F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

1s X De Romani P ontificis

in Nestorium exauctorationi, tententiam pro nunc Ianindam: id tamen articulo sequenti in longe meliori lumine collocabitur.

ARTICULUS II. Ephesinae Synodi Acta Pontificis Legati eo m

marunt. Quantum in hac re Apsolicae

Sedis auctoritas emIcuerat. ἡ π inquit Bog etius, ad Synodum mandaa,, a to speciali missos, quae adversus Nestorium ge-D 1ta eilent, an fatis ex Canonum praescripto, & Sedisse Apostolicae reverentia, intelligere oportebat. Quareis merito petunt, acta communicari ἱ ut nos quoque, in-cyaiunt, confirmemus. Illud confirmare quid sit, ipsa is gesta eloquentur. Legatos ad Oecumenicam Synodum destinatos Caelastinus commonitorio illis dato monuerat ; quodsi transactam Synodum, em redisse omnet Episcopos vitissent, requirendum illis erat, qualiter fuerant res finitae. Si

pro antiqua fide Catbolica res gestae sunt ine. kuod si aliter actum est,stin dissensione res sunt, ex ipsit rebus

conjicere poteritis, quid ..... agere debeatis. Quibus verbis Pontifex illos Oecumenicae Synodi judices Apostolica auctoritate constituit. Quod sane munus iisdem Legatis eodem loco etiam conceptis verbis adscribit; quum eos videlicet monet, ut Sedis Apostolicae auctoritatem tueantur: Sc ad disceptationem, inquit, si fuerit ventum, vos de eorum sententiis iudicare debetis, non subire certamen.

222쪽

His ergo monitis N auctoritate muniti Legati ad Synodum accesserunt; lectisque Caelestini litteris, concordibus vocibus ab universo Concilio acclamatum est: me

justum judicium . Novo Paulo Caelestino, novo Paulo Grillo, Caelestino custodi fidei, Caelestino eum S nodo concordi, Caelestino universa bnodus gratias agit. Unus Caelesinus, unus Orillus, una fides S odi, una Mer

orbis terrarum.

Has Synodi voces Philippus Presbyter unus Legatorum sequentibus verbis excepit: Gratias agimus sanctae etenerandaeque Synodo , quod literis Sancti beatique Papae nolint mobis recitatis, sancta membra sanctis Gesris iocibus sancto Capiti, sanctis etiam vestris acclamationibus , vos adjunxeritis: Non enim ignorat Vestra Teatitudo, totius fidei , vel etiam Apostolorum caput esse Teatum Apostolum Petrum. Ex his verbis ita colligit Bosuetius num. IX. M Haec ergo summa autoritas, sum-m ma Vis, quod membra inter se, M Romano Pontificies ut Capiti conjungantur. Quod ex consensione invi-- ctum Ecclesiastici judicii robur. Haud equidem negamus, invictum esse Ecclesiastici judicii robur, ubi Romano Pontifici Episcopi, ubi capiti membra concordent. Verum & illud jure meritoque contendimus, judicii auctoritatem non ex membris ad caput, sed ex capite ad membra derivari. In his autem Legati verbis cum universa Synodo veluti caput cum reliquo corpore Romanus Pontifex comparatur. Quin dc totius fidei Caput cum Apostolorum Principe nuncupatur, ut nimirum intelliga mus , totius Ecclesiae fidem ex ejus auctoritate pendere . Id vero, praeter quam quod ipsa capitis Si membrorum

223쪽

13 Romani Pontificis

Theodoti Ancyrani verba confirmant . Petit enim Philippus , sibi priora Synodi acta communicari , quo, inquit, juxta Teati Papae nosiri , praesentisque hujus sancti coetus sententiam, nos quoque confirmemus , conformiter eorum depositioni. Pontiticem universe coetui veluti caput corpori , de illius sententiam hujus iudicio praeponit. Sed in hanc rem longe Iuculentius est, quod statim Philippi verba subsequitur , Theodoti Ancyrani Episcopi testimonium : Iustam esse Sanctae bnodisententiam demonstravit universorum Deus per liter o Caelesini religiosissimi Episcopi bue allatas , sirper vesyrae pietatis adventum .

Nam Caelesini Episcopisinctismi er beatissimi telum ,

em in piam fidem studium demonserastis. Non ergo ex eo quod Synodo consentiebat, demonstratum est, justam esse Caelestini sententiam; sed ex eo quod cum Caelestini literis Synodus concordabat , demonstravit Deus, justum esse Concilii generalis judicium; perinde atque Romani Pontificis sententia veluti Lydius lapis fuerit, quo numus adulterinux a genuino , idest, profana de adultera fides a

Vera germanaque secerneretur .inamquam autem Legati non ignorarent, summuni esse de invictum. Ecclesiastici judicii robur, ubi membra inter se, Rom1no Pontifici ut Capiti conjunguntur ;attamen Philippus aliique Legati petierunt sibi acta communicari , quo juxta Caelestini mandatum , antequam ea confirmarent, accurate ac diligenter expenderent, an Canonice omnia gesta essent, & ad amussim eum Caelestini literis consentirent. Iustam porro fuisse Legatorum petitionem , laudatus Theodotus Ancyranus his verbis professus est : Euoniam vero jusa ratione permota mestra Teatitudo , ex ipsis actorum commentariis intelligere

quae

224쪽

Auctoritate. Liber I. I syquae ἰt de Nesoria depintione; justam sententiam fanctaeque Synodi telum in consensum in fide, quam sanctissimus f piissimus Episcopus Caelestinus magna voce

depraedicat, vestra Reverentia plane certoque cognoset. Profecto Legati neutiquam dubitabant, Synodi judicium recte ει ordine processisse, summamque fuisse in damnando Nestorio Concilii cum Pontifice consensionem : Id

enim, ut jam superius ostendimus , ex eorum acclamatio nibus exploratum habebant. Attamen actorum commentaria suis perlustrare oculis volunt, & Patrum cum Caele stino consensum ex eorum quoque lectione perspectum habere. Unde colligere est, non omnem rerum gestarum aut antea definitarum discussionem, ancipitis Sc adhuc haerentis aut fluctuantis animi argumentum esse.

Igitur postquam Legatis petentibus data sunt, quadin Nestorium acta essent, de iis actione tertia sic referunt: Intelleximus , omnia canonice , er ex Ecclesiastica disciplina iudicata esse . ,, Ergo, inquit Bossuetius num. U. ,, Canonice, ex Ecelesiastica disciplina Sedis Apostose licae judicia in Synodo generali, quaestione habita reiso tractantur, ac de iis judicatur. At non est opus nostris divinationibus, quum ab ipso Philippo Presbytero, cuius haec sunt verba, quid iis significare voluerit, apertis, sime sit expositum: Νsorius itaque novae perversitatis auctor, atque malorum caput, sicuti e Ssnodalibus actis

accepimus, vocatus, ac admonitus secundum Patrum decreta , videlicet secundum Canonum disciplinam, judicio se sistere contemsit. En igitur qua in re ex mente Philippi positum erat, Nestorium fuisse Canonice em ex Eceles ita disciplina judicatum 1, nimirum , fuisse illum ,

antequam damnaretur, ex Patrum decretis , & Canonum

225쪽

rs 6 De Romani Pontifieis

disciplina, ter vocatum N admonitum, ut sese Synodo

praesentem exhiberet.

Bossuetius num. VI. is Cum Legati probassent acta ,, in Nestorium sibi communicata, iam relegi petunt in is publico consessu cetera, quaecumque Ephesi ab initio,, geta lectaque essent, nempe, inquiunt, ut Obtempe-α rantes formulae San tissimi ripae Caelestini, qui haneis curam nobis commisit, veprae etiam Sanctitatis judiis cia confirmare possmus. is Posteaquam ergo relecta sunt omnia, ac Legati anis sensere, proponit Cyrillus Sacrae Synodo, ut Legatiis obsignatione , ut moris es, planam ac manifestam faciant Canonicam cum Synodo assensionem suam ; ades eam Cyrilli interrogationem Synodus sic respondetis decernitque, ut Legati subscribendo acta confirmenι :ω Quo loco perspicue ipsum confirmare a Synodo dictum is nihil aliud est, quam planam er manifestam suamis assensionem facere, ut a Cyrillo erat propositum. Neminpe mens Illustrissimi Auctoris est, ut alibi se clarius expli,cat a , Conciliorum confirmationem nihil omnino ad Pontificiam infallibilitatem aut superioritatem perti

nere.

V, Hunc Verum genuinumque confirmationis sensu se saepe inquit protulimus, saepe proferemus, & nunc aes, Sancta Ephesina Synodo tam clare proponi nobis grais tutamur. De hac re suo loco cum Illustrissimo Auct re data opera disseremus. Quod vero ad Ephesinam SP nodum pertinet , res est hoc loco accuratius enucleanda .

226쪽

Auctoritate. Lib. I.

ARΤICULUS III.

IF De eodem argumento disseritur ; ostenditurque , finem controversae fuisse impositum Sedis solicae auctoritate.

ITaque habemus ex dictis, fuisse Legatos a Caelestino ad Oecumenicam Synodum destinatos velut Judices, qui de Episoporum sententiis iudiearent ; quae in Nestorium

a Synodo acta elient, recenserent, discuterent, retractarent, nec ante adsensum illis pracberent, quam intellige, rent, omnia ad Pontificis mentem & iudicium quadrare ,

prolatamque suille a Patribus in Nestorium sententiam tum juxta Canonum disciplinam, tum juxta regulam formamque illis ab Apostolica Sede praescriptam . Id enim unum est, in quod Legati intendere ac diligenter inquirere debebant; propterea quod totius fidei robur de auctoritas a Pontifice ad Synodum veluti a capite ad membra

derivetur .

Postquam ergo Legatis de synodi cum Pontifice consensione ex Actorum lectione constitit, ad iam prolatam in Nestorium depositionis sententiam confirmandam accedunt . Id vero praestant, non, ut Bostuetius docet, veluti simplices testes , qui Apostolicae Sedis, ac totius Occidentis, in iis quae gesta erant, cum Synodo consensionem planam es' manifestam facerent; sed tamquam judices a Pontifice deputati, & ipsius Pontificis nomine , ac Sedis Apostolicae Auctoritate adscita . Quo enim alio pertinet magnificum hoc prooemium,quod suae Philippus

Presbyter sententiae praemisit Nulli dubium , imo

227쪽

133 De Romani Pontificis

saeculis omnibus notum est, quod Sanctus Teatis inque Petrus, Apostolorum Princeps er Caput , sideique columna , em Ecclesiae Catholicae fundamentum, a Domino no- istro Iesu Christo, Salvatore humani generis ac Redemto re, claves regni accepit, solvendique ae ligandi peccata,

potestas ipsi data est: hoe inque tempus es' semper

in suis Successoribus vivit, em iudicium exercet. Huius itaque secundum ordιnem Successor em Iocum tenens ,

Sanctus Teatissimusque Papa noster Caelestinus Episcopus , nos ipsius praefentiam supplentes ad bane Sanctam

Θnodum misit. Hac ego auctoritate fultus firmum esse pronunciat omnium Ecclesarum decretum nam, inquit. Orientalis es' Occidentalis Ecclesiae Sacerdotes vel per

Ie, vel certe per suos Legatos, Sacerdotali huic confessui intersunt in quod in ipsum pronunciatum est, Sqc. Et in fra eadem B. Petri Apostolorum Principis, de Caelestini

ejus Successoris auctoritate munitus: aeuamobrem, inquit , intelligat Nemrius, se a communione Sacerdotii Eecisae Catholicae alienum esse. Igitur etsi Legati, quod est etiam Illustrissimo Defensori animadversum , ad Synodum Ephesinam speciali mandato missi, non modo Apostolicae Sedis, sed etiam totius Occidentis ferebant sententiam, subindeque totius Occidentalis Synodi legatione quodammodo fungere tur 3 totius tamen orbis sententiam solius Apostolicae Sedis Legationis auctoritate confirmant. Hinc Projectus Episcopus , tr ego quoque, inquit, auctoritate Legationis Apostolieae Sedis , tina eum Fratribus sententiae executor erassens, definio memoratum Nesorium, veritatis inimicum, fideique corruptorem , tamquam iis, de quibus accusatus est, obnoxium, a gradu Episcopalis bono inriἷs

228쪽

Auctoritate . Liber L Iss

vis, Ur ab omnatim praeterea Socerdotum orthodoxoriam

communione remotum est' t ac deinde in subscriptionibus

haud alio sese quam Legati Sedis Apostolicae titulo exor nant et Philippus Presb ter , Ur Apostolicae Sedis Legatus , Commentariis subscripsi, erc. Ex his autem quae hactenus dicta sunt, facile colligere

est, Conciliorum confirmationem, secus atque Bossuetio videtur , ad Pontificiam infallibilitatem Ursuperioritatem pertinere . Haec enim , ut ex superi us descriptis Philippi verbis apparet , in eam tandem auctoritatem resolvi tur, quam a Christo Petrus tamquam Apostolorum Princeps accepit. Haec enim Philippi summa orationis est rNos Synodi acta confirmamus tamquam supplentes ac tenentes locum Sanctissimi Pontificis Caelestini: Caelestinus autem Successor est Petri, ejusque locum de sedem obtinet: Porro Petrus ad Me inque tempus , Ursemper in suis Successoribus vivit, em judicium exercet: ad hoc autem judicium exercendum, pro se suisque Successoribus claves Regni & ligandi atque solvendi potestatem idem Petrus accepit: denique nequis derectitudine judiciorum ejus ambigat, ipse Apostolorum Princept Ur Caput fideique columna, Ur Ecclesiae Catholica Andamentum a Christo Domino constitutus est . Scimus quidem huic nomini, confirmatio, varias subjectas esse notiones: at nos de illa loquimur, quam Caelestinus per suos Legatos , Petrus autem Aposolorum Princeps Ur Caput, fideique columna , Ur Ecclesiae Catbolicae fundamentum , per Caelestinum , in quo adhuc vivebat, & judicium exercebat , Ephesinae Synodi actis adhibuit. Hanc autem quis neget, ad Pontificiam infallibilitatem & superioritatem pertinere ' sed de hac re sibi data opera.

229쪽

166 De Romani Ponti eis

Bossuetius r ,, Poliremo Caeleitinus ipse , re tota

,, peracta , ad sanctam Ephesinam Synodum mittit Epi- ,, stolam, quam sic auspicatur, a in tandem malorum' si ne gaudendum es, ubi finem agnoscat, Lector erudiis tus intelligit et post damnatum scilicet Oecumenici se Concilii, hoc est , totius Ecclesiae Catholicae indecliis nabili auctoritate Nestorium. Nestorii damnationem, ut in superioribus Capitibus

& in praesenti etiam Capite demonstravimus, primus Cae-Iestinus decrevit ; decreti executio ut usque ad Oecumeni- eam Synodum differretur, ipse probavit e Synodus ante. Legatorum adventum, juxta formam & regulam a Caelestino praescriptam , sententiam in eumdem Nestorium damnationis tulit; quam Legati postmodum advenientes examinarunt ,-Caelestini, ac S. Petri, qui adhuc insuis Succe foribus vivit iudicium exercet, auctoritate Apostolica confirmarunt. Itaque Caelestinus quemadmodum negotium inchoavit, ita N: perfecit. Ipse Nestorium exauctoravit, ipse Sc Maximianum ad Regiae Civitatis thr

num evexit. Adfuit enim , ut ipse saepius testatur , b de Spiritu, de Apostolica solicitudine, & per Legatos suos iis omnibus, quae pro caussa fidei, bc Christianae Reipublicae tranquillitate, & in Synodo, & post Synodum gesta sunt. Quapropter quum malorum sine gaudendum esse pronunciat, ubi sinem agnoscat, Lector eruditus intellia git; nempe in damnatione Nestorii per Oecumenicam Synodum pronunciata, N Apostolica auctoritate firmata r ex hac enim Synodalium judiciorum firmitas pendet, ut inferius data opera demonstrabimus .

230쪽

-ctoritate. Liber L IGI

Interim autem ex hac apsa, quam Bossuetius laudat, Caelestini Epistola id, de quo agimus, suaderi facile potest . inamquam enim, quod pertinet ad Nestorii damnationem, dc alterius in ejus locum Episcopi subrogationem, terminata res esset; quacdam tamen adhuc supererant, de quibus etsi decreta Synodi exstarent, non satis tamen Pontifici composita videoantur, deque iis , quod ipsi ad Ecclesiae pacem instaurandam , dc res Orientalium adhuc in tumultu positas componendas, optimum videtur, Apostolica auctoritate decernit. Ephesini Concilii decreto, quod exstat Actione septima, de ad universi orbis Ecclesias transmissum est, ex Orientalibus Episcopis quidam communione Ecclesiastica extorres effecti sunt , quidam vero etiam depositi a . Hanc sententiam eiusdem Concilii Legati ad quos haec Caelestini Epistola data est, etsi in epigraphe habeat, Sanritae Sy nodo apud obsonconstitutae Constantinopoli confirmarunt in ea Synodo , qua Maximianus in locum Nestorii Regiae Urbis Episcopus subrogatus est, cujusque Tractoriae his litteris Caelestinus respondet. Quamquam autem Maximiani Electionem adprobet de confirmet ; non probat tamen omnino decretum , quod in Orientales sancitum fuerat, deque iis vertas regulas statuit ad Ecclesiae pacem instaurandam acis commodatas : de bis autem, qui cum Nestorio tidentur

pari impietates Fe, atque se socios ejus sceleribus ad

dideriant , quamquam legatur in eos vestrasntentia, tamen nos qMoque decernimus quod videtur. Multa pesiaciendas ni in talibus care sibi , qt ae 6υstolicet Sede is m-

SEARCH

MENU NAVIGATION