F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

ara De Romani Pontificis

is exposita sunt: alteram expolitione ι ii non licet fieri, His

autem quum Judices δc Senatus non adquiescerent ; sed omnino vellent, ut fides retiactaretur, ut fidei dehnitio fieret, ut fidei expositio Sc regula ab ipsamet Synodo proponeretur 3 rursum Reverendissimi Disopi clamaverunt: ,, In scriptis expositionem non facimus r Regula est , is quae praedicat suiscere quae sunt expositar Regula ,, vult, aliam expositionem non fieri: Ea quae sunt Pari trum teneantur- His porro Episcoporum clamoribus,

videns Florentius Episcopus Sardium, Iudices ac Senatum a sua nequaquam opinione discedere , inducias petiit, non quidem ad Leonis Epistolam retractandam, sed ad fidem juxta formam in ea Epistola traditam exponendam e

quamquam ea re nequaquam opus esse diserte profiteretur: Furentius Reterendissimus Episcopus Sardium dixit: se Quoniam non est possibile subito dictare de fide eos, ,, qui docti sunt sequi Nicaenam Sanctam Synodum, Mis quae in Epheso recte M pie roborata est, secundum fi- is dem Sanctorum Partum Cyrilli & Caelestini, & Epiri stolam Sanctissimi Leonis; precamur vestram magnifi- is centiam, praestari nobis inducias, quatenus cum deis centi tractatu accedere ad veritatem caussae possimus; is quamvis in nostra persona, qui Epistolae Sanctissimisi Leonis subscripsimus, non indigeamus correctione .

Porro attendens Cecropius, ec animum advertens ad ea

quae Iudices de Senatus initio dixerant 3 nempe eam sese fidem firmam & inconcussam tenere , quam Nicaeni , Constantinopolitani, & Ephesini Patres adversus praecedentes haereses exposuerant; petiit, ut Nicaenum Symbolum , S. Leonis Epistola legerentur; non ut ipse aliique Patres disquirerent, an invicem consentirent 3 verum

ut Dissiligod by Cooste

292쪽

Auctoritate. Liber L 223

ut Iudices id perspectum & exploratum habentes ab alia expetenda regula revocarentur: Cecropius Remerendi fiamus Episcopus sebas politanae Cimitatis dixit. is Fides,, bene disceptata est a trecentis decem & octo Sanctis Pa- is tribus, & firmata a Sanctis Patribus Athanasio, Cyril- ,, io, Caelestino, Hilario , Basilio, Gregorio, nunc

,, iterum per Sanctissimum Leonem et M precamur, ut ea, ,, quae Sanctorum Patrum trecentorum decem de octois sunt, quae Sanctimini Leonis, recitentur. Glorios simi Judices es' amplissimus Senatus dixerunt: is Reci

D tentur quae exposita sunt a Sanctis trecentis decem dc se octo Patribus in Nicaea congregatis. Lecto Nicaeno Symbolo, & antequam Leonis Epistola legeretur, Reverendissimi Episcopi clamaverunt et ,, haec Catholicorum fides ..... Beatus Cyrillus sic do- ,, cuit omnes ita credimus: Papa Leo sic credit: ,, Cyrillus ita credidit: Papa Leo ita interpretatus est. Itaque non quaerunt, non retractant, non examinant non discutiunt, an consona Nicaeno Symbolo sit Leonis Epistola, sed firmissime M inconcusse id se tenere, se credere profitentur.

Deinde lectum est iisdem iubentibus Iudicibus & Senatu Constantinopolitanum Symbolum , lectae & Cyrilli Epistolae a S. Caelestino Sc Ephesina Synodo comprobatae; iisque perlectis, iterum Reverendissimi Episcopi clamaterunt: is omnes sic credimus: Papa Leo sic credit: , Anathema ei qui partit, de ei qui dividit: Haec fidesse Leonis Archiepiscopi: Leo sic credit: Leo dc Anatoisse Iius ita credunt: omnes sic credimus: sicut Cyrillus; ita credimus r aeterna memoria Cyrilli: sicut Epistolae ,, Cyrilli habent, ita sapimus, sic credidimus, sic credi

293쪽

aa De Romani Pontificis

is mus: Leo Archiepisc pus lic lapit, ita credit, ita scri- ,r psit.

Tamdem eorumdem jussu lecta est & Magni Leonis ad Flavianum Epithola: ac statim post ejus lectionem Remerendissimi Epsopi clamaverunt: λ Haec Patrum fides,

,, haec Apostolorum fides. Omnes ita credimus: Ortho- ω doxi ita credunt: Anathema ei, qui ita non credit: Pe- ,, trus per Leonem ita locutus eth. Apostoli ita docuerunt: Pie-vere Leo docuit e Cyrillus ita docuit: Cy- ,, rilli aeterna memoria : Leo & Cyrillus similiter docue- ,, runt: Anathema ei, qui sic non credit: Haec vera fi-- des. Catholici ita sapimus. Haec Patrum fides: Haec si in Epheso cur lecta non sunt Haec Dioscorus occulis

, lavit.

Quum Epistola legeretur, haerentibus ad quaedani ejus loca Illyricianis & Palaestinis Episcopis, quaedam iis cotisona S. Cyrilli testimonia producta sunt: absoluta que lectione; Magnificentissimi Iudices Ur amplissimus

Senatus dixerunt: Post haec omnia adhuc quis dubitat Reυerendi mi Epsopi dixerunt: Nemo dubitat. Atti cus tamen Nicopolitanus aliique Illyriciani Episcopi aliquot dierum inducias petierunt, uti rem totam tranquilla mente pacatoque animo scrutarentur: quibus quinque dierum intervallum aJudicibus a Senatu concessum est, ut interim cum Anatolio de fide communiter tractarent, ac

dubitantibus, quibus adhuc angebantur, scrupuli eximerentur . Id vero aegre reliqua Synodus tulit. Quare , quemadmodum scriptum est: omnes Reverendi mi Discopi clamaverunt: se Nos ita credimus : Omnes ita creti dimus: sicut Leo, ita credimus. Noltrum nullus dubiis tat: Nos jam subscripsimus. In sententia tamen manse

runt Diuitiam by GOoste

294쪽

-cyoritate. Liber I 22srunt Iudices & Senatus ; non quod ipsi dubitarent, sed

quia volebant , dc conveniens existimabant, omnibus dubitantibus persuadere. Valde autem notanda sunt quae

sequuntur: Reverendis i Episcopi clamaverunt: se Prori Patribus petimus, Patres Synodo reddite. Consenta- is neos Leoni Synodo, Patres Synodo. Has voces Imperatori, has preces Catholico, has praeces Augustae.

,, Omnes peccavimus, omnibus indulgeatur. Ualde, in quam, notanda sunt haec verba propter ea quae sequuntur. statim enim adjungitur : Clerici Constantinopotitani elamaverunt , Pauci clamant, in non tota Sy nodus dicit rHaec Constantinopolitanorum Clericorum verba Bossuetius ad illos Episcopos referre videtur, qui aegre ferebant ἐdubitantibus inducias dari ad perscrutanda Patrum testimonia, de S. Leonis Epistolam; aegre, inquam, id ferebant propterea quod laudatae Epistolae ceteri iubscripsissent, Mnemo ex eis dubitaret. Quod si verum est, inde consequens est, hunc fuisse paucorum, non totius Synodi sensum Fallitur tamen eruditisssimus Praesul: nam voces illae eorum Episcoporum sunt, qui cupiebant, omnes Ephesi lapsos, Sc vel ipsum Dioscorum , Ecclesiae reconciliari, Sein Synodo locum habere , ut constat ex iis, quae statim sequuntur: Orientales , es' qui eum ipsi, R erendissisi

Episcopi clamaverunt D Aegyptium ex silio. Ill iciani es' qui cum ipsis Reverendisimi Episcopi elamaverunt et

Precamur omnibus miseremini. Orientales, er qui cum

ipsis Reeterendis imi Episcopi clamaverunt: Aegyptium exsilio : IIbriciani, U' qui cum ipsi. Reverendis imi Episcopi : Omnes peccavimuS, omnium miseremini: Has voces Catholico Imperatori, Ecclesiae scinduntur. Clerici Constantinopolitani clamaverunt: Dioscorum exsilio i

295쪽

ra5 De Romani Pontifieis

haereticum exsilior Dioscorum Chri lius damnavit. III riciani, e qui cum ipsis Reverendissimi Episcopi clama- ωerunt et Omnes peccavimus, omnibus indulgeter Dioscorum Synodo, Dioscorum Ecclesiis Cleriei Conflantinopolitani clamaverunt: Qui communicat Diosco ro,Judaeus est. Orientales , e qui cum ipsis Reverendisqsimi Episcopi clamaverunt: Aegyptium exsilio, haereticum exsilio. Illyriciani, em qui cum ipsis RGerendis mi Episcopi clamaverunt: Patres Synodo. Ex quibus conis stat, eos qui indulgentiam petebant, qui misericordiam implorabant, qui Patres reddi Synodo postulabant, de quos paucos fuisse, non universam Synodum , Clerici Constantinopolitani clamabant; non eos fuisse Episcopos, qui Leonis Epistolae jam subscripserant, eiusque examini reluctabantur; sed Illyricianos, qui & Dioscorum Synodo reddi petebant: quibus quum Constantinopolitani Clerici adversarentur, & Dioscorum ejici in exilium vellent, Iudices monuerunt, paucos esse, S: non totam SP nodum , qui pro Lapsis ac potissimum pro Dioscoro sup plicabant.

Quum dies Illyricianis aliisque Episcopis, qui adhuc

dubitabant, ad conferendum cum Anatolio, aliisque , qui Leonis Epistolae jam sebscripserant , concessi praeteriissent; Actio quarta habita est; in qua Iudices & Senatus doceri volunt, quid Reverendo Concilio de sancta Nde placuerit. Qitibus a Paschasino aliisque Apostolicae S dis Legatis responsum est: Sanctam & Beatissimam Synodum Nicaenorum Patrum amplecti Symbolum, eique a centum quinquaginta Patribus facta in Constantinopolitana Synodo additamenta, atque illius per Cyrilli literas ab Ephesina Synodo confirmatas , expositionem: Graio

296쪽

Auctoritate. Liber I 22ymero, inquiunt, Teatifimi atque Apostolici Viri universalis Ecclesiae Papae Leonis, Nesorii ' Etit ebetis haeresim damnantis directaueripta , quid vera fides habeat, exposuerunt. Similiter vero e fancta S nodus bane 'dem tenet, hanc sequitur: nibit amplius nec addere potest,

nec minuere. Quibus in graecum sermonem conversis,

Reierendissimi Episcopi clamaverunt: omnes sic credimus , sic baptiacati sumus, ' baptitamus : fle credidi

mus ,sic credimus.

Haec tamen Iudicibus de Senatui fatis visa non sunt . sed rursum conceptis verbis declarari ab Episcopis voluerunt , an Epistolam S. Leonis Nicaeno & Constantinopolitano Symbolo consonam judicarent et aeuoniam fac Evangelia posita a remerentia vestra perspicimus , fletuli Reeterendissimi Episcopi, qui convenerunt, doceant flexpositio 3I8. Sanctorum Patrum, qui olim in Nicaea collecti sunt , es' post baec I o. qui in Regia congregati sunt civitate, consonat Epistolae Reverendis imi ripae

Leonis. His verbis, si Bofluetium audimus, indictum est Synodicum ac solenne examen EpistoIae S. Leonis. Sic enim ait: se Placuit ergo, Leonis Epistolam ad legiti- ,, mum Concilii examen revocare , & ab ipsa Synodo de se fide conscribi definitionem . Itaque lectis praecedenis tium Synodorum gestis, de Leonis EpistolaJudices ita D proposuerunt: stuoniam Evangelia posita sunt e ciis Postquam de examinanda Leonis Epistola interrogatiose in eam formam facta est, operae pretium erit, Patrum fi sententias, &, ut ajunt, vota pensare, ut intelligamus, ,, ab ipsa origine, cur Epistola placuerit; cur postea tanto se studio defenderetur; cur denique tam exacto Synodidi, eXamine probaretur.

297쪽

223 De Romani Pontificis

Uerum neque superius, idest, Actione secunda, quum acta praecedentium Synodorum dc fidei regulae Iegerentur, neque hoc loco Actionis quartae ullum perspicimus Epistolae S. Leonis examen . Ut enim superius ostendimus, vix lecto Nicaeno Symbolo, dc antequam Leonis Epistola legeretur, acclamatum a Patribus est: omnes ita erisimus: Papa Leosic credit: Papa Leo ita interpretatus es. Lecto de Constantinopolitano Symbolo , lectis S. Cyrilli litteris, antequam Epistolae S. Leonis lectio fieriret, iterum Episcopi clamaverunt: omnes sic credimus:

Papa Leo sic sapit, ita credit, ita scripsit. Denique audita Leonis Epistola, in has rursum Episcopi voces eruperunt: omnes ita credimus: Fcut Leo, ita credimus: no

strum nullus dubitat: nos iam subscripsimus. Ubi q uaeso examen In praesenti autem Actione quarta nec vestigium examinis occurrit ; sed petentibus Iudicibus, an cum Nicaena dc Constantinopolitana fidei regulis S. Leonis Epistola conveniret; nullo prorsus adhibito examine convenire Parres testantur. Itaque nullum laudatae Epistolac examen in ipsa Sunodo factum est, sed illud dumtaxat, quod privatim cum Anatolio fieri , plurimis id aegre ferentibus , Iudices voluerunt, S: Synodus ex indulgentia permisit, ut omnes quibusdam adhuc dubitantibus scrupuli eximerentur . Quidquid autem illud sit , quod hoc loco per ea verba , quae etiam Bofluetius adfert, Iudices postularunt ; antequam tamen illa proferrent Apostolicae Sedis Legatis praedicantibus, quod Leonis scripta , quid vera es habeat, exposuerunt: Quod Sancta Sy nodus hane iliter fidem tenet: Quod nihil addere potes, nec minuere ; haec, inq uam, Legatis praedicantibus , his vocibus Patres consenserant, suamque cum illis

298쪽

Auctoritate. Liber I 229lis concordiam tellati s rant: omnes se credimus, sic eredidιmus Erc. Itaque verum est, ad quod probandum adgressi sumus , quod S. Leonis Epistolam pro immobili&irretractabili fidei regula, etiam antequam solenniter ab omnibus Episcopis in ipsa Synodo subscriberetur, Sedis Apollolicae Legati, & pars maxima Episcoporum habuit . Nec refert, quod postmodum in ipsis subscriptionibus quidam ideo sese Leonis Epistolae consentire ac sub scribere profesti sunt, quod perspectum & exploratum

haberent, eana praecedentium Synodorum fidei regulis consonam esse : Quod ,, erat, inquit Togketius, aperte , deliberantis, non autem caeco, ut ajunt, impetu, ex D mera obedientia subscribentis. Unde etiam colligit ris ita profecto Patres δc in ipsa Synodo, Sc ante Synodum D consensisse, quod re considerata, convenire omnia cum se Patribus aestimarent, judicarent, persuasi essent, de D communem omnium ac singulorum fidem a Leone exinri positam esse intelligerent. Nihil horum, inquam, refert : non enim in praesentia quaerimus, an caeco impetu Sc ex mera obedientia, an potius re perpensa Sc considerata Leonis Epistolae Patres subscripserint: sed an ante quodcumque examen in Synodo institutum, imo de antequam in Synodo a Patribus subscriberetur , imo dc antequam legeretur, eam pro irretractabili Sc irreformabili

fidei regula, Sedis Apostolicae Legati de Episcoporum pars maxima habuerit: Id enim si obtinemus, inde jure

conficimus, non ex Synodico examine, neque ex Synodicis subscriptionibus, Leonis Epitiolam, Patrum Chalincedonensium judicio, obtinuiste, ut irrerractabilis de irre- formabilis fidei regula judicaretur. Hoc autem semel obtento ,

299쪽

23o De Romani Pontificis

tento , illud etiam nos adsequi necelle est, nempe Synodorum generalium celebrationem argumento non esse

quod antequam Synodi celebrarentur , non fuerint dogmaticae Pontificum Romanorum Epistolae irretractabilis de irreformabilis auctoritatis. Neque id tantum Concilii Cliscedonensis pars maxima judicavit ; verum eadem omnium occidentalium sententia fuit, ut & ipse Leo aperte testatus est a ), & ex Gallorum de Italorum ad ipsum S. Leonem litteris aperte

colligitur. Nam Galliarum Epistopi in Epistola ad Sanctum Leonem b , antequam aliquid de Chalcedonensi Synodo acciperent, Mosolatus ipsiusscripta ita ut bmbolum fidei, sese suscepisse, & tabulis cordis adscripsisse

significarunt. Italiae autem Episcopi ex Synodo Mediolanensi ad eumdem Sanctum Pontificem scripserunt, illius

Epistolam e plenasides simplicitate fulgere; ejusque so

lam auctoritatem valere ad exstinguendam & prostrandam, excitatam ab Eutyche, & confirmatam a Dioscoro, impietatem et Superes , ut annuente Domino , perfectis rebus, palmam fidei, e V consummati certaminis coronam quiete perpetua retinentes; hoc futuris memorabile faeculis relinquatis; ut ab hoc tempore praesenti nondum 5e ipsi aliquid de Chalcedonensi Synodo acceperant

exsincta impiae sectae contumacia videatur, ut vobis propugnatoribus , in aeternMm prostrata succumberet. Sie illi non modo initium certaminis, verum & consummationem, ac de prostrata in aeternum impietate coronam , ac perfectum triumphum, Romano Pontifici luculenter adscribunt. De

300쪽

Aucctoritate. Liber I. . 23 IDe Orientalibus quoque non est quod adhuc dubitemus , eos nimirum S. Leonis Epistolam vel ante Chalcedonensem Synodum, ut irretractabilem fidei regulam suscepisse. Eam hoc pacto Anatolius Constantinopolitanus Episcopus in Constantinopolitana Synodo vel Episcoporum conventu suscepit, indeque ad omnes per Orientem Metropolitas eodem modo subscribendam transmisit ;quemadmodum Eustathius Berytensis Episcopus in hac eadem Actione quarta testatur: Gemadmodum Ur nunc,

quum pauci Constantinopoli convenissent, missa es Epistola almi Arebiepiscopi Leonis iis , qui ubique essent, Metropolitis, in subscripta est. Quare saepius eos in Synodo clamantes audivimus: Omnes Epissolae jam subscripsimus r Sicut Leo ita credimus: Nostrum nutius dubitat ; de aegre ferentes iam vidimus, quod aliquot dierum induciae ad eam examinandam quibusdam adhuc dubitantibus concederentur. Est autem saepius animadversum, dogmaticas Pontificum Romanorum Epistolas , quibus maximae partis Episcoporum consensus accedit,& ipsis Gallicanis Theologis fatentibus, irretractabiles de irreformabiles fidei regulas esse ; neque ut ad hoc summae auctoritatis fastigium evehantur , opus esse generalis Sy

SEARCH

MENU NAVIGATION