F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

a a De Romani Pontificis

is ctitant, sed ab ipsissimo se instrui petunt, instructi suta

,, scribunt. Ceteri autem haesitatores, quorum causatio-λ nibus elidendis Synodus indicta est, a Leone hoc elogio,, notabantur, ut inimici, ad Dissensiones incitati ab au- ,, tbore contradictionis, ad infana bella prosilientes; Mis mali auctores, quod tamen Deus bene vertisset. Quibus etiam addendum , quod, quemadmodum superius ostensum est , aegre Synodus tulit , inducias his Episcopis dari ad deliberandum , & Leonis Epistolam, antequam illi suta scriberent, excutiendam. Quare ex hoc loco confici nullatenus potest, fas esse Episcopis dubitare , an solenniter edita a Romano Pontifice alicujus Dogmatis definitio quidquam contineat, quod praecedentium Synodorum Catholicae fidei regulis adversetur. Quod tamen nisi Bos suetius demonstret, ex Chalcedonensium Patrum Leonis Epistolae subscriptionibus, quemadmodum & ex Italiae de GalliarumEpiscoporum ad S. Leonem litteris , nihil essicere potest quo indeclinabilis Romani Pontificis in fidei negotiis auist oritas concutiatur.

ARΤICULUS III. Aliis Meldensis Epissopi objectis uberrime ac luculentissime ex Thomasmo fit stis.

Ρoa Chalcedonensium Patrum subscriptiones . post

decerpta ex Gallorum & Italorum Praesulum ad S. Leonem litteris testimonia, aliam Bossuetius objectionem conflat ex sequentibus ejusdem S. Pontificis Epistolae ad Theodoretum verbis a et Atiae Deus nostro prius mi

312쪽

Auctoritate. Liber I 2 3

nseris definierat, universae fraternitatis irretractabili firmavit assensu, ut vere ase prodiisse ostenderet, quod prius a prima omnium Sede formatum , totius Cissiani orbis judicium recepisset. Pergit: nam ne aliarumsedium ad eam, quam ceteris omnibus Dominus flatuit praefid re, consensis, assentatio 1ideretur, alia quaelibet

subrepere posset adversa suspicio, inventi prius sunt,

de judiciis nostris ambigerente Tum rba quoque veritas clarius renitescit, Ur fortius retinetur, Mesprius docuerat, haec posea examinatio confirmat. ,, Enis diserte qxaminatio, eaque liberrima: Multum enim ,

inquit, Sacerdotalis incit meritum splendιscit, flein summis servatur autoritas, ut in nullo Inferiorum putetur imminuta libertas , in ad majorem Dei gloriam proficit sinis examinis, quando ad hoc se exerendi accipit Muciam , ut vincatur adversitas , ne quod per se probatur reprobum , flentii praejudicio videatur oppressum .is Denique, Aposolicae Sedis Disola universae sanctaeis S nodi assensifirmata, ut certissima ac perfectissima D nec amplius retractanda fidei regula proponitur. En quod irretractabile, seu mavis, irreformabile Leo censuit; quod quidem cum orbe, & cum Chalcedonensibus se Patribus censutile, nemini fraudi esse potest: Ab Apo- ,, stolica Sede forma profertur, sed quae judicio, eoque is liberrimo recipi debeat: de Episcopi singuli ita sumis mo inferiores , ut de ejus quoque decreto universi j is dicent. Ita quidem Bossuetius: At non ita, Si quidem magis ad Leonis mentem, Clarissimus Thomassinus : Iisdem enim Leonis verbis exscriptis ast . ,, Adgaudet, im

313쪽

24 De Romani Pontificis

1, 3 post promulgatam toto orbe Epistola sua fidei definitionem, nihilosecius collectam fuisse Synodum

,, Oecumenicam ; S hoc amplitudinis suae non dispentadium, sed augumentum interpretatur. Nec enim eois Synodus coiit, ut quasi ignara hactenus vel dubia reis istae fidei, Leonis ad Flavianum Epistolam excuteret , D & libratis ultra citraque rationum momentis, vel ab is solveret, vel damnaret. Non id Leo, non id apex ejus D ullus innuit, sed ex adverso INDUBITATIsSIMUM FIDEID DECRETUM a se evulgatum, de a singulis sparsim Or- ,, thodoxis ante Episcopis subscriptum Dille, & tum po- is stea ab universis collectim in Synodo collaudatum. D Profuit ergo Synodus I. Ut Capiti membra concordati rent, dic succinerent, utque fi)ei dogma non a capidi, te tantum promulgatum, sed ab universo Ecclesiae

D corpore palam approbatum, adversariorum ora prorsus B Obturaret, impetus retunderet. 2. Ut ne assentationidi, magis quam Veritatis conscientiae adscriberetur illa

1, consensio, qua singuli prius seorsim Episcopi Episto-

D tam Leonis amplexati erant. Sparsos enim Sc singula-

,, res incessere metus aut adulatio utcumque poterates non in unum S tam nunerosum agmen conglobatos.

F, 3. Ut non summorum tantum authoritati, sed &in- ,, feriorum libertati consultum sit. Romanus enim Pon- ,, tifex controversiarum fidei judex & arbiter est sum-

D mus , non solus: S Catholici dogmatis Magister priis mus ideo, quia non unicus: Doctorum doctor. Nec , , Summus quippe ipse, nec primus, nec Magister esset ,, Doctorum & Parens, nisi & singuli Doctorum nomine,, munere clarerent Episcopi. Itaque postquam fidei Dogma debuccinavit primus, de summus Magister, id

314쪽

Auetoritate. LiberI. 26sis ad illius quoque gloriae incrementum pertinet , ut ,, idem ipsum in Synodo ab Episcopalis Collegii uni-

,, versitate promulgetur.

Pergit Illustris limus Bossuetius: se neque aliter in D telligebant, dubitationem omnem tolli potuisse: Ecce D enim Imperator, peracta demum Synodo, sic edicit: ,, Celset igitur iam profana contentior Nam vere impius, ,, atque sacrilegus est, qui post tot Sacerdotum sentenis D tiam, opinioni stiae aliquid tractandum relinquitis Exinde omnem de Religione prohibet disputationem r,, Νam, inquit, injuriam facit judicio religiosissimae ,, Synodi, si qui semel iudicata ac recte di posita, reis volu re Ur publice disputare contendit.

Quomodo ex hisce Marciani Imperatoris verbis colligat Illustrissimus Auctor, non potuisse absque Synodo Oecumenica omnem evelli dubitationem, plane non Video. Nam quod ait Imperator, vere impium atque sacrilegum esIe, post tantae Synodi definitionem, quae sancita sunt velut adhuc dubia incerta revolvere ac venti. lare, inde profecto non sequitur, insontes fuisse, qui ante Synodum regulae fidei a Sede Apostolica promulgatae, quam totus Occidens, &fere universus Oriens susceperat, pertinacius reluctabantur. Imo Imperator ipse in eadem lege, errorem Eutychis vel ante Synodum culpa neutiquam vacaste sgnificat: Tandem, inquit, remedia culpabilis erroris inventa sunt. Quum ergo Illustrissimus Adversarius adfirmat, omnem dubitationem non aliter tolli, quam per Synodum Oecumenicam potuisse; vel loquitur de dubitatione, quae culpa vacet, vel de illa, quae cum culpa conjuncta sit. Si de priori dubitationis genere

loquitur , falsissimum prosecto est quod adfirmat. Ad-

Vertit

315쪽

a 6 De Romani Pontificis

vertit enim . M quidem merito Thomal sinus a r is Ro- is manae Sedis Antistites sua de fide, vel de Personis j

dicia in Oecumenica Synodo retractare, examinataque is iterum caussa, confirmari, non semper concessisse.

non semper intercessisse: ubi intere efferunt, suo id j ureis fecisse ; & nihilosequius semel ab ipsis damnatos, irreis tractabili infamiae succubuisse. Et infra: Tot fere,, inquit, hujus rei sunt exempla, quot haeresum, quae ,, pleraeque, teste Augustino , particularibus Synodis. se de consensu universalis Ecclesiae, ad sui capitis unita- D tem religatae & conspirantis, ita proscriptae sunt, ut is nulla vel petentibus Oecumenica Synodus concessa sit.

Quod idem alibi de Eutychiana haeresi, dc Chalcedonensi Synodo observat b : ri Quae usquam magis necessaria, ,, quam post Ephesinum latrocinium Synodus Chalce- , , donensis i Et tamen si Theodosius superstes diutius, aut se si Marcianus Theodosii consilium de prohibenda tuncti Synodo amplexus fuisset, non omni ideo Ecclesia de-,ι ficeret fidei de sospitatis suae muniendae ratione: Proinis vincialium enim Sc Regionalium Conciliorum consulis ,, lationibus missitatis ultro citroque, ut alias saepe facti- D tatum est, Oecumenicae Synodi instar ipsa sibi exci-

,, lasset. Ea enim consensio omnium, aut longe pluri- D marum cum Romano vertice Ecclesiarum in unam fi-- dei confessionem, ubi ante Synodum exsistit be radiat, is tune a cogenda Synodo potest Ecclesia abstinere. Porro consensus hujusmodi omnium in Occidente, & longe plurimarum in Oriente cum Romano vertice Ecclesiarum , vel ante Chalcedonense Concilium, uti superius

316쪽

Auctoritate. Liber Z 24

ostendimus, emicabat. Quare & antequam Synodus Chalcedonensis celebraretur, haec ad Constantinopolitanum Clerum de Populum Leo perscribebat os et Me quisquam sibi audeat de Sacerdotali bonore blandiri, qui potuerit in execrandi sensus impietate convinci . Nam se vix in Laicis tolerabilis videtur inscitia; quanto magis in eis, qui praesunt , nee excusatione es digna, nec venia; maxime cum etiam defendere perversarum opinionum commenta praesumunt, em in confessum suum aut

errore aut gratia instabiles quosque traducunt Erat ergo , cum juxta Leonis auctoritatem, tum juxta Callicanae Ecclesiae expositam a Thomassino doctrinam, inexcusabilis vel ante Synodum Chalcedonensem Eutychianorum error: proindeque Synodo Oecumenica opus non fuit, ut

error vel dubitatio tolleretur, quae culpa vacaret.

Si autem Meldensis Episcopus de alia dubitatione loquitur , quae a culpa de impietate immunis non sit; haec uti Romani Pontificis, ita Synodi Oecumenicae auctoritate tolli de medio non potuit. Ut enim omnibus notum, maJores ac longe funestiores turbas post Chalcedonense Concilium in Aegypto, ac toto passim Oriente E utychis ac Dioscori Sectatores excitarunt. Quare laudatus Thomastinus merito rursus observat se ubi Romanae Sedis Antistites sua in Oecumenica Synodo retractari judicia D concesserunt, sua sponte, & quadam ;uris venia facta, is indulgenter concessisse ; nec tamen ex Concilii Oecu- D menici authoritate mitigatam, aut fractam fuisse pe D duellium contumaciam et quin plerunque in abrupta deis sperationis praecipitatam. Cujus rei luculentius non suppetit argumentum quam caedes statim fere post Synodum

317쪽

a 3 De Romani Pontificis

dum in Palaestina per Theodosium, bc sibi comites insanos ac perduelles Monachos, & in Aegypto per Timotheum Aelurum perpetratae, & quod inde sequutum est Acacianum schisma, aliaque sectarum doctrinarumque

portenta, quae totum Orientem misere dilacerarunt. Quo quidem aliisque experimentis constat, eos, qui Romanorum Praesulum auctoritati reluctati sunt, perinde ut plurimum fuisse adversus Oecumenicas Synodos contu

maces .

Sed rursus Bossuetio aures aut oculos admoveamus eis En, inquit , in Eutychetis condemnatione , ordo,, Ecclesiasticorum judiciorum circa fidei quaestiones. Nempe is a proprio Episcopo Flaviano judicatur, ari Sancto Leone Papa causa recognoscitur, retractatur; si Sedis Apostolicae definitione deciditur; post eam defi- is nitionem Patrum seu Episcoporum in Concilio geneo rati examen, inquisitio,. judicium sequitur: post appro- ,, batam Patrum judicio definitionem, iam nullus dubiis talioni aut disputationi locus. Neque aliter Leo &c. Haec omnia jam funditus convulsa sunt. Nam luculentis, & ipsa luce clarioribus testimoniis ostendimus in ullatenus consensile Leonem, ut fides Sedis Apostolicae auctoritate sancita in Chalcedonensi Synodo tamquam incerta vel dubia retractaretur: Ostendimus etiam, aegre ipsam Synodum tulisse quorumdam Episcoporum circa Leonis Epistolam dubitationes, nec facile ex quadam indulgentia paucorum dierum inducias ad eam Epistolam recensendam, dubitantibus concessisse. Itaque fidem Leonis ore &Epistola promulgatam, nec Leo ipse retractari permisit, nec eam reapse Chalcedonensis Synodus retractavit . Quod vel ex hoc ipso , quod Loiluetius subjungit,

318쪽

S. Leonis ad Galliarum Episcopos testimonio, perspicue ac dilucide demonstratur. M Neque, inquit 'Eossuetius, aliter Leo a r Nullum ,, iam excusationis refugium de ignorantia, etet de in- ,, telligentiar di cultate conceditur 9 cum sexcentorum 3, fere Fratrum Coepiscoporumque nostrorum Synodus

D congregata, nullam artem ratiocinandi, nulliam elo-

, quium differendi contra fundamentum fidei inspiadi, rarae permiserit; quoniam, adnitentibus per auxitium . ,, Dei Fratribus Vicariis noseris, non solum Sacerdotibus,, Chrsi, etiam Principibus es' potestatibus Cbria ,, sianis, cunctisque Clericis, Hebibus, ordinibus . M plene atque evidenter apparuit , Apostori licam fidem , quam ceram, ab omni faece totius,, erroris alienam , accepimus, praedicamus, es is universo jam mundo consentiente, defendimus. Sic summum jam & indeclinabile decreto Apostolico ro h bur accedit, posteaquam uniVersali inquisitione, exa- is minatione, discussione, atque exinde consensu aci se stimonio roboratur. Uerum nullum hoc testimonio luculentius ad id ἡquod Illustrissimus Auctor contendit, funditus evertendum ; nimirum ideo coactum fuisse Chalcedonense Con e ilium, ut fides, quam Sedes Apostolica declaraverat inquireretur, discuteretur, dissertaretur: quum ex adlato testimonio constet se Eutychianos, ut verbis utar Tlao

si massini a ne hiscere quidem , nedum disputare perinsi missos in Synodo Chalcedonensi ; sed adnitentibus Leri gatis Romanis , dictata a Leone Epistola & fides uniu

319쪽

ri versae Synodo , Principi, Eopuloque adprobata protiis nus est, S citra novi examinis recidivas pugnas ab om-ri nibus subscripta Nec nulla interea est Synodiis Oecumenicae gratia , & utilitas . Nam fide per illam se semel promulgata , non suppetit ultra cuiquam excu- ,, fationis refugium de ignorantiaoi cientia , e ' in- ,, telligentiae di cultate. Quod tamen non ita accipiendum est, perinde atque omnino excusabiles fuerint Episcopi & Ecclesiarum Magistri, qui, ut in hac ipsa Epistola loquitur Sanctissimus Pontifex , diabolicorum sensuum prodigiose commenta, ante Oecumenicam SynO- dum sectabantur. Hic ergo qualiscumque ignorantiae , inscientiae, & intelligentiae dissicultatis obtentus iis tantum utcumque sitffragari poterat miserabilibus Monachis, quibus, ut ait idem Leo , indoctis, nimiumques plicibus Eutyches suum virus adflaverat, ac persuadere tentaeterat in Christo dioinitatis ejus se carnis unam esse naturam. Hi ergo aliique indocti nimiumque simplices homines , qui antea miserabile quidem, sed qualecumque tamen sibi de ignorantia patrocinium accersebant, jam longe inexcusabiliores effecti sunt, postquam patentissima haec, & in omnium sese oculos ingerens totius Ecclesiae corporis auctoritas, & in unam fidem consensus e Chalcedonensi Synodo effulsit. CA-

320쪽

Auctoritate. Liber I

aFIis Adversariorum effugia: Bellarminus & Bar se nius diversa sectantur: aliorum cavillatio- nes : de Theodoreto in Sedem restituto aguis tur, ex eoque facto nostra sententia comis firmatur. DE Bellarmini circa Leonis Epistolam opinione non est quod solliciti fimus t Non enim in ejus verba iuravimus; & S. Leonis Epistolam ex Cathedra Apostolica tamquam fidei regulam prodiisse, contra atque ille doctissimus Cardinalis existimat, pro certo atque explorato habemus. Quare iis omissis, quae adversus Bellarminum in praesenti Capite Bossuetius intorquet, ad alia, quae pro arbitrio effutit, examinanda ac refellenda properamus.

ARΤICULUS PRIMUS.

uae de S. Leonis 'solae in Chalcedonensi Synodo examine Bossuetius isertim ingerit , ex jam dictis refelluntur.

T Ovi, inquit Ilustrissimus Auctor, qui Bella

D mini responsa erubescant, haec vero haud me- D liora proferunt. Certa res, inquiunt, Leoni erat; is plenissime, lucidissime a se exposita omnia noverat, is ad Synodum Chalcedonensem scripserat: Neque in se dubium revocari sinebat a Legatis: Fidem, inquit, non ,, patiamini in dubium reoocari. Examen igitur illud. Ii a non

SEARCH

MENU NAVIGATION