장음표시 사용
211쪽
tres cum in Sacris Canonibus , tum in Epistola Caelestini vim agnoscant ineluctabilem, qua se coactos esse testantur. Igitur major erat Caelestini, quam Ephesinae Synodi auctoritas. Quis enim vel fando audiit, superiorem Iudicem ad ferendam in aliquem sententiam, inferioris Iudicis auctoritate sese coactum fuisse pronunciet ἰ Prosecto, si ejusmodi fuissent Episcopi, qui in Ephesina Synodo sederunt, cujusmodi fuerunt, qui in Cleri Gallicani
Comitiis celeberrimam Declarationem ediderunt, nunquam, puto, hanc formulam usurpassent: Coacti per Sacros Canones , em Romani Pontificis Epistolam, seu Constitutionem, aut Bullam, ad banc sententiam necessario venimus. Quum enim majorem esse definiant Concilii generalis, quam Romani Pontificis potestatem, hu)us profecto auctoritas cogere non potest generale Concilium,& in suam sententiam necessario pertrahere. Quae fuerit illa Caelestini litterarum vis, qua se Ephe-sni Patres coactos esse profitentur, luculentius declarat Firmus Caesareae in Cappadocia Episcopus Act. a. his
verbis : Apostolica es' Sancta Sedes Getistini Sanctissimi Disopi per literas, quas ad religiosi mos Episcopos ....
Ur ad Sanctas .... Ecclesias misit, etiam ante de praesenti negotio sententiam regulamque praefriesit: quam nos quoque secuti, quum terminus Nestorio ad emendationem datus dudum jam praeteriisset quoniam Nesorius a nobis citatus non paruit formam tuam executioni mandamimus, Canonicum Apostolicumque judicium in illum proferentes. Iudicarunt itaque Nestorium Ephesini Patres ; Verum eorum judicio formam Caelestinus reguis Iamque praescripsit. At certe major est ejus, qui formam regulamque praefinit, quam sequi oporteat illum, qui ju-
212쪽
dicat ; quam eius qui juxta regulam formamque sibi constitutam judicium profert. Verum ut mox adlata Episcopi Firmi, ut desuperius descripta totius Concilii verba melius intelligantur ; observandum est, Nestorium non modo damnatum fuisse , bc Episcopali sede dejectum uti contumacem , verum & tam
quam haereticum & blasphemum: Cum impiissimus Nestorius nostrae citationi parere noluerit deprehendentes ..... ilum impie sentire , ey praedicare ad lugubrem banc contra eum sententiam necessario venimus . Iraque propter inobedientiam de contumaciam, quater vocatus Synodo parere noIuit, gradu suo, juxta Sacrorum Canonum sanctiones moveri debuit: id quod etiam mox citandus Basnagius agnoscit. Uerum tamquam Haereticus de blasphemus damnatus est propter Epistolam Caelestini, qua Sanctissimus Pontifex constituerat, ut nisi intra decem dies impiam doctrinam Nestorius ejuraret sese Fidelium communione privatum , de Episcopali Sede deiectum esse intelligeret. Quum autem praefinitus terminus praeteriisset, Nestorius nihilominus loco suo mansit, propterea quod Caelestinus sententiae executionem usque ad futuram Oecumenicam Synodum prorogasset. Quum igitur etiam hoc alterum intervallum a Caelestino conces, sum Patres jam fluxisse animadverterent, sententiae jamdudum latae executionem ulterius differre, in eorum potestate non erat ; ideoque se se coactos intellexerunt ad Nestorium veluti haereticum Sc blasphemum damnandum , locoque & gradu suo deturbandum iuxta formam bc regulam a Caelestino praescriptam. Hac observatione mucro retunditur argumenti , quo
Heterodoxus Historicus Ephesinam Synodum impetit Nam o
213쪽
Nam relata Concilii sententia, observat a si vespertiis no tempore a lacrymosa Synodo id judicii latum esse se Ita, inquit, uno solo die S bis citatur Nestorius , deis doctrina ejus ad examen revocata damnatur, quae in is re tanti momenti nimia sane festinatio fuit. Damnatiose ni forsan aequi species aliqua obtendi posset, si ob so- ω Iam contumaciam Nestorius grado suo motus esset. Il-- Iud vero intolerandum, quod Haereticus M blasphemusis prius pronuncietur, quam audiretur a Synodo, cujus se judicium non abnuebat, dummodo Iohannes Antio-M chenus cum suis Comprovincialibus adesset. Ad Orienis talium adventum usque cognitio doctrinae, quae Om- ,, nes Orbis tangebat Ecclesias , differri debuit. Haec utique cum aliqua juris & aequi specie objicerentur , nisi Synodi judicio sententia jamdudum a Caelestino in t Ostorium prolata tamquam forma dc regula praeluxisset, suxta quam Nestorius damnandus tamquam haeis reticus & blasphemus, locoque suo movendus erat, nisi primum intra decem dies, postmodum vero ubi primum fuisset Synodus congregata, scelesta dogmata ejuraret Quum igitur sponte Nestorius ad Synodum non accederet, ter juxta Canones citatus est, Sc parere recusans, tamquam contumax S rebellis, ex eorumdem Sacrorum Caianonum praescripto, damnatus est. At quemadmodum de
Sacris ipsis Canonibus, ita de de Caelestini sententia judicium instituere, Synodus sui non esse juris judicavit, sed potius quemadmodum juxta sacros Canones, ita juxta Caelestini sententiam de Nestorio judicium tulit, eumque
tamquam blasphemum S: haereticum , etsi non auditum , exauctoravit: eaque ratio est, cur in forma sententiae, Sa
cris .ca Tom. III. Λnnal. ad an. 43I. num. XVI.
214쪽
eris canonibus Caelestini Epistola conjuncta est . Canones enim ad Nestorium veluti contumacem, Epistola vero ad eumdem velut haereticum damnandum, auctoritatem Synodo tribuerunt. Hinc illud jure Thomassino animadversum a ), quod Caelesini majestate , judicio antegress gloriabatur, seseque adversus hostium latratus
ae hactenus dicta sunt illustrari possunt praeclaro S. Nicolai I. testimonio Epistola IX. ad Michaelem Imperatorem , ubi quae fuerit in damnatione Nestorii Sedis Apostolicae auctoritas, sequentibus verbis eleganter Iuculenterque describit: In S nodis prisco tempore collectis
Apostolicae Sedis scripta, non sub occultationis modio tegebantur: sed ut υmnibus qui in Domo Dei erant, lucerent, in propatulo ponebantur ; ta' ut si qua turpitudo , vel macula in fidei pulcritudine a quolibet tentaretur induci, facile patefieret, ac si specula in omnibus habebantur ; e V quas quaedam rectitudinis formula, qua imprimi ceteri ρυ Aent, posta colebantur. God ut mans sitis pateat, ex bis bule Di laepauca duximus inferenda. Primo etenim loco Sancta Synodus apud Ephesum congregata sanctae memoriae Caelesini Papae prius Diasolam legit, em ita demum ad alia exequenda vacavit .... in tantum, ut ex ejus propemodumspecialis judicii tenore sit perfidus Nemrius expulsus , dum eadem S nodus in sententia contra eum prolata tali modo prosequitur: necessario, inquiens, coacti tam ex Canonibus quam ex Epistola Caelestini Scc. Et ad eumdem Papam posea Fribens, praefatum Νsorium per Epistolam ab ipso Sanctissmo Praesule scriptam , rationabiliter assemerat
215쪽
damnatum. Potuit ne clarius M apertius significa re, Apostolicam Caelestini Epistolam propositam fuisse in Ephesino Concilio Patribus de Nestorio judicaturis tamquam formam & regulam, cui esset necessario inhaerendum , dc sicut legi parendum , de tamquam immobili fundamento totum judicium superstruendum Proindeque ex forma dc tenore sententiae , quam adversus Nestorium Ephesina Synodus pronunciavit, aperte colligitur, ma jorem esse Romani Pontificis, quam Oecumenicae Synodi auctoritatem. Quod erat demonstrandum.
,, Gesta Actionis II. quibus praecedentia compse,, bantur. Quid sit confirmare decreta stylois Ecclesiastico, ex gestis demonstratur. In SP,, nodi examine , atque ludicio quaestionis fi- is nem non modo Sacra Synodus, sed etiam is Legati Apostolici, atque ipse etiam Papa is Caelestinus agnoscunt. ΡRaeclarissima de Iuculentissima testimonia, quae pro
suprema, nullique, iure suo, obnoxia retractatui Romani Pontificis in definiendis fidei quaestionibus auctoriis rate, suppetunt gesta Aetionis Secundae, inanibus nulliusque plane momenti observationibus elevare ac labefactare contendit in hoc capite Illustrissimus Auctor. ΕΕ-ciam ergo, ut rebus omnibus accuratius expensis, sua
ejusmodi argumentis firmitas constet, iisque invictissime demonstretur, firmum esse habitum ab Ephesina Synodo
216쪽
Auctoritate. Liber I. I Iae penitus irreformabile Sedis Apollolicae de fidei contro-yersiis judicium.
ARΤICULUS PRIMUS rivoluisse Caelestinum suum de Nesorio judicium
metati non satis firmum aut aliqua ex parte reformabile in Ephesina
Synodo retractari. ID imprimis perspicue demonstratur ex Commonitorio , quod Legatis Ephesum proficiscentibus Sanctus ipse Caelestinus dedit, & cuius hic Bosiuetius meminit in
haec verba :,, L upus Lovaniensis inter alia antiquitatis monumenis D ta, Caelestini ad Legatos Commonitorium, Instructio- ,, nesque, ut ipse Caelestinus vocat, protulit ca . His is praecipiebatur, ut Sedis Ap olicae tuerentur dignitati tem , nes Episeoporum dissidiis immiscerent, quorum is quippe dices, cum Synodo utique, esse deberent 4n Cum Cyrillo, utpote fido, agenda conferrent. Protulit hoc idem antiquitatis illustre monumentum etiam BaluZius i in nova Conciliorum collectione , refertque illud ad Concilium Romanum habitum sub Caelestino, quum jam Synodi Ephesinae celebratio immineret. Haec autem sunt, inter cetera, ad suos Legatos laudati Pontificis monitar Et auctoritatem Sedis Apostolicae eu- fodiri debere mandamus. Siquidem em Instructiones , quae vobis traditae sunt, hoc loquantur, ut interesse Con-mnitii debeatis: ad disputationem uerit ventum, is
217쪽
de eorum fententiis judicare debeatis, non subire certamen . Nimirum ostendit Legatis, quo pacto Sedis Apostolicae dignitatem tueri debeant. Qua vero ratione id erant consequuturi Numquid argumentis suadere debebant Apostolici judicii sapientiam, & aequitatem Numquid adversus contentiosos, aut si qui fuissent, refractarios Episcopos in arenam descendere, eorumque obiecta refellere, & Romanae Cathedrae decreta ab eorum adsuutibus vindicare Nequaquam id esset, judice Caelestino , Sedis Apostolicae dignitatem tueri, sed prodere. Sed ut ea sarta tectaque maneret, rem semel Romae iudicatam nOlebat in disceptationem venire , aut novo subjici examini. Sinerent proinde, quibus id libitum esset, invicem digladiari ; sed ipsi id tantum negotii agerent, ut decretorum Sedis Apostolicae non examen, aut retractationem, sed executionem urgerent. Id jure colligi ex laudatis Caelestini verbis, loco paullo superius citato ipse etiam Stephanus BaluZius agnoscit: Illustrissimus Cardinalis Taronius
ex Epistola Caelestini ad Sνnodum Ephesinam collegit, sic ab eo Romanaque S nodo mises esse Legatos in
Urientem, non ut redditis irritis, quae anno superiore ad- mersius Nestorium ab eodem Pontifice decreta essent, causa ejusdem novo sub jaceret examini, sed potius ut semientiae in Nestorium latae iidem Legati estient executores. kuod sine confidentius aferuisset Taronius , si Con monitorium Caelestini midisset, quod nos daturi mox
Idem probatur ex Epistola Caelestini ad Synodum Ephesinam : ait enim; direximus pro nostrasticitudine
Sanctos Fratres em Confacerdotes nostros , unanimes nobis probatis os viros, Arcadium es' Projectum Epi-
218쪽
Auctoritate .. Liber I. 149 sopor, Philippum Presbterum nostrum, qui iis quaι
aguntur , intersint, Ur a nobis antea saluta sunt, exequantur. Auibus praestandum a vestra Sanctitate non dubitamus assensum. Quid ex his vervis Baronius colligat, jam ex Baluzio audivimus, qui consectarium Eminentissimi Cardinalis adprobat ; & ex ejusdem Caelestini
Commonitorio confirmat. Iis tamen, quae iam ex Baro
nio cum BaluZio descripta sunt, haec etiam libet adjungere ejusdem Annalium Parentis verba ain: Ut plane appareat, nihil praeterea ab ipse Pontifice tributum bnodo , nisi ut cognitis bis, quae anno superiori ibidem Ro- . mae in Nesorium decreta fuissent , eadem executioni mandari curarent ; nec quicquam praeter sententiam Caelestinisbi arrogasse Oectιmenicum tantum Concilium, consat . Rem adeo manifestam nee ipse Illustrissimus Bossuetius dissimulare ausus est. Quare adlatis, quae jam descripsimus , Caelestini verbis se his, inquit, constat, Sy- is nodi Ephesinae actionem in Apostolici judicii execuri tione Versari. Adjungit tamen se Cujusmodi auterriis sit illa executio, an mera, ut ajunt, obedientia, an ve-
,, ro ipsius Sunodi cognitione legitima, certoque jam de ,, indeclinabili judicio, sequentia demonstrabunt. Episcopos in Ephesina Synodo sedisse judices, subindeque
de cum caussae Nestorianae legitima cognitione verum
exercuisse judicium, de nos superius professi sumus, Mhic Baronius agnoscit: Ut cognitis, inquit, bis , quae anno Dperiori Romae in Nestorium decreta fuissent, eadem executioni mandari curarent . Hac itaque in re pinsita controversia non est. Uerum, quemadmodum BOL. sue-
219쪽
suetius quaerit, cujusmodi fuerit illa executio; ita & nos quaerimus, cujusmodi fuerit illud judicium. Id vero fe-quentia plane demonstrabunt. ,, Lectis, inquit Tossuetius, Caelestini litteris, Le- ,, gati consequenter ad Episcopos; ut quae Caelestinus,, antea definire, nunc in memoriam revocare digna-
is tus est, juxta communis fidei regulam , nu- ,, meris omnibus absolutum deduci jubeatis, A etr ρας,, η'νζωατον, ad finem plenissimum . Qui Concilii fru- ω ctus est, post cujus sententiam, nulla nova disiussio. novumque judicium, sed mera executio. Atque id se Legati postulant juberi a Synodo, in qua summam il-
is Iam autoritatem recognoscunt.
An Legati summam illam, idest, majorem , quam in Romano Pontifice, in Synodo auctoritatem agnoverint , postea videbimus. Interim observo, neutiquam Legatos a Patribus postulasse, ut quae jam a Caelestino fuerant definita, ad examen revocari juberent ; quo videlicet, velut hujusce rei adhuc ignari vel dubii, expenderent , an quae Caelestinus decreverat, communis fidei regulae consentanea essent, an secus. Quin potius Legati pro certo habebant , exploratam habuisse Patres Romani judicii aequitatem : Literarum Sancti Vmerandique Papae Ca
Iesmi Episcopi formam me a Sanctitas consideret; qui
Sanctitatem Vestram bortatus est, non quasi ignorantem docens, sed tamquam gnaram commonefaciens Id ergo unum desiderabant, ut jamdudum a Pontifice definita Synodi sententia ad finem absolutissimum perduce rentur , id est, executioni mandarentur. Legatorum petitioni Firmus Caesareae Cappadociae
Episcopus Synodi nomine ita respondit: Apostolica es
220쪽
Auctoritate. Afier I u DSancta sedes Caelestini Sanctissimi Episcopi etiam
ante de praesenti negotio sententiam regulamque praescripsit: quam nos quoque secuti formam illam executioni mandavimus, Canonicum Apostolicumque judicium in illum proferentes: fi actione prima scilicet, in-B quit Bossuetius, qua, facto examine & quaestione ha- ,, bita, Caelestini decretum firmatum vidimus. Sic exedi, quitur synodus generalis primae Sedis sententiam , le- is gitima cognitione M inquisitione; nec simplicis Man- ,, datarii vice, sed Canonico es' Apostolico dato judicio cis Papale sane decretum , pro tantae Sedis autoritate , sitis forma, sit regula; sed quae Synodo convocata, nonis nisi ex communi judicio plenam autoritatem obtineat. Cujusmodi fuerit ea quaestio, illa inquisitio, illud examen, jam superius expendimus 3 ejusnodi sane quod Pontificis menti nequaquam adversaretur, qui Legatis Ephesum proficiscentibus, iuxta Baronium M BaluZium, in mandatis dederat, ne causi Nestorii novo subjaceretexamini, quo nimirum ea de re tamquam adhuc incerta s& in medio posita disceptaretur. Pariter cujusmodi fuerit habitum a Synodo de Nestorio judicium, etiam superius ostendimus, S: h1c Firmus nos edocet; ejusnodi sane, quod Apostolicae Sedis majestatem auctoritatemque mirum in modum commendet, cum ex Caelestini sententia, tamquam forma regulaque pependerit. Denique
an Synodi judicium Caelestini sententia; an potius Caelestini sententia Synodi judicio auctoritatem dederit ;etiam ex superioribus patet. Patres enim, ut jam vidimus , suum de Nestorio iudicium Sacrorum Canonum, de Epistolae Caelestini auctoritate tuentur, &hac, perinde atque illis coactos sese fuisse significant, ad lugubrem illam