장음표시 사용
281쪽
Seuιs s quam nos tamquam praecellentem smilite eveneramur, inflatu Sacerdotii illaeso manente per omnia Flaviano , ad Concilium Apostolicae Sedis iudicium transmittatur, in qua primus ille, qui Caelestes claves dignus fuit accipere, principatum Episcopatus ordina mit: quando scilicet decet, nos huic maximae Cimitati ἐquae domina omnium est civitatum, in omnibus reverentiam conservare. Eadem ac Valentinianus inculcat; verum ille generatim ad Canones Conciliorum 3 haec autem ad Nicaenos, id est, Sardicenses Canones refert FI viani ad Leonem appellationem et Ille ad Romanum Pontificem ; haec autem etiam ad Occidentales Episcopos appellasse significat: Ille totius Episcopatus in Romano Pontifice principatum ex vetere traditione; haec vero expressius ex Divino jure, & Christi ipsius institutione derivat rQuam ille Oecumenicam Synodum, haec vocat Syn dum Apostolicae Sedis; quod nimirum in ea deberet Ro manus Pontifex pro suo Episcopatus principatu sententiam ferre ; ac propterea rogat, ut secundum formam definitionem Apostolicae Sedis in statu Sacerdotii illaeso per omnia manente Flaviano, ad Concilium & judicium Sedis Apostolieae transmittatur. Similia & ad Pulcher iam Augustam eadem Galla PIacidia conscripsit a r Igitur tua clementia secundum Carbolicam fidem, quod semper nobiscum fecit, nune I
militer conspirare dignetur: ut quidquid illo tumultuoso miserrimoque Concilio constitutum est, omni virtute removeatur 3 ut omnibus integris permanentibus , ad Apostolicae Sedis judicium, in qua primus Apostolorum Teatus Petrus, qui etiam claves regni caelessis suscipiens,
282쪽
Iacerdotii principaι iam tenuit, Episcopatus eaussa mittatur . Debemus enim primatum in omnibus immortati Urbi tribuere , quae totum mundum propriae virtutis dominatione replevit , em nostra Imperio orbem gubernandum servandumque commisit. Valentinianus trans mitti cupit Flaviani caussam ad Oecumenicam Synodum, in qua Romanus Pontifex sententiam ferat ; Galla Placia dia ad Theodosium scribens vult eam transmitti ad Concilium de ad Apostolicae Sedis iudicium; In hac vero ad
Pulcheriam Epistola solum Apostolicae Sedis judicium commemorat; ut scilicet intelligamus, idem ejusdemque momenti esse judicium, sive Sedes Apostolica sola, sive in Synodo, sive per Synodum, aut cum Synodo judicet . Deinde in hac Epistola clarius exponit, quod in superioribus ad Theodosium litteris obscurius insinuavit Hic enim ait: Debemus, primatum in omnibus immortali Urbi tribuere: ibi autem scripsit: Decet, nos buic maximae Civitati, quae Domina omnium est Civitatum, in omnibus reverentiam conservare. Quae verba ita Ratra-mnus interpretatur a r is Utpote, quum sit Civitasse haec Domina omnium ; Se illi Civitati quisquis prae- ,, fuerit Episcopus, ex antiquitatis constitutione Prin- ,, ceps omnium habeatur Ecclesiarum. Eiusdem sensus ac spiritus litterae ad Theodosium ab Eudoxia conscriptast
Nunc quaero, quibus clarioribus verbis significare Valentinianus & Augustae potuerint, Romani Pontificis auctoritatem dc judicium nullatenus a Concilii generalis judicio Sc consensione pendere ; sed potius ipsum Concilium Romano Pontifici veluti totius Episcopatus de Sa
283쪽
cerdotii Prineipi di: Capiti elle iunjectum ἶ Τemperare mihi non possum , quin hanc subjiciam in adlata ex Imperatoris & Augustarum Epistolis testimonia Cl. Thomassini observationem a et is Vides, ut promiscue haec ha- ,, beantur, dare libellos ad Sedem Apostolicam & ad omnes occidentis Episcopos: itemque istam rem tori tam a Pontifice maximo judicari de integro, & rei ju- ,, dicium ad Concilium Sectis Apostolicae transmitti: de- ,, nique quamquam in Concilio Sedis Apostolicae , seu in Synodo Episcoporum agitetur judicium: tamen RO-
manus Sacerdos omnem caussam cognoscet, senten-
ω tiam feret, intemerata veneratio servabitur Apostolori Petro. Etenim in redintegrando judicio Flaviani, nonis Concilii authoritas Romanum Antistitem sustolletis illustrabit; sed Concilio ipsi ea authoritas desertur, quia es Petro Apostolo intemerata veneratio conferυanda est ris quia Romano Praesuli Principatum antiquitas contuis lis sacerdotii super omnes: quia ejus es deside es' Sa- ,, cerdotibus judicare et quia in Romana Sede primus ille, se qui eaeisses claves dignus fuit accipere, principatum ,, Episcopatus ordinavit. Cum ergo caussam Pontificis,, & Concilii indivulse conglutinamus, Concilio magis,, a Pontifice, quam vicissim authoritatem aggeramus. Non minus ad haec stabilienda & illustranda ponderis ac momenti habent, quae ad ipsum Sanctum Leonem Marcianus Imperator, dc Pulcheria Augusta scripserunt:
nam Sanctitatem, inquit Marcianus b , principatum
in Episcopatu divinae fidei possidentem, sacris literis in
principio justum credimus alloquendam quatenus
a) Dissert. XI. in Cone. Constantinop. &e. num. IX.
284쪽
omnἰ impia errore jublato, per celebrandam bnodum, te auctore, maxima pax circa omnes Episcopos ei Catbο- sicaesiat, ab omni scelerepura em intemerata consissens.
Et in alia Epistola cum Leone agit a , ut ad quemdam desinitum locum omnes Sanctissimi Episcopi debeant eon. venire , t ' quae CbWsianorum religioni, atque Catholicae fidei prosint, sicut , inquit, Sanctitas tua secundum Ecclesiasticas regulas definiverit, sua dispositione decemnant . Similiter Pulcheria Augusta b) : Omnes etiam totius Orientis Episcopi σα facto Concilio; er de Carbolica confessone,=de his Dis opis, qui ante boc segregati sunt, sicut fides em Chrisiana pietas exigit, te auctore, decernant. Quid est, amabo te, principatum divinae fidei possidere, nisi summum habere jus , summam jurisdictionem ad sancienda ea, quae sunt fidei ' Pro jure istius principatus, quidquid in Conciliis generalibus de
fide decernitur ac definitur , debet secundum regulas ab ipso praescriptas ac definitas, atque ipso auctore, decerni. Unde consequens est, quod si in Romanum Pontificem error cadere possit, errori quoque obnoxium sit universale Concilium; vel si Concilium universale errare non potest, multo magis erroris incapax si Romanus Pontifex: Si enim Concilium errare non potest, potest autem errare Romanus Pontifex; temere prorsus statuitur, ut quidquid a Concilio definitur, secundum regulas, quas Pontifex ipse praescripserit, &ipso auctore, definiatur. Annon absurdum est, ut Iudex, in quem error eadere non potest, eum velut regulam auctoremque sequatur , qui ab errore tutus non sit ἰ Fac enim, errare in definiendo Pontificem;
285쪽
quid aget generale Concilium . sequetur regulam ab errante Pontifice constitutam errabit ergo, quemadmodum Se ipse Pontifex . Regulam a Pontifice propositam repudiabit Non debet ergo quidquid Concilium universale decernit, ipso auctore, regulam ac formam praescribente, decernere :Quae produximus UaIentiniani & Marciani Imperatorum , & Pulcheriae Augustae testimonia , adfert etiam di in suum sensum detorquere conatur Illustrissimus Gai licinae Declarationis defensor. Ait enim is inde liquido,, constare, consueto ordine & Papam autorem esse debeis re, de Episcopos assidentes cum ipso esse iudices 3 de se ipsum irrevocabilis decreti robur in consensione esset, positum; quod ipsum, inquit, Pulcheria Augusta testa- ,, tur ain data epistola ad Strategum Consularem, quiis omnem a Synodo vim prohibere jubetur: Ut cum omniis disciplina confedente Sancta Θnodo ,sine aliqua cominis motione atque contentione, quae a Domino Christo r D velata fuerint, eommuniter ab omnibus confirmentur. ,, Interim sic Pontificem autorem esse liquet, ut decreti,, vis non sola Pontificis autoritate, quod tum nemo co- ,, gitabat, sed ipsa Concilii consensione & approbatione,, constet, Patresque ac Synodus condecernant, conju-h dicent, Synodique sententia Papae sententia sit; quaeis Ecclesiarum accedente consensu, sam irreformabilisse irretractabilisque habeatur, quod unum postulamus . Non ajunt Imperatores, consueIo ordine, sed divino iure Romanum Pontificem auctorem esse debere; eo neminpe jure, quo Beatus Petrus caelestis regiai claves accepit,& principatum Sacerdotii , principatum Episcopatus ,
286쪽
principatum divinae fidei in Apostolica Sede ordinavit. Porro neutiquam inficiamur, Episcopos cum Romano Pontifice as11dentes judices este , & cum ipse condecernere, conjudicare; Sc firmam , irreformabilem & irretracta bilem esse sententiam, quae in Oecumenica Synodo, tota Ecclesia consentiente, profertur. Verum hoc interesse
dicimus inter Romani Pontificis , & Synodi generalis judicium 3, quod illius judicium ex seipso firmum est, hujus,utem firmitas ex illius auctoritate descendit. Quum enim Synodus debeat Pontifice auctore decernere, M juxta ab eo constitutam regulam judicare; neceile est, ea judicia firma consistere, quae ab hac regula formaque minime
deviant: regula autem ipsa inde habet, ut fixa firmaque sit, quod ab eo proponitur, qui in Apostolorum Principe Sacerdotii , S: Episcopatus, & divinae fidei accepit principatum. Hinc videmus, totius Orientis Patriarchas inisecunda Ephesina Synodo, cui nihil defuit, ut Oecumenica ellet , praeter consensum Apostolicae Sedis turpiter aberrare, dum eam regulam non sibi ob oculos ponunt;
ab errore autem sevocari, dum ad eam regulam convertuntur : dc, quidquid Clerus Gallicanus de Galli Theologi dicant de Romanorum Pontificum decretis in generalibus Synodis retractandis ; habemus quidem plura generalium Conciliorum decreta Sedis Apostolicae auctoritate reformata ; sed ipsi in medium adferre non possunt solennem Romani Pontificis de fide definitionem, quam Synodus
Oecumenica reformaverit. Quae autem hactenus dicta sunt quum ex laudatis Imperatorum lc Augustarum Epistolis derivamus Sc confirmamus, Ratramnum celebrem
sa Lib. IV. conti opposita Graecor. cap. VIII. Diuitiaco by Cooste
287쪽
inquit, Romani Pontificis auctoritatem super cunctas Ecclesias Chrisi praeeminereint omnes Episcopi illum habeant capiat , ta' ad illius judiciumpendeat, quidquid in Ecclesiasticis negotiis disponitur; ut ex ejus arbitrio vel maneat constitutiam , Vel corrigatur erratum, vel sanciatur quodcumque fuerit innovandum. Et infra: Et rein vera omnes Crientales Ecclesiae, simul in Occidentales , Romanae civitatis Prasulem semper quasi caput Episcoporum veneratae sunt , UT ad ejus sententiam respexerunt, Ur de rebus dubiis quaecumque decreetit, ejus iudicium sustinuerunt. kuaecumque Concilia ejus sententia roboratasunt, rata manserunt ; quae vero damnavit, pro nibilo reputata fuerunt, nec auctoritatem ullam h bere potuerunt. Laudat in harumce rerum confirmatio
nem Magni Leonis de Ephesina Pseudo. Synodo ad Theodosium litteras, adfertque superius descripta ex Valentiniani , & Marciani, & Gallae Placidiae Epistolis testimonia I quibus, inquit, ostenditur , quod Romanus Pontifex principatum obtineat Episcoporum, cujus auctoritate debeat colligi Smodus, e V quae fiunt tractanda, per ejus 4ispositionem debeant ordinari.
288쪽
is Alterum Caput in Synodo Chalcedonensi tra- ,, ehatum, de exposita fide: S. Leonis Episto-o la nonnisi facto examine comprobata: GaI- ,, lorum & Italorum , ante Chalcedonense,, Concilium de recipienda Leonis i pistola, ,, Litterae ejusdcm spiritus referuntur: Deinis Cretum Apostolicae Sedis, nonnisi consemis sone Ecclesiarum, irretractabile fieri, Chriis mani omnes, & ipse Leo confitetur. ΙTaque triplici argumento probare in praesenti Capite
Bossuetius adgreditur, retractationi obnoxias esse dogmaticas Romanorum Pontificum Epistolas. I. ex eo quod celebrem S. Leonis ad Flavianum Epistolam, nonnisi facto examine, Synodus Chalcedonensis recepit. a. Gallorum de Italorum Episcoporum ad eumdem Sanctum Leonem litteris, quibus laudatae spistolae, nonnisi explorata veritate, ejusque cum veterum Patrum doctrina consonantia , consensum sese praebuisse testantur.3. ipsius S. Leonis, & omnium Christianorum ea de re te
stimonio. Nos autem iisdem argumentis invictissime demonstrabimus, Romanorum Pontificum de fide definitiones ex se ac suapte vi firmissimas esse Catholicae fidei regulas, & immobilis atque indeclinabilis auctoritatis . Ee a HR-
289쪽
Concilium Chalcedonensi, imo unimersi Eccle S. Leonis ad Flavianum Episolam pro ire tractabili fidei regula habuit, antequam illa solenniter in ipsa Synodo ab omnibus 'sopis
substriberetur. II lud Concilio Chalcedonensi iure recteque tribuitur
quod Sedis Apostolicae Legati juxta Romani Pontificis instructionem , & Patrum Synodi pars maxima sensit& judicavit: Illud etiam universiae Ecclesiae merito adscribitur, quod Romano Pontifici, Se omnibus Occidentalibus, Si plurimis Orientalibus visum est: Atqui Sancti Leonis ad Flavianum Epistolam immobilem fuisse Mirretractabilem fidei regulam, etiam antequam solenniter ab omnibus Episcopis in ipsa Synodo subscriberetur, Legati Sedis Apostobcae juxta Pontificis instructionem, MEpiscoporum pars maxima judicavit: idemque tum ipsi Romano Pontifici, tum omnibus Occidentalibus, tum plurimis Orientalibus visum est: Ergo Synodus Chalce . donensis, & Ecclesia universa S. Leonis ad FIavianum Epistolam pro irretractabili fidei regula habuit, etiam antequam solenniter in ipsa Synodo ab omnibus Episcopis subscriberetur. Maximam Episcoporum partem refugisse; ut fidei negotium in Synodo Chalcedonensi retractaretur, ut Leonis Epistola discuteretur, ut alia definitio fieret, ut nova fidei regula proponeretur ; subindeque & laudatam Epistolam pro irretractabili, & omnino irresormabili, id est cui
290쪽
Auctoritate. Liber I a arcui nihil adjungi, nil subtrahi pollet, fidei regula habuis,
se; ex ipsis Sacrae Synodi actis perspectum est Si exploratum . Actione secunda quum Judices Sc Senatus ab Episcopis peterent, ut veram fidem itabilirent, & omnem ambiguitatem auferrent, bc fidem puram exponerent ὴ Reve- .rendissimi Episcopi clamaterunt: ri Expositionem ait
D ram nullus facit, neque tentamus, neque audemus ex- , ponere: Docuerunt enim Patres, de in scriptis custo- is diuntur quae ab cis sit ne eκposita , de citra ea dicere nonis postumus. Patrum nomine Nicaenos, Constantinopolitanos, &Ephesinos intelligunt, & qui eis consona adversus Arium, Eunomium, atque Nestorium docuerunt strenueque fidem Ecclesiae Catholicae propugnarunt. HO-rum autem scriptis aequalem esse docent Epistolae Leonis ad evertendam Eutychianam haeresim auctoritatem ; subindeque quemadmodum Nicaenum Symbolum adversus Arianam haeresim,& Constantinopolitanum adversus Eunomianam, & Caelestini ac Cyrilli Epistolae ab Ephesina Synodo comprobatae adversus Nestorianam, irretractabiles, & irreformabiles fidei regulae iudicabantur: ita S. Leonis ad Flavianum Epistola adversus Eutychianam haeresim pro irretractabili, & irreformabili fidei regula habenda erat ; ut ex his, quae statim Cecropius Episcopus Sebastopolitanus adjunxit, manifeste conficitur: Emerserunt quae ad Eutycbem pertinebant, super iis forma data est a Sanctissimo Archiepiscopo Romanae Urbis, es sequimur eum, em Disolae omnes subscripsimus. Hanc autem pro perfecta ic numeris omnibus absoluta fidei regula habendam fuisse, non singularis Cecropii, sed totius Synodi sententia erat. Quare statim Reverendissmi scopi elamaverunt: is Ista omnes dicimus: sussiciunt quae