aut hactenus praedicassem , dum scilicet a falsis Fratriis bus passim traducor apud eos, quibus hactenus praediis cavi, de quibus adhuc praedico, tamquam diversam se dissonantem a ceteris Apostolis doctrinam evulgans eis Haec

SEARCH

MENU NAVIGATION