장음표시 사용
231쪽
pus in Seholiis ad Epitiolam Synodici quinquagesimam sunde colligere est, ad Sedem Apostolicam pertinere, ut Conciliorum generalium decretis supremam manum imponat. Quod etiam haud obscure significat Nicolaus I in Epistola ad Michaelem Imperatorem, quae Actione quarta octavae Synodi lecta est: Ad ejus etenim, sicut ipsis itis , integritatem observationis, multoties conventus fictus fuerit Sanctorum Patrum, a quibus in delibera-ttim ac observatum exstitit, qualiter absque Romanae Cedis, Romanique Pontificis consensu, nullius insurgentis deliberationis terminus daretur. Qua de re videri etiam potest Busdem Epistola nona ad eumdem Impe
is Ephesinae Synodi praxis qua doctrina nitatur: Episcoporum autoritas in Episcopis institu- ,, ta: iis omnibus fidei depositum in comm
,, ne traditum , & communi cura custodienis dum et Apostolici in Hierosolymis Concilii is autoritas in secutis Conciliis: D aec est Camis testini Epistola Ephesi lecta : Confutanturis ii, qui docendi auroritatem a Papa in Epiri scopos manare contendunt. EX Epistola Caelestini, cujus initium est: Spiritus Sancti tegatur praesentiam congregatio Sacerdotum , quae Actione secunda Ephesinae Synodi lecta est,haee colligit Illustrissimus Bosuetius . I. Episcopos in Apostolis Doctores constitutos ab
232쪽
ipso Christo non utique a Petro, aut Petri successoribus . a. Docendi autoritatem, tam in ipsum Caelestinum , quam in ceteros Episcopos a Christo esse transfusam . 3. Omnibus traditum facrae doctrinae depositum , cujus custodia penes omnes sit, communique adeo cura de consensione custodiendam fidem, neque defuturum Ecclesiarum Magistris Christi veri Magistri praesidium . q. Haec omnia firmari Apostolorum exemplo in Concilio de Legalium observatione Hierosolymis cele
s. His omnibus essici, non in Petri solius, aut Sucin cessorum Petri sententia, sed in omnium consensione vim de quaestionis finem esse reposit um.
ARTICULUS UNICUS: Ad sngulas hujus Capitis propositiones ,
breves quaedam observationes. Nolo in praesentia in harumce propositionum sensum & veritatem inquirere , de quibus suo loco data opera disputabitur. Interim circa primam propositionem observo , ita Episcopos quocumque id sensu intelligatur a Christo constitutos esse Doctores, ut tamen de illorum doctrinis atque sententiis judicandi, quocumque numero fuerint Episcopi congregati penes Romanum Pontificem sit facultas . Ita enim Caelestinus ipse in suo ad Legatos Commonitorio r Ad disceptationem Vuerit ventum , vos de illorum sententiis iudicare debeti, e contra vero Pontificis Romani doctrina sit forma sit regula, nullius obnoxia
233쪽
judicio ; vos de illoriam fentem Mo itidι care debetis non subire certamen ; sed suxta quam judicare ac docere Episcopi debeant. Hinc Firmus Caesareae Cappadociae Epia scopus Act. II. Apostolica in Sancta Sedes Caelestini. . . dsententiam regulamque praescripsit, quam nos quoque δε-
euti. .. .fλ mamillam executioni mandavimus, Canonicum Αρostolicumque judicium in illum proferentes. Circa secundam propositionem pariter observo, quod quocumque modo Episcopi a Christo Domino doeendi acceperint facultatem ; unus tamen Romanus Pontifex , quemadmodum in eadem Actione II. Philippus Legatus ait, totiti siueι Cap it co istitutus est; ac propterea Patriis bus gratulatur. Quod huic bancto Capiti se ipsi suis vocibus veluti finctam mora conjunxerint. Porro naturalis ordo requirit, non ut a membris caput, sed a capite meminbra dirigantur, eorumque actus probentur. Hinc Theodotus Ancvranus Episcopus in cadem Actione: yusam esse Sancta E Si nodisntcntiam mans avit universorum Deis: per literas Caelestini. Nempe id argumento est, sancte justeque este aliquid in Synodis constitutum, si a
totius fidei Capite Ecclesiae membra non discrepent. Quod pertinet ad tertiam propositionem 3 fatemur quidem, omnium Episcoporum esse , ut, quemadmodum Timotheum Apolloius monet , fidei depositum eust diant. Attamen Episcopos etiam in Synodo congregatos muneri suo posse deesse, S: traditum sibi depositum prodere ac violare, Caelestinus aperte significat, quum L gatos ad Oecumenicam Synodum destinatos monet; quod si trans ct - Sνnodum, redis omnet Discopos Ῥιderint; req lirant, qualiter fuerint res finitae . Si pro anti
qua fide Caibolica res gestae sunt Si aliteν actum
234쪽
est e. Contra Petrus Apostolorum Princeps Caput , qui semper insuis Sticceforibus vliat, ita depositum custodit, ut illud prodere nequeat, quum sit ipse , quemadmodum Philippus Legatus ait, fidei columna , U' Ecclesiae Catholicaefandamentiam . De quarta propositione ad sextum hujusce libri caput latissime disputatum est. Quare id in praesentia tantum obsiei Vo, atque iterum ingero, quod Petrus fossororum princep in capiat, eique columna, es' Ecclesiae Catbolicae findamentam, qui de Legalium observatione in
Hiei os lymitana Synodo judicavit, ad boc usque tempus e semper in fccessoribus vitait, er judicium exercet. P irro Petro in Hierosolymitana Synodo de Legalibus judicante, tacuit omnis multitudo, nec ejus judicio quisquam refragari ausus est: Paulus autem, de Barnabavi de Iacobus judicium Petri neutiquam retractarunt, sed
illud tum rerum gestarum narratione, tum Scripturarum oraculis confirmarunt. Hanc itaque formam , hoc exemplum sequi Episcopos volumus , quum idem Petrus in suis succcssoribus adhuc vivens judicium de fidei rebus exer
De quinta propostione quod faepius dictum est, ite,
rum breviter dico: potuisse Petrum , quemadmodum Mquinta Synodos docet, sola sua auctoritate quaestionemde Ι egalibus terminare: quidni ergo in suis successoribus adhuc vivens, de judicium exercens, cuiIibet controversiae, quae de fide moriatur, finem imponere valeat, de silentium refiactariis indiceret ac proinde quemadmodum Hierosolymitanae Synodi celebratio argumento non est, quod quaestionem de Legalibus solus Petrus termianare nequiverit: ita nec Synodorum generalium conV catio
235쪽
catio argumento esse debet, quod aliae de fide quaestiones nequeant solius Petri per suos successores judicio terminari .
is Chalcedonensis Concilii Quarti Generalis acta
,, Proponuntur: referuntur ea, quae anteces- ,, serant . ex his demonstratur, etiam 1n fideiis causis, post Romani Pontificis judicium, a ,, rota Ecclesia, ipsoque Romano Pontifice, plenius, ac majus, jamque irrefragabile j se dicium exspectari. EX his, quae Chalcedonensem Synodum praecesse
runt, tria colligit Illustrissimus Gallicanae Decla- Tationis propugnator. se Primum quidem, in fidei quaestionibus non semper: se necesse esse Synodum Oecumenicam convocari. M Tum illud, post rem a se judicatam non refugi a ,, Leone, tanto Pontifice , judicium, si causa idonea sit .is Denique si Synodus habeatur, pleniore iudicio erinis rorem aboleri, & quaestionem a Sede Apostolica, comisti muni cum Episcopis sententia finiri oportere. Quo se quidem plenum illud a nobis saepe memoratum conisse sensionis robur agnoscit. Haec itaque tria totidem sequentibus Articulis expendemus . AM
236쪽
Nec Synodum Ephesinam secundam, neque Chas cedonensim absitate fuisse ad profligandam
Eutychetis haeresim necessanas. od pertinet ad Synodum Ephesinam, quae Dio
scori tyrannide praedatoria N: latrocinalis effecta - est, nullam fuisse ejus convocandae necessitatem, manifeste testantur S. Flaviani Episcopi Constantinopolitani & Leonis Magni Romani Pontificis litterae. Nota sunt enim, quae hac de re tum S. Flavianus ad laudatum Leonem, tum Leo ipse ad Theodosium Imperatorem scripserunt. Damnato in Constantinopolitana Synodo Eutyche, S. Leonem Flavianus hortatur, a ut propriam faciem communem causam, er Sanctarum Ecelesiarum disciplinam , simul decernere damnationem adversus
eum regulariter factam e V per propria scripta dignetur ;eonfortare autem e V piissimi , Cbmisso deditissimi Imperatoris sidem . Caussa enim eget solummodo vestro flatio atque defensione , qua debeatis consens proprio ad tranquillitatem Ur pacem cuncta perducere. Sic enim haeresis, quae surrexit, Ur turbae , quae propter eum factae funi, facillime degmentur, Deo cooperante , per vestras secratissimas literas. Removebitur autem Concilium, quod fieri divulgatur, quatenus nequaquam ubique finctissimae turbentur EccIesiae. Potuitne Sanctus Episcopus disertius significare, potuisse suscitatam ab Eutyche controversiam solis Romani Pontificis litteris
237쪽
terminari, turbasque omnes sola ip1ius auctoritate cominpesci ; nec opus fuis e universali Concilio, ut ea quae turin bata erant ad tranquillitatem & pacem revocarentur
Acceptis Flaviani litteris rescripsi Leo celeberrimam illam totoque orbe notissimam Epistolam , quam postmodum Chalcedonensis Synodus Sc universa Ecclesia ut immobilem & irreformabilem Catholicae fidei regulam
amplexa est. Hac autem tam plane tam lucide Incarnationis Mysterium sese exposuisse intellexit, ut quamquam primum de Synodo intra Italiam cogenda ad Imperato rem scripssset a , ab ea tamen deinceps abstinendum fuisse , ut mox Videbimus, judicarit.
Et his quidem , ut ipse Tostiatiusfatetur, quaestiose finiri potuit, nisi ea incidissent, quae ad Synodum ,, F phesi convocandam, Imperatorem Theodosium imis pulerunt ; eum, qui Ephesi jam primam illam sub Caesi testino de Cyrillo indixerat. Imo dc reapse, Flaviani judicio, finita erat, qui, ut jam vidimus , ad eam finiendam nullo generali Concilio, sed solius Romani Pontificis Apostolicis litteris opus este judicabathnec Theodosi levitas , qua se facile ab Eutyche , Dioscoro , & duobus Eunuchis suaderi permisit ad
Synodum indicendam, essicere potuit, ut dubia, Seretractabilis statim evaderet fidei definitio, quae vi sua immobilis erat, Si ineluctabilis firmitatis. Quamquam , et si Ecclesiae consensum ad concilianiadam Pontificis Romani decretis irretractabilem auctoritatem, cum Gallis Theologis requiramus; hic tamen aut jam habebatur, aut facile haberi poterat, antequam secunda Ephesma Synodus indiceretur. Et quidem de oe
238쪽
Auctoritate. Liber I. Isse dentalium consensu ambigendum non erat, quoniam,
ut in Capite superiori ex S. Cyrillo a demonstravimus, nunquam illi, quemadmodum & Episcopi Macedoniae, ab Ecclesiae Romanae sententia decedere solebant. Id quod etiam persuasum habens S. Flavianus, Eutychis damnationem statim post Constantinopolitanum Concilium Leoni significabat, rogabatque, ut per eum EpiscOpis Occidentalibus innotesceret, quo ipsi etiam ab haeretici hominis communione abstinerent b : Sanctitas δε-sra boc cognoscens, quod circa illum actum est, omnibus Episcopis sub Teatitudine me a degentibus manifestare dignetur illius impietatem, ne nescientes aliqui quid illefmserit, quasi ad orabodoxum vel per literas, vel per
aliquam eonjtinctionem loquantur. Eademque fiducia fretus Sanctus ipse Leo, quod videlicet nemo ex Occidentalibus ab ejus sententia dissenserus esset, etiam ante quam Gallorum Episcoporum litteras, quibus EpistoIam ejus ad Flavianum tit Symbolum fidei se recepisse testati sunt, accepisset, ad Orientales scripserat, unam esse omnium Occidentalium fidei confessionem e : God ergo sicut caussa poscebat , fiduciam nostram, quam de vobis
habemus in Domino , Meliter atque obedienter auxissis , multa exsultatione gaudemus . Et merito nos cognosci
mut, Fratribus er Coepi copis nostris Orientalibus intia masse , quod secundum Evangelicam es' Apostolicam traditionem de Incarnatione Domini nosri Christi, una esset omnium nostrum em indiscreta confessio . De Orientalibus quoque Antiocheni tractus Episcopis
239쪽
an in damnationem Eutychianae haeresis consentirent, non est cur dubitemus. Nam Domnus Antiochenus Episcopus, uti Facundo Hermianensi lib. XII. cap. ult. tradi tum est, Eutychi Apollinaris Haeresiarchae impietatem renovare tentanti, primus restitit ad Imperatorem Geodosiumscribens . Epistolae hujus ad Theodosium conscriptae fragmentum idem Facundus refert lib. VIII. cap. U. ubi eam Synodicam vocat, aitque, fuiste eamdem multOrum Patrum testimonio munitam: Nunc igitur Domni
Antiocheni Synodicam memoremus Epistolam, qui Imperatori Theodosio scribens erc. Et infra: Et ideo Domno Antiocheno cum multis Patribus attestante i c. Ex quibus verbis aperte colligitur, Domnum Antiochenum
in frequenti multorum Episcoporum Synodo Eutychem veluti haereticum, bc impiae Apollinaris doctrinae instauratorem traduxisse . Sed inter Orientales Episcopos Theodoritus per haec tempora enituit, operamque suam ad exoriens monstrum cum variis Epistolis, tum Dialogorum libris praefocandum studiosissime contulit . Eutychetis damnationi in Synodo Constantinopolitana Flaviani triginta duo ex Thracia, Haemimonte, Scythia, S: quam plurimis universae Asiae Provinciis Metropolitani de Episcopi subscripserunt: e)usdemque Synodi Acta in Orientem transmissa , a Domno Antiocheno aliisque Episcopis signata sunt. Nec dubium quin eadem Flavianus ad alias quoque totius Christiani orbis praecipuas Ecclesias transmiserit; nec, praeter Dioscoruin aut aliquot fortassis Aegyptios, ante Ephesinum latrocinium reperire
est, qui refragari ausus sit, aut qui Eutychis caussam aperte propugnandam susceperit. Quare juxta ipsos quoque Parisienses Theologos nihil deerat Pontificis adversus Eutychem
240쪽
tychem decreto ut irretractabilem haberet auctoritatem.
Merito proinde Magnus Leo in eamdem cum Flaviano sententiam conveniens rescripsit a rem, de qua agitur, nequaquam Sy nodali indigere tractatu: Et ad Theodosium Imperatorem b : stuum tam evidens Mei caussast, rationabilibus causss ab indicenda bnodo fuisset abstinendum.
Attamen Imperatore Synodum expetente, sapientissimus Pontifex, ut Synodus celebraretur, indulsit, quae, ut omnibus notum, infelicem exitum nacta est, dc in apertum latrocinium descivit. Quare ad sananda vulnera tum
fidei, tum Ecclesiastieae disciplinae in Ephesina Pseudo- synodo inflicta, aliam Synodum quodammodo necessariam, idem Pontifex judicavit. Exstant ea de re plures cum ab ipso Leone ad Theodosium, ad Pulcheriam , ad Flavianum, ad Clerum & Populum, & ad Monachos Constantinopolitanos, ac deinde ad Marcianum; tum ipsius Leonis rogatu, a Valentiniano, Sc Calla Placidia&Eudoxia ad eumdem Theodosium conscriptae Epistolae c , ex quibus emicat ardens studium , quo Leo tenebatur , ut generale Concilium ex universo orbe congregaretur, quo illata Religioni damna resarcirentur. Cujusmodi autem elle deberet Synodus, quae a Sanctissimo Pontifice expetebatur, de quamobrem illam aut necessariam, aut utilem judicaret, sequentibus articulis data opera disquiremus. Interim breviter observo, quod deinceps luculentissime demonstrabo, eam non fuiste Leone auctore inductam , ut edita ab ipso fidei definitio retractare-Y a tur