장음표시 사용
321쪽
,, non ex dubitatione, sed ad ampliorem jam notae &D creditae veritatis elucidationem pertinebat. Haec illi: is at si res ita est, quid vetabat examinari Conciliaria quoque decreta Quid ipsas etiam Scripturast Non autem es id factum unquam . Ergo cum Chalcedone examina-
,, retur Leonis Epistola , aliud agebatur, quam id quod si isti fingunt.
Resp. primo, pro nihilo non esse habendam S. Leonis tanti politificis auctoritatem ; qui quanquam Omnem m vebat lapidem, ut ad reparanda, fanandaque vulnera, quae Dioscorus per Pseudo-Synodum Ephesinam Eccle-sae universae intulerat, Concilium generale celebraretur; attamen nolebat fidei negotium a se plenissime ac lucidissime cxpostum examinari, de tanquam dubium redivivis disceptationibus retractari. Plura superius in hanc rem Sancti Pontificis Ioca produximus. Quare unum hic tantum in hanc rem subjiciam ex ejus ad Marcianum Imperatorem Epistola testimonium a : Nimis autem iniquum es, ut per paucorum insipientiam ad conjecturas opinionum , es' ad carnatium disceptationum bella pro-χOcemur: tamquam reparata disceptatione tractandum, utrum Eutyches impies inserit, utrum impie Dioscortis judicarit in . Ergo quod Bossuetius justum ac legitimum esse putat, sanctissimus ac doctissimus Pontifex nimis iniquum esse decernit, nempe fidei caussam per paucorum hominum insipientiam in futura Oecumenica Synodo ventilari. Cui ergo magis credemus; Meldensum Episcopo, an tanto universae Ecclesiae Pontifici ac
322쪽
Episcoporum, an Concilii universalis libertatem attentabat Leo, quum haec ad Synodum Chalcedonensem prosta auctoritate scribebat a : Ut qui non potesis ignorare quid credamus, non possitis dubitare quid cupiamus. Unde , fratres carissimi, rejecta penitus audacia disputandi contra fidem divinitus inspiratam , vana errantium infidelitas conquiescat ; nec liceat defendi, quod non licet credi; quum plenissime em lucidissime perliteras, quas ad beatae memoriae Ravianum Episcopum misimus, fuerit declaratum , quae sit de Sacramento Incarnationis Domini nostri Jesu Chrsi pia edi' sincera
confusio. An, inquam , quum haec ad Patres Chalced nenses scribebat Leo ; quum suam illis ad Flavianum Epi-
stolam tamquam fidei regulam, eamque irretractabilem proponebat; quum satis esse putabat, ut suam fidem atque doctrinam non ignorarent, ut ad illam quaecumque ab eis decernenda essent, tamquam ad regulam tutamque normam exigerent; Synodi Oecumenicae jura libertatem Sanctus Pontifex violabat Id quidem libertatum Ecclesiae Gallicanae eversionem Bossuetius aliique dicerent. Verum, ut mox videbimus, non hic fuit Patrum Chalcedonensum sen us. Interim observo, quod
quum suas de fidei dogmatibus Epistolas ad Episcopos
tanquam irretractabiles fidei regulas transmittunt , vel ipso fatente Bossuetio, habent Romani Pontifices quem sequantur: nempe Magnum Leonem totius Ecclesiae fulgidissimum jubar.
Resp. 2. quod, uti superius demonstratum est, Leonis voluntati, fidem Apostolica auctoritate sancitam retractari vetanti , Chalcedonensis Synodus morem gessit,
atquec a in I. Par. Conc. Chalcedon. Epist. XLiDisjtigoo by Cooste
323쪽
atque omnes Episcopi, paucis exceptis, publice ac sollenniter iteratis saepius acclamationibus protestati sunt, quod Petrus per Leonem locutus est : Sicut Leo ita credimus: Omnes ita credimus: Nostrum nullus dubitat: aegreque tulerunt nimiam quorumdam morositatem, ac vix persuaderi potuerunt, ut eis aliquot dierum induciae ad subscribendum permitterentur. Quare de Leonis Epistola suas ad Flavianum litteras retractari renuentis Synodus conquesta non est, nec ullus Patrum caussatus est, Synodo de Episcopis adimi libertatem , sed morigeri in omnibus Sancti Pontificis voluntati fuerunt. Hos proinde habent, quos sequantur , qui circa Romanorum Pontificum decreta nullatenus cavillantur. Resp. 3. quod examen ad velut adhuc latentem veritatem cruendam institutum, &quod ex dubitatione procedat, post prolatum Sedis Apostolicae auctoritate judicium non nisi extraordinarie, & ex indulgentia , bc quadam iuris relaxatione conceditur, ad perfringendam quorumdam contumacem surditatem, quam , ubi pervadere non potuit, ut eleganter ait Clarissimus Thomassinus, solitaria Capitis vox, perrumpat saltem, discussis eorum omnibus dubitationibus, ingeminata dc vehementior totius Corporis connitentis, non alia tamen quam Capi
Resp. q. cum eodem Thomassino, quod si loquimur de examine in publicis Synodi conventibus sive Actionibus peracto, examen illud, quo Leonis litterae discussae sunt: ne tibi fingas inusitatum quid dc alienum a moribus Ecclesiae: non aliud fuit, quam quod iis perlectis, omnes professi sunt, eam fidem se , dc dum tingerentur, imbibicse; de dum tingerent, infudisse. Consule sis acta ipsa,
324쪽
Aucroritate. Liber I a Fut ea superius recensui inus. Nec sane poterant Episcopi, qui ante Synodum applauserant Epistolae , illam in Synodo explodere, vel in dubium vocare .
Resp. s. quod sit loquamur de hoc genere examinis, nihil vetat, hoc pacto examinari Conciliaria quoque decreta, quin ipsas etiam scripturas. Sic , uti superius ostendimus , post Chalcedonense Concilium plurimae per Orientem habitae sunt Synodi, in quibus cum praece dentium Conciliorum fidei regulis Chalcedonensia decreta collata sunt, iisque propterea subscriptum, quod eis
neutiquam repugnarent, sed optime cum illis concinerent . Quid porro vetat, ut adJudaeorum pervincendam obstinationem, vel Haereticorum domandam contuma clam , Vel novum Testamentum veteri; vel Scripturae Libros , quos isti rejiciunt, cum illis quos admittunt, Opti me concinere demonstremus ; quemadmodum a Patribus
Chalcedonensibus de Leonis Epistola , dc ab Orientalibus Synodis de ipsorum Chalcedonensium decretis, ad evellendum pervicacibus Eutychianis hunc scrupulum , demonstratum est, cum illam, tum ista optime cum Nicaeno , Constantinopolitano Symbolo, Sc cum Ephesima Synodo consentire Quod si loquamur de examine, quores tamquam dubia retractetur, extraordinarie id quidem indoctis & imperitis hominibus, ex indulgentia quadam juris relaxatione aliquando conceditur: quod tamen post Synodum generalem vix concedendum est. Nam qui Pontifici, qui Ecclesiae Capiti contumaciter reluctantur , spes aliqua est , ut saltem universi corporis capiti suo
concinentis auctoritate frangantur. Qui vero totius corporis, totius Ecclesiae in generali Synodo congregatae, di capiti suo adhaerentis vocem non audit, jam habenduS
325쪽
eit nobis tanquam Ethnicus de Publicanus. Quanquam, uti superius demonstravimus , dc Theodosius Magnus post Synodum Constantinopolitanam, de Leo Augustus post Synodum Chalcedonensem, extraordinariam hanc es in flore quadam, ut loquitur saepius laudatus Thomassinus, dispensendi licentia , aut potius caritate, cognitionem concesserint.
Urim examinis continuatior demonstraturque, Epistolam S. Leonis ad Chalcedonense Concilium fuisse transinissam, non ut de ipsa , v rum ut secundum ipsam tamquam immobilem irreformabilem regulam de fide SInodus is dicaret .
ΡRosequἰtur Illustrissimus Auctor: se Neque vero
Chalcedonenses luculentiorem ipso Leone, qui omnia lucidi me explanaverat , sed autoritate firmio ,, rem protulere sententiam. Neque audiendum illud: is Sancto Pontifici explorata erant omnia et ergo in tantari certitudine , nullum quaestioni, nullum examini, qua- ,, te nos dicimus , permittebat locum . Nempe id qui obse jiciunt, ne mihi quidem intellexisse videntur, quid sitis examen in negotio fidei; cum praesertim de summis ae,, praecipuis Christianae Religionis dogmatibus agitur rneque enim aut Patres Nicaeni, cum de Arianis quae- ,, rerent, de Filii divinitate ambigebant: sed quam abri ea fide Ariani abessent, quibusque sententiis ac verbis insanus error confutandus esset. Neque Fphesini cum D de
326쪽
Auctoritate. Liber L. 23γis de Nestorii de Cyrilli, atque adeo de Caelestini fide in-ri quisitio fieret, ipsi de fide dubitabant; sed rectene an
se secus illi fidem exposuissent: neque item Chalcedonen- ,, ses ullo modo dubitabant quis esset Christus, Deus ne is ac Homo verus 3 an confusis naturis quid tertium , si is ve aliud portentum Eutychiani cogitarent: non id saneis quaerebant; sed vere ne & ex communi Patrum S: E A clesiae sententia, tantum Sacramentum Leo exponeret.
Ac certum Leoni erat, a se plenissime expositam fidem se recte. An & id omnibus aeque certum exploratumque is esset, quaerebatur . Episeopi ergo, ad quos perlata si erat Leonis Epistola, ejus sensum quisque cum ea fideis componebat, quam ipsi a Patribus accepissent: neque D caeca, ut aiunt, obedientia, sed ex certa de expressa in- ,, quisitione parebant . se Certe multos vidimus optima fide dubitasse, neque
subscripsisse, nisi postquam ipsis satisfactum fuit: ergo
is vere M proprie rem examinabant ut nondum explora
tam : ac Leoni quidem Petri loco sedenti id certum. fuisse visum, praejudicii cujusdam instar, magnaeque is ac validae praesumptionis loco erat; sed postquam idem is quoque omnibus Visum est, non tantum praesumptio ili sed omnibus modis fixa sententia, & irretractabile j ,, dicium .h At enim, inquiunt ἰ plerique ex Patribus iam ipsam si Epistolam subscriptione firmaverant, & Omnes clama- ,, bant, hanc esse suam fidem: sane, sed jam ordine & Iese gitime declarandum restabat, unde is sibi sensus: nem- D pe quod recte examinantibus constitisset, Leonis seniari tentiam cum antiqua fide, quam hauserant, consentia
se re: id ergo simul in Synodo faciunt, quod singulatim Κ h is ante
327쪽
is ante Synodum quique fecerant, N prolato communi judicio, quae senserant, firmant. Haec omnia eo recidunt, ut probetur, tum Leonis Epistolam examinatam a Synodo Chalcedonensi fuiste eo genere examinis, quod ex dubitatione procedit ; tum de
illa judicatum eo genere judicii, quo Judex superior de inferioris Iudicis sententia judicat: quae quidem duo satis
jam confutavimus . Uerum & haec, quae in praesentia ex Illustrissimo Auctore descripsimus, singillatim ac dearticulate expendenda sunt, ne iis, qui in his rebus minus versati sunt, facile imponant. Neque, inquit, audiendum illud: Sancto Pontifici explorata erant omnia, erc. Sanctus Pontifex non modo certum & exploratum habebat, turpissime S insanissime a fide Catholica Eutychem aberrare ; verum & ejusdem fidei Catholicae doctrinam a se plenissime ac lucidissime expostam: nec modo renuebat ipsum Catholicum dogma , verum & suam ad Flavianum Epistolam, velut adhuc dubiae & incertae auctoritatis in Synodo retractari. Similiter Patres Chalcedonenses , paucis exceptis, neque desidet dogmate, neque de Leonis Epistola dubitabant. Ergo quidquid ab eis vel circa fidem, vel circa Leonis Epistolam actum est , eorum dubietatem non arguit, nec quodcumque aut qualecumque fuit illud examen , ex dubitatione profectum est. Ita Sc Nicaeni Patres de Filii Dei Divinitate neutiquam ambigebant, Ariique impietatem di blasphemas voces palam exsecrabantur; nec tamen niti
plurimis disceptationibus habitis , ingentique praemissa
perquisitione, manifestam impietatem anathemate perculerunt. Testantur id ipsimet Patres in Synodica a ad
328쪽
Aegyptios Epistola : Necessarium videtur , ut a toto Sa ero Concilio literae ad vos mittantur , ex quibus possiti intelligere , cum ea, quae in controversiam adduEta, . es exquisite disceptata sunt , tum quae decreta Ur constabilita sunt. Primum impia in perverse dogmata Arii, eorumque, qui Uus sectam sequuntur, coram Sanctissimo Imperatore Constantino perquisita sunt : ι e placuit Concilio, communibus sufetiis anathema denunciare ejus nefariae opinioni, verbis sententisque exsecrabilibus,quibus usus est ad Filium Dei blasphemiis assiciendum. Idem testantur Si Constantini ad Alexandrino, litterae , quibus, ut est apud Soromenum a eos hortatus est , uti omni dissidio, ac simultate deposita , in me a Concilio edita consentirent: Eam enim nihil aliud esse quam Dei sententiam, consensu tot tantorumque Episcoporum per Spiritum Sanctumstabiti tam 3 in post accuratam inquisitionem rerum omnium in controversia positarum , comprobatam. Itaque & aures suas obturarunt, ubi primum Arii fides legi caepta est, ejusque blasphemias aperte detestabantur ; de tamen , uti Gelasius Cy Zicenus, Socrates , Soromenus, ac Theodoritus testantur, cum Ariode fide coram Imperatore disserere, ejusque doctrinam examinare, neutiquam renuebant: aeua re confecta, ininquit Sozomenus b a Sacerdotibus deside disputari caeptum est. Imperator autem utriusique partis rationibus non attentas solum, eterum etiam patientes aures prae
329쪽
inter se de fide, rati nihil cito aut temere de re tanta flatuἱ
debere . Arium frequenter accersebant , es' crebris interia rogationibus propositiones ejus refutabant inc. Quae profecto ad solam fidei formulam adversus Arianos promulgandam referri nullatenus possunt. Itaque & res ipsas, id est , de Catholicorum fidem, & Arii doctrinam examinabant, de quibus tamen nullatenus ambigebant: subindeque falsum eis, quod Bossuetius indicare videtur; nimirum Synodi examen ad ea tantum pertinuisse, de quibus a Patribus dubitabatur. Fac tamen, Nicaenos Patres, cum de Arianis quaererent, id tantum quaesiviile, quam a fide Catholica Ariani abessent, quibusque sententiis ac verbis insanus error confutandus esset: quid vetat, nos pariter adfirmare quod Ephesini de Chalcedonenses Patres quum de probatis per Caelestinum Cyrilli litteris, ac de Leonis Epistola quaererent, easque cum ea fide componebant, quam ipsi a Patribus accepissent, nequaquam de illarum orthodoxia ambigebant, dc rectene an secus illis fides exponeretur ;sed quam ab ea fide Nestoriani atque Eutychiani abessent, quibusque sententiis ac verbis, qua fidei formula, quibus
ve anathematismis insani eorum errores confutandi es.sent. Non enim hanc abnuimus Synodis Oecumenicis auctoritatem, ut praeter Romanorum Pontificum decreta vel dogmaticas constitutiones , alias si ipsis videbitur , fidei regulas aut Expositiones proponant, dum in iis concinnandis ab Apostolicis litteris non recedant, sed eas tamquam immobiles regulas certasque formas sequantur.
Itaque non de illis judicare debent, quemadmodum si- perior Iudex de inferioris Iudicis sententia judicat, eamque pro sua auctoritate retractat ac reformat ; sed juxta illas tamquam certissimas & inconcussas fidei regulas judia
330쪽
sare debent, & si quam ecere volunt fidei expositionem, eam ad illarum normam & amussim exigere. Hujusce rei, quae sane magni momenti est, luculentissimum suppetunt argumentum ipsemet acta Concilii Chalcedonensis. Quum quaedam fidei definitio praeside,' ut videtur, Anatolio conscripta esset, jubentibus Iudicibus in Synodo recitata, ea fere omnibus placuit, & Ω- litis acclamationibus probata est . Quaerente enim Anatolio et Placet Gobis desinitio ' Omnes Reυerendissimi Epi- sopi, praeter Romanos, Ur aliquυs Orientales, clamaserunt: Desinitio omnibus placet: Haec fides Patrum riatii praeter ista sapit, haereticus es: βui aliter fuit,
anathema silere. His tamen vocibus S clamoribus nequaquam deterrit sunt Pasthasinus aliique Sedis Apostolicae Legati, sed constanter restiterunt, protestatique sunt, ac dixerunt: Si non consentiunt Epistolae Apostolici es beatissimi miri Papae Leonis, jubete , nobis rescripta dari , ut ibi Sy nodus celebretur. Ut haec controversia componeretur, suggestum est a Iudicibus, ut ex Oriente, Asia, Ponto, Thracia, & Illyrico delecti Episcopi eum Anatolio & Legatis conferrent, ac fidei definitionem proferrent , quae omnibus probaretur. Verum Episcopi, quibus definitio placebat, neutiquam adquieverunt, sed in has iterum voces eruperunt: Desinitio omnibus placuit et Spiritus Sanctus desinitionem di Atavit: desinitio ortho
doxa est: Definitio modo subscribatur : aeui non subscribit, haereticus es. Cardo controversiae in eo vertebatur; quod Epistola S. Leonis non modo habebat, Christum ex duabus esse naturis, verum & duas in ipso naturas praedicabat r Definitio autem non habebat nisi ex duabus naturis . Quare Iudices in memoriam Episcopis revocarunt di