장음표시 사용
361쪽
3. Quod nihilominus hanc Synouum ipsimet Roma ni Pontifices confirmaverunt. Ex his porro colligit, in re maxima, quae totam coὐ turbet Ecclesiam, atque ad caussam fidei pertinere videatur, Pontificiis decretis sacrorum Conciliorum decreta praevalere; Romanique Pontificis judicio defensam Ibae Epistolam , haud minus pio haeretica proscribi potuisse. Quae tamen consecutio nulla omnino est, nisi imprimis constet, quintam Synodum non modo refragante Pontifice , verum & iure & canonice fuisse celebratam eQuapropter de hac re primo loco disserendum est. Quaerendum etiam an reapse Uigilianum pro tribus Capitulis Constitutum quinta Synodus sua solverit auctoritate. Deianique de illud inquirendum, quae fuerit, aut quae futura fuistet quintaeSynodi auctoritas, nisi fuisset Sedis Apostolicae auctoritate confirmata: nisi haec enim fuerint in bono lumine collocata , nihil inde confici potest aut pro, aut contra Romani Pontificis auctoritatem.
Legitimam non fuisse s canonicam, refragante Vigilio, quintae Synodi celebrationem .HUjusce Thesis probatio imprimis ex ea lege, seu
Canone, seu consuetudine pendet, quae Iulio P pae in suis litteris ad Orientales , & in suis Historiis Socrati ac SoZomeno memorantur: quorum verba prae oculis habere oportet, ut argumenti, quod inde elicitur, Vis penitius intelligatur. Itaque Julius Orientalibus seribens, qui, ut verbis utar Ilustrissimi Adversarii, in re maximi
362쪽
momenti, quae totam perturbabat Ecclesiam , M ad caucsam fidei pertinere videbatur, iudicium, inconsulto Romano Pontifice in Antiochen a Synodo, usurpaverant,
his verbis eorum audaciam temeritatemque castigat .
Oportuit secundum Canonem, ly non isto modo judicium fleri: oportuit scribere omnibus nobis, ut ita ab omnibus , quod iustum esset, decerneretur An ignari estis, hanc - Uuetudinem ebse, ut primum nobis scribatur , ut bino quod iusium est, definiri possit - Nunc autem nos, quos certiores minime fecerunt, postquam jam egerint quod libuit ,suffragatores suae damnationis, cui non interfuimus , esse volunt. Non ita se habεnt Pauli ordinationes , non ita Patres docuerunt Pro publico bonosa scribo : quae enim accepimus a T. Petro Apostolo, ea vobis significo quae nota apud vos ebs arbitror cyc.
Quae verba ex laudatis Socrate SoZomeno lucem accipiunt ; quorum prior observat, notatos a Iulio fuisse Orientales Episcopos a quod contra Ecclesiae Canones egissent, quod illum ad Concilium non vocasent: quippe quum Canon Ecclesiasicus vetet, ne decreta absque fententia Episcopi Romani Ecclesiis fintiantur. Alter vero tradit, incusatos ab eo misi e eosdem Orientales b quod contra leges Ecclesiae ipsum ad Concilium non Ῥο- eassent: Nam legem esse ad Sacerdotii dignitate pectantem , quae pronunciat, acta illa irrita esse, quae praeter sententiam Episcopi Romani consituuntur. Hinc, ut superius vidimus, Lucentius Sedis Apostolicae in Concilio Chalcedonensi Legatus Actione I. id potissimum Dioscoro crimini vertit, quia quum personam judicandi non baberet , praesumsit, ta' bnodum ausus est facere sine au
363쪽
ctoritate Sedis Apostolιcae, quod, inquit, nunquam licuit, nunquamsictum est. Iam vero adversus ejusmodi Canones, S consuetudines, seu privilegia Sedis Apostolicae pluribus rationibus in causia trium Capitulorum ab Orientalibus cum ante Synodum, tum in ipsa Synodo peccatum est. Primus Imperator Iustinianus tria Capitula copioso satis libello damnavit, idemque auctor fuit, ut in eorum damnationem Orientis Episcopi, inconsulto Romano Pontifice, consentirent . Spectabat haec caussa ad universam Ecclesiam ; ideo Menas Constantinopolitanus Patriarcha cum violento Principis jussu Capitulorum damnationi subscribere cogeretur, se nihil acturum sine Apostolica Sede promisit, uti Facundus Hermianensis lib. IV. cap. IV. auctor est: Quumque subscripsisset, a Stephano Ecclesiae Romanae Diacono conventus; sub ea se condi
tione cessisse, iuratum Mi fuisse respondit, quod chi in
rographum suum reciperet, si bae Romanus Episcopus
non probaret. Item Zoilus, ut est apud laudatum Facundum eodem loco, Alexandrinae Urbis Antistes , quum Romanum Episcopum venire cognoseret , obviam illi ad
Siciliam misit, conquerens, necessiates ad iasius decreti ad mationem fuisse compulsum: diuod hic ei, postquam etenit, idem Romanus Episcopus in facie palam, nobis
quoque inter alios praesentibus, exprobravit. Denique
ceteri Episcopi pose subscriptionem memorato Stephano Romano Diacono libellos dederunt Sedi Apostolicae transmittendos , confitentes in eis, quod a Constantinopο- titano Episcopo coacti subscriberent.
Haec qualiscumque erga Sedem Apostolicam Romanumque Pontificem in Orientalibus reverentia ex illius
364쪽
Auctoritate. Liber L. 29ICanonis cognitione profecta esse videtur, iuxta quem, ut est apud Sozomenum, acta illa imita sunt, quae praeter sententiam Episcopi Romani constituuntur. Quem
Canonem ad summi Sacerdotis dignitatem spectantem ne aperte violare viderentur, hanc suis subscriptionibus conditionem adjecerunt, quod Chirographum suum reciperent, si haec Romanus Episcopus non probaret. Neque hoc tamen pacto violati Canonis invidiam declinarunt rQuoniam, ut est apud eumdem Facundum a ), hoc erat mirabile , ut postquam borum trium Capitulorum damnatione ecerant, dicerent, quod Eccisam Romanam consuerent, sententiam Vigilii ejus Praesulis exspectarent. Sed, quod Julius cum Orientalibus expostulabat, primum Apostolicae Sedi scribendum fuerat, ut hinc quod justum erat S: Catholicae fidei consonum definiretur . Quum autem per totum Orientem, Illyricum, Dalmatiam , Siciliam , & Africam damnatio trium Capitulorum, inconsulto Pontifice Constantinopoli peracta, interim promulgaretur, ad Uigilium scribere videbantur, ut eum , quemadmodum idemJulius conquerebatur, suae damnationis, cui non interfuerat, suffragatorem haberent. Hanc tamen suae Sedis S dignitatis injuriam , de vetusti Canonis , seu consuetudinis praevaricationem inultam esse non tulit Uigilius ; sed quum Roma Constantinopolim proscisceretur , litteris ex itinere ad Menam datis , damnationem trium Capitulorum reprehendit, V Legatis adJustinianum missis petivit , ut pateretur eam rescindi. Urbem deinde Constantinopolitanam ingressus VIII. Kal. Februarii, Menam dc alios Capitulorum damnatores, illos
quoque qui damnatoribus communicabant, a cosnmu-
365쪽
mone suspendit; qua iii tamen illis poli quinque menses
rellituit, Theodorae Augultae rogatu . Hanc, quam adfertinus, censurae in damnatores trium Capitulorum,quod nempe praepropera eorum damnatione
Sedis Apostolicae jura violassent, a Vigilio latae praeci puam fuisse caussam, Uigilius ipse in suis ad Iustinianum& Theodoram litteris anno sequente datis haud obscure significat. Quamvis enim nulla vi adigi potuisset ad subscriptionem; consensit tamen anno sq8. ut in conventu
septuaginta Episcoporum haec caussa discuteretur. Quod sequentibus verbis Clerici Italiae narrant in Epistola Legatis Francorum directa a r Sed quum Papa Vigilius in
hac parte nollet adhibere consensim, jam tunc talis vio-Ientia facta est, ut publice in conventu clamarit: Conteis stor, quia etsi me captivum tenetis, B. Petrum Apostolum captivum facere non pote itis. Postea tamen , tractatu habito, praedictus Sanctas Papa Vigilius sub aliqua dispensatione ipsam caussam υrdinavit, solicite monendo , ne per occasionem aliquam supradicta Θnodus Chalcedonensis pateretur injuriam. Singulorum suffragiis Episcoporum ad se scripto delatis, uti Facundus narrat b , ipse Iudicatum dedit ad Menam, quo tria Capitula damnabat. Dedit etiam laudatas, de Collatione septima quintae Sunodi Iustiniani jussu productas ad ipsum Juliinianum M Theodoram litteras , in quibus eadem tria Capitula, his tamen praemissis verbis , proscribebat: Nos semper per virtutem Sanctae Trinitatis ba retici nunquam fuimus aliquando, neque sum ι ς, absit, sed eae infantia e ' Cbristiani e V orthodoxi erfuimus , ta sumus. Jura vero, quae a Deo donata funt nostrae Sedi,
366쪽
Sedi, neque concessi, neque concedo 3'quamdiu vιυo , quae justa sunt iura Sedis meae, ea reo. Hoc ergo ne aesti--rre faciat pietatem vestram quia haereticos defendor
ecce enim satisfactionem Osro in Uicto imperio subscripsi
in hac charta, anathematitansst solam Ibae sec. Quod perinde est ac si diceret, non quidem se, ut Nestorianis gratificaretur, a trium Capitulorum damnatione abstinuisse, & eorum damnatoribus communione jamdudum interdixisse ; sed quod ii Sedis Apostolicae jura involassent, & decreta Ecclesiis absque sententia Romani Episcopi constituissent.
Damnationem trium Capitulorum urgebant Orientales, quod iis Acephali offenderentur, eoque obtentu Chalcedonensi Concilio subscribere recusarent: contra Occia dentales eadem Capitula damnari aegre ferebant, quod
persuasum haberent, id fieri non posse absque Synodi Chalcedonensis injuria. Utrisque ergo per suumJudicatum satisfactum iri Vigilius existimavit: Nam & Capitula damnavit, ut Orientales sibi conciliaret; & salvam esse
jussit Concilii Chalcedonensis reverentiam, ne Occidentales exasperaret. Uerum istiusmodi decreto nullo modo Illyriciani, Dalmatae, de Afri, qui inter Occidentalescensebantur; nec Orientales penitus adquieverunt ; sed illi praefracte in Capitulorum defensione perstiterunt: hi vero per Justinianum Imperatorem Uigilium urgere coeperunt , ut Capitula absolute, ac sine Chalcedonensis Concilii mentione damnaret. Quod ubi Vigilius intellexit, rem ad Concilium generale deferendam persuasit, receptoque interim cum aliorum Episcoporum manibusJudicato, quod ante fecerat, omnem deinceps usique ad Concilium de Capitulis quaestionem, annuente Principe,
367쪽
interdixit. At Theodorus Cappadox, totius negotii, ut eum Vigilius appellat, inquietissmus simulator, Iustiniano suasit, ut edicta in Capitulorum damnationem comtra interdictum proponeret. Cuius rei certior factus Uigialius, comminatus est Graecis Episcopis communionis suae suspensionem , si edicto consensum praeberent; variisque injuriis aflectus tandem in Theodorum Caesariensem sententiam depositionis tulit, Menam vero Patriarcham aliosique Episcopos tamdiu a sacra Communione suspendit, donec, ut ait, unusquisque errorem suae praevaricationis agnoscens, culpam apud nos propriam competenti satisfactione diluerit. Hac Sacerdotali constantia & firmitate tandem Uigilius obtinuit, ut remotis edictis, trium Capitulorum discussionem integram futurae Synodo relinqui consentiret Augustus; atque Menas S Theodorus aliique Episcopi veniam a Uigilio peterent ob injurias ejus Beatitudini vel Sedi factas, ut testantur eorum libelli inserti Uigilii Constituto. Menae mortuo successit Eutychius, qui statim fidei libellum Uigilio obtulit, ab aliis quoque Patriarchis Episcopisque signatum, petivitque ,
ut communi tractatu controversiae motae definirentur .
Rescripsit Uigilius, sibi placere, ut discordia sopiatur ,
γινομπης κανοri s , habita S nodo Canonica, in qua tractatus & disceptatio fieri posset cum unitis sibi Fratribus , αλα etsis εν δειν ψῖν ἀδεελφοῖς οὐ ρων πιιεσομεθα rCupiebat Uigilius, Synodum in Italia fieri, sed refraga
te Principe de loco, tamdem inter eos convenit ante diem . Paschae, ut exaequato Latinae linguae Episcoporum numero iis Pontificibus Graecis, qui tunc Constantinopoli praesentes aderant, de tribus Capitulis tractaretur, quemadmodum testatur Uigilius in Constituto. Sed morae im
368쪽
patiens Princeps Synodum coegit adversus pacta conventa , literisque suis datis ad Patriarchas Constantinopolitanum, Alexandrinum, Antiochenum, & vicarios Hierosolymitani Patriarchae , & ceteros Episcopos Orientales , qui erant in Urbe, ad controversiam de tribus Capitulis aggrediendam hortatus est. In quibus litteris eati olim a Vigilio editi mentionem iniecit, ut de Pontia sicis sententia nullus videretur ambigendi locus: dissimulata tam in illius Iudicati rescissione, & ceteris conditionibus cum Uigilio depactis. Haec quae omnino praemittere oportuit magna ex parte ex Illustrissimo Petro de Marca mutuavimus a r, ex quo etiam quae sequuntur,& ad rem nostram maxime pertinent, exscripta sunt.
Convenit ergo Synodus IV. Nonas Maji, &illustri legatione Eutychii Constantinopolitani, & aliorum Patriarcharum , atque sexdecim Metropolitanorum , Uigilium convenit, ab eo postulans, ut causam trium Capit lorum cum ceteris Episcopis discepta re vellet, quemadmodum suis litteris Eutychio pollicitus erat. Ille causatus valetudinem, in posterum diem responsum distulit quo pollicitus est manifestare, quod ei de tali conventu placuerit. Qgibus verbis non significat, quod viris eruditis persuasum est, scilicet se scriptis Synodo satisfactui. rum, sed potius indicat, se conventum illum CanonicaeS odi loco non habere, qua de re perendie sit acturusHic locus est magni momenti, ad ferendum de consilio Vigilii certum judicium. Permiserat praecipue Synodi in8ictionem ad sanandos Episcoporum Occidentalium animos, qui laesi fuerant illa dispensatione , qua usus erat ad conciliandos Orientales . Ea conditio placueratJusti-Pp 2 niano;
369쪽
niano; itaque conventus solorum Orientalium censer non poterat a Vigilio legitimum universale Concilium. Quare secunda vice aditus a Legatis Synodi, abscisse respondit, se cum illis convenire non posse, ut patet ex relatione a Legatis Synodo facta, quorum haec sunt verba: Ille tero respondit, non posse una nobiscum convenire i
eo quod plurimi bis quidem sunt Orientales Episcopi ,
pauci vero cum eo et facere autem per semetipsum inscria piis sententiam suam, es' serre piissimo Domino . Contendebant econtra Legati, conventum non esse differendum propter absentiam Occidentalium Episcoporum; praecipue quum in aliis Synodis Oecumenicis vix duoaut tres Occidentis Episcopi interfuistent, nunc vero adesset ipse Uigilius , & aliquot Italiae, Illyrici, ex Africae
Sacerdotes. Urgebant praeterea illius Rescriptum, quo promiserat Eutychio, se cum Fratribus unitis de hac retractaturum: se autem cum illo communione iungi. Replicatio Vigilii non est actis inserta ; quae tamen colligi potest ex rei gestae serie, quam numero superiori annota vimus . Etenim Legati dissimulabant verba Rescripti, quibus se acturum ea de re in Sy nodo Canonica pollicebatur . Porro Canonica bnodus esse non poterat, quae juxta morem in aliis Synodis Oecumenicis observatum, non constabat ex Legatis omnium Provinciarum Ecclesiasticarum. Neque esse quod objicerent, paucos ceteris Conciliis interfuisse Occidentales Episcopos, cum ex actis Synodicis constet, illos gessisse vices Romani Pontificis, Mtotius Concilii Dioeceseon Occidentalium. Qui mos tanto studiosius observari debebat in hac caussa, quod de scandalo Occidentalibus illato agendum erat ; eaque esset Romanae Ecclesiae consuetu do , ut vocatis iis, quorum
370쪽
intererat, offensiones amoveret, quemadmodum docent
Leonis I. Epistolae ad Legatos in Orientem missos. Et in hac caussa saepe Uigilius professus fuerat iis verbis, quae Cleri Romani Epistola continentur: Sine consensi omnium , inquit Vigilius, i , quae es' Ssnodum Chalcedonensem in dubium venire faciunt, in scandalum fratribus meis generant, solus facere, nullatenus acquiescam. Quare interpellatus iterum a Patriciis, quos Imperator
delegarat, Mab Episcopis nomine Synodi, spopondit, intra dierum aliquot spatium, quid sibi de controversia
videretur, ad Imperatorem scripto trasmissurum. Non est ergo, quod Viri eruditi eam causam praetendant absentiae Uigilii, quod Summi Pontifices adesse non solerent in Conciliis generalibus 9 cum vera causa petenda sit ex eo, quod cυnventum imperfectum noluerit praesentia sua Oecumenicum reddere in offensionem Occidentalium . . Hactenus Illustrissimus Petrus de Marca ; ex quibus aperte constat, ibgitimam & canonicam non fuisse quintae Synodi celebrationem, nec eam , ut deinceps data opera demonstrabimus, Oecumenici Concilii loco haberi potuisse, antequam ejus decreta Sedis Apostolicae auctoritate cofirmarentur . Quare, etsi alia deessent, hoc saltem argumento demonstraretur, frustra Bossuetium niti quintae Synodi exemplo, ut demonstret, posse Apostolicae Sedis decreta, etiam invito & refragante Pontifice, in generalibus Synodis retractari. Quum enim legitima non fuerit quintae Synodi celebratio, quid legitimis Conciliis jure conveniat, inde demonstrari non potest. Unde enim
suadebit Bossuetius, jure sibi hanc Synodum userpasse;
ut invito Pontifice sententiam de tribus Capitulis pronunciaret quum, ut superius vidimur, vetus consuetudo,