F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

I32 De Romani Pontificis

Nec minus diserte suam Sanctus Pontifex mentem

aperit in Epistola ad Synodum Ephesinam a : Nimisatile m, inquit, a compage buius aedificationis qua nimirum Ecclesia supra Petrum fundata & aedificata est alienus es, qui e ' Beati Petri consessionem non capit, erChrsi Evangelio contradicit; Uendens, se nullum Mn- quam studium cognosendae veritatis habuisse, es'super-

suo bonorabilem visum, qui nulla maturitate cordis O navit canitiemsenectutis. Verum quia etiam talium non

es negligenda curatio , e ' pie ae religiose Chrisianissimus

'Imperator haberi voluit Episcopale Concilium, ut pleniore judicio omnis possit error aboleri; Fratres vestros Iulianum Episcopum circ. misi, qui vice mea Sancto Conmentui vestrae Fraternitatis intersint, communi lo-h cum sententia, quae Domino sint placitura, constituant: boc est, ut primitus pessero errore damnato, etiam de ipsius, qui imprudenter erravit, restitutione tracteturis tamen doctrinam veritatis amplectens, sensus baereticos , quibus imperitia eius fuerat irretita , plene aperteque propria voce ta' subscriptione damnaeterit: quod etiam in libello, quem ad nos miserat, est professus, spondens, per omnia nosram secuturum se Usesententiam. Aeceptis autem Fratris Ur Coepiscopi nostri Haviani literis , plenius ad eum de bis , quae ad nos videtur retulisse , rescripsimus, ut abolito boc, quo inquinatus melius veteres libri, inquit Balvetius, qui natus in videbatur, errore , in laudem ingloriam Dei per totum mundum unaftfides , una eademque confesso . Plura in his verbis notanda sunt, ex quibus aperte colligitur , quam nullo jure hoe Sancti Pontificis loco Bossuetius utatur, quo Sedis

252쪽

Auctor te. Liber I. I 83

Apostolicae de fide iudicia Concilii universalis veluti pleniore judicio retractari ac reformari posse demonstret Quum tamen si locus intime perpendatur, inde Romani Pontificis inerrantia, ejusque suprema Se supra ipsum generale Concilium auctoritas apertissime demonstretur δ Namque tam longe abest, ut auctoritatem suam, suumque de fide de de Eutychis persona judicium Magnus Leo

Oecumenicae Synodi iudicio de auctoritati subiiciat; ut

suum potius de re utraque decretum formam dc regulamelle velit, juxta quam sit a Patribus 1 udicandum. Quare vult quidem, pleniore judicio errorem aboleri , dc communi cum Episcopis sententia quae Deo sint placitura constitui; non tamen dubitari sinit, an haereticis sensibus, de pestifero errori Eutyches si implicitus, formamque ipse praescribit, juxta quam sit ad Ecclesiae pacem redintegrandus. Neque enim statuit, ut primitus quaeratur an aliquo Eutyches errore detineatur ; sed ut primitus pestifer ac nefarius error damnetur: neque decernit quid facto opus sit, si sese Eutyches ab omni errore intactum ostenderit; sed omnino vult, ut ab ipso haeretici sensus propria voce dc subscriptione damnentur. Quod autem ad fidem pertinet, eam nequaquam veluti dubiam, Mipsius Synodi auctoritate retractandam proponit, sed veluti Principis A postolorum ore prolatam, ipsiusque prorsus ineluctabili auctolitate munitam. Quapropter sub ipsum Epistolae initium ait: Religiosa clementi mi Principis es hanc reverentiam divinis detulit institutis , ut ad fanctae dispositionis efectum, auctoritatem Ap olicae Sedis adhiberet; tanquam ab Us Petro cuperet deelarari, quod in ejus confessione laudatum sit tala. Et infra: Nimis autem a compage bujus aedificationis

253쪽

x8 4 De Romani Pontificis

alienus est, qui in 'Beati Petri cons Isionem non capit, em Christi Gangelio contrassicit σc. Jure proinde meritoque doctissimus Thomassinus hanc eamdem Epistolam versans, haec in rem nostram animadvertit a Miniis me necessariam fuisse Synodum in re tam lucida, idem ,, Leo alibi scribit. Sed confitetur hic tamen, pleniose re judicio Ecclesiam rursus uti posse: non quasi ancipiis tem consilii, & fidei incertam suae; non quasi Flavia- is ni, nedum Leonis sententiam fortassis recantatura sitis sed pleniore iudicum numero , & pompa majore eam- se dem suam fidem sententiamque inχariabilem &irreri tractabilem promulgatura. Hic ergo legitimus sensus est , iuxta quem Oecumenicae Synodi judicium plenius quodammodo dici potest;

quod nimirum majore cum pompa & solennitate profertur; non autem, quod ratum, firmum, plenum, irre- formabile , & suopte jure etiam irretractabile non sit Sedis Apostolicae judicium, nisi ad illud Ecclesiae aut Synodi universalis consensus accesserit. Utile quidem quandoque esse, & perfringendae haereticorum obstinationi satis accommodatum, ut ab Episcopis in unum ex universo orbe congregatis communis in aliquam haeresim sententia proferatur; ει concinentibus Omnium vocibus innotescat, quod per totum mundum, ut ait S. Leo superius Iaudatus, una sitfides, una eademque confesso, haud equidem inficiamur. Verum in ipsius Apostolicae Sedis potestate de arbitrio positum esse dicimus , an ejusmodi inhaereticos indulgentia de benignitate utatur, an potius suum decretum valere jubeat suo dumtaxat judicio &auctoritate munitum. Qua de re eumdem Cl. Thomassinum

eodem

' ca Differt. XII. in Cone, Chalcedoni num. XIV. Disit letoo by Cooste

254쪽

Aneporitate. Liber L. I 83

eodem loco num. X, . consentientem habemus: is Qui-

,, busdam baeresibus opprimendis Ecclesia in Synodosis Oecumenicas coaluit, non ipsorum haereticorum ar-

,, bitrio, sed suo : nec quia necesse erat, sed quia sibi ex- D pedire videbatur et nec juris rigore constricta, sed di- ,, spensatione tunc uti volens: nec quasi in dubio doctri- ,, nae anfractu alternatura, aut iteratae disputationis so- is tum periclitatura ; sed praejudicatam firmatura fidem , ,, ω eam totius corporis sui, & singulorum membrorum, ,, quasi linguarum totidem vocibus personatura; ut jam o longe inexcusabiliores sint, qui antea miserabile quiri dem, sed qualecumque tamen sibi de ignorantia patrolis cinium accersebant. De eadem re eleganter quoque, hoc est, more suo disserit Canus a r se Nee si Summus Pontifex firmus in ,, fidei caussa judex est, Concilia frustra coguntur. Pri ,, mum enim, ut Capito superiore admonebamus, Ro- A manus Pontifex non temere S stulte, sed considerateri atque sapienter habet fidei controversias definire ; ad- ,, vocando scilicet Consiliarios, vel plures, vel pauciori res, juxta rei, de qua disseritur, gravitatem. Juvantis enim Patres Concilii Summi Pontificis fidem atque do- ,, ctrinam Ita enim divina procuratio in Ecclesiam is se fundit, ut membra praecipua, tametsi a capite ipsa D pendeant, caput tamen tueantur & juvent. Facit quo- is que Concilium plausibiliorem populo fidem , propteris acceptissima multorum testimonia atque judicia. Nam ,, dc leges, quae communi optimatum consensu & roia is gantur & feruntur, libentius populus accipit, quam si an Rege solum ederentur. Itaque ut tota vis membrorum

255쪽

18 6 De Romani Pontificis

in capite, tota Senatus auectorita, in Principe, & tota potestas exercitus in Duce continetur; sed in membris, in Senatu, & in exercitu, quum ad ipsoS promanat, magis funditur S explicatur, de majore ut plurimum impetu hominum incitat ac permovet sensus: sic tota Ecclesiasticorum iudiciorum vis & auctoritas, ut deinceps luculentius ostendemus, in summo universae Ecclesiae Pallore N Capite quodammodo continetur; sed in universo corpore magis funditur, exeritur, iia explicatur, bc majores impetus habet ad infirmorum animos permovendos, & in unam eamdemque sententiam pertrahendos, in eaque firmandos Sc continendos. Id quod etiam sequentibus verbis luculenter explicat superius laudatus ThomasIinus a ro Ne digladiemur, major Synodo Pontifex , vel Pontifi-- ce Synodus Oecumenica sit. Sed agnoscamus , succenis turiatum Synodo Pontificem , se ipso majorem esse: es truncatam Pontifice Synodum , se ipsa esse minorem cis Ita non exercitus major est Duce, sed succininus exeris citu suo Dux, seipso major est; divulsus a Duce exeris citus, se ipso minor, &nec exercitus est, sed palan- tium disIipatus grex, vel grasiantium cuneus. Ita Ec-- clesia velut castrorum acies ordinata in Synodo, exeris citus sui facultate conspecta ipsam se plenius cognoscito Quae si se capiti suo abscindat & collidat, utique mi- is nor, S capite minuta decrescit. Quod factum in prae-.datoria Synodo Ephesina; quae propterea praedonum cuneus , Sc latrocinium effecta est.

256쪽

Auctoritate. Lib. L

CAPUT XVI.

I 8 is In Chalcedonensi Concilio duo ad rem δε-

ciunt: alterum, Dioscori Patriarchae Aleari xandrini depositio) ; alterum examen Epiis stolae Leonis: h1c de Dioscoro et Demonis stratur, in causis, quae universalem Eccle- siam spectant, in ipsa consensione vim suminis mam dc indeclinabilem esse repositam. Otum est omnibus inquit Cl. Declarationis si Defensor Chalcedonem sexcentos atque aminis plius Episcopos convenisse . Paschasinus &Lucentius, , Episcopi Leonis vice Sanctae Synodo praesidebant: dati,, ab Imperatore Iudices , qui actionem regerent, turbas di, compescerent , quaestionem de fide, & Ecelesiastiea se omnia in Synodi potestate ac judicio relinquerent. ,, In ea vero Synodo, quae ad rem nostram faciunt , se duo sunt ; primum Dioscori depositio; alterum sentenes tia Synodi de Leonis Epistola comprobanda . Uerum antequam de his duobus cum Illustrissimo Praesule disseramus , libet paullulum immorari in iis enuis eleandis, quae ad instaurandas Ecclesiae res per impium Dioscorum in Ephesina Pseudo-Synodo labefactatas, per Magnum Leonem auctoritate Apostolica gesta sunt;quum in iis summa Romani Pontificis potestas emineat a nul

257쪽

r 83 De Romani Pontificis ARTICULUS PRIMUS.

In re tuendis Ecclesiae rebus. quae fuerant per Dioscorum in Ephesina Pseudo-Synodo labes Elatae, Magnum Leonem summam exercuisse, G a futurae Srnodi judicio nullatenus dependentem auctoritatem.

um impius Dioscorus in Ephesno latrocinio per

summum nefas de Apostolicae Sedis contemtum' Eutychem absolvisset; Flavianum & Eusebium Dorylaeum damnasset, suisque Sedibus dejecisset ; Epistolam Magni Leonis in Synodo legi vetas et, in ipsummet Leonem anathematis sententiam pronunciasset ; denique plures Episcopos, ut suis sceleribus consensum praeberent, minis ac terroribus compulistet: Magnus Leo hisce statim occurrere nefariis ausibus, Apostolici esse muneris iudicavit. Itaque, etsi sub quadam Synodi generalis imagine haec a Dioscoro perpetrata fuissent, eaque propterea nullo retractatui obnoxia Theodosius Imperator judicaret I attamen Leo nequaquam a profanae Synodi actis ad legitimam Synodum velut ad superiorem Judicem appellavit; quemadmodum ad ipsum Leonem Flavianus appellaverat: sed ipse suopte jure & auctoritate omnia rescidit ue Eutychem, nisi prioribus erroribus damnatis, a nemine absolvi potuisse declarat; Flavianum de Eusebium Dorylaeum in sua communione indivulse retinet ; neminem, qui in ejusdem Flaviani adhue superstitis locum subrogatus fuisset, suae communionis participem

258쪽

Aucuritate. Liber I a 3

futurum esse denunciat; Anatolium in ejus jam demortui

locum suffectum non ante ad communionem admittit,

quam suam ad Flavianum Epistolam propria subscriptione signaret; statuit vel ipsum Eutychem Ecclesiae pace donandum, si dato libello nefariam haeresim detestetur; Episcopos in exsilium ejectos , suisque Sedibus inique deturbatos , eisdem esse restituendos; qui autem vi metuque in Dioscori nefaria acta consenserant , si digna satisfactio ne culpam eluant , suis debere locis manere 3 denique qui praecipue cum Dioscoro auctores scandali fuerant, hos esse Sedis Apostolicae judicio reservandos. Ad haec , ut Synodus legitima celebretur, summa ope contendit ; non quo ejusmodi decreta velut non satis firma, & absque Synodi auctoritate nutantia retractentur; sed ut iis universa Ecclesia obsequente, & in eadem publice ac solenniter consentiente, injuria reparetur, quae fuerat Apostolicae. Sedi in latrocinali Synodo illata. Haec omnia variis ex Leonis Epistolis decerptis locis illustrari possunt. Dogmaticas Praesulum Romanorum Epistolas non eo ad Concilia generalia transmitti, ut a Pa tribus retractentur, verum ut juxta illas veluti fidei regulas

de dogmatibus judicent, in suis ad Theodosium Imperatorem de Pulcheriam Augustam litteris Sanctus Leo luculenter aperteque sgnificat ; quum scilicet disertis verbis docet , ideo profanam Synodum omnia stiaeque miscuisse& ab avita fide immaniter aberrasse , quod hanc regulam nequaquam sequuta sit, imo ne ea Patribus proponeretur Dioscorus prohibuisset. Iure autem meritoqueLegatos Apostolicae Sedis fuisse in Synodo protestatos, se nunquam iis

consensuros, nec ullius unquam momenti ac roboris futura esse, quae praeter Leonis sententiam in ea Synodo gere-

259쪽

Iso: De Romani Pontifici

Teati Petri Aposoli Sedem pro Catholicae Fidei amorem sis, tantam fiduciam sumsimus defendendae per vos teritatis e pacis, ut in causa tam plici tamque munita, nihil putaremus posse ex si sere quod noceret; praesertim quum ad Episcopale Concilium, quod baberi apud Ephesum praecepissis, tam instructi sint missi ui se scripta , quae vel ad Sanctam Synodum, Oel ad Halianum Episcopum detulerunt, scoporum publicari auribus , Alexandrinus permisset Antisies , ita mani atione purissimae fidei, quam divinitus inspiratam em accepimus in

tenemus, Omnium concertationum prepitus quievisset. tit nec imperitia ultra desiperet, nec occasionem nocendi aemulatio reperiret. Sed dum privatae caussae religionis exercentur obtentu, commissum es impietate paucorum quod uniῬersm Ecclesiam vulneraret .... nostri ab si olica Sede directi adeo impium em Catholieae Fidei contrarium esse viderunt, ut ad consentiendum nulla potuerint oppressione compelli; conflanterque in eadem Synodo , ut decuit, ferinipotesati, nequaquam id quod constituebatur, Apostolicam recepturam. Et in Epistola ad Pulcheriam tb): Et is quidem, missi sunt ... reclamarunt in Synodo , sicut sportuit, unius homini, non tam judicio, furori protestantes, peretim metumque gererentur, Sacramentis Ecclesiae, em ipsi

Smbolo ab Apostolis instituto praejudicare non posse ;Dees ab ea fide ulla iniurias arandos quam plens e expostam atque digesam, a sede Teati Apostoli Petri

ad Sanctam Ssnodum detulissent: Cujus cum recitatio

260쪽

Auctoritate. Liber I. I9Iposcentibus Episcopιs non sit admissa. . . . generatis Τess

brisii secundum carnem, es ' verae mortis ac Resurrectionis ejus confessio, quod borremus dicere solveretur .

En quo praeceps agitur Synodus ex universo fere orbe

collecta, quum fidei regulam, Se judicii formam ab Apostolica Sede praescriptam temere abjicit, aut non sibi ob oculos ponit. Quod si Romanorum Pontificum solennia de fide judicia jure in generalibus Synodis retractantur simo ut inibi retractentur, eo per Legatos Dogmaticae ipsorum Epistolae deferuntur ; temere prorsus Leonis Ma

gni Legati proteitati in Synodo sunt, numquam se ab ea fide ulla insuria separandos, quam plenissime expositam atque digestam, a Sede Beati Petri Apostoli ad Sanctam Syciodum detulillent. Quum potius ad Synodi judicium respicere debuissent; non autem illo praejudicatam de

Leonis litteris opinionem adferre .

Verum, quam forti animo Dioscori ausibus se se Legati Opposuerint, Sc non modo Leonis de ipsa Catholica fide, verum de de Flaviani persona ejusque religionis integritate judicium tutati sint, unus eorum Hilarus Diaconus , his ad Pulcheriam verbis declarat a : Verumtamen considens de auxilio Chrsi, quod attinet aa damnationem Reverendissimi em Sanctissimi Viri, innocentem me integrumques avi, licet nulla fagella, nulla tormenta me possienifacere ejus consentire sententiae: sed omnibus derelictis exinde discessi, per incognita Ly' invia loca Romam leniens, ut Reverendissimo Papae omnium ;quae in Epbesogesa sunt, idoneus nuntiator exsisserem Deinde eidem Augustae significat, omnia a Leone rescissa reprobataque fuisse, quae perperam, dc praeter Sedis

SEARCH

MENU NAVIGATION