F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

3 o 2 De Romani Pontificis

& antiquus Canon haberet, ne praeter sententiam Romani Pontificis decreta Ecclesiis sancirentur; quum Dioscoro crimini in Chalcedonensi Synodo datum sit, quod Concilium praeter sententiam Romani Pontificis celebrasset; quum id etiam veteri lege, re consuetudine nixus , jure Vigilius exigeret Ut quia, inquit a constitutus collationis faciendae modus fuerat praetermissus ..... nOsrum deberent definitum de tribus Capitulis fustinere responsum ; antiquum Ur regularem custodientes Ordinem , ne ante nostrae, boc ess , Sedis Apostolieae, cui per Dei gratiam praesidemus, promulgationem sementiae, quidquam proferre tentarent, unde scandali rursus, quae δε-pita fuerat oriri posset occaso .

ARΤICULUS II. Vigilii pro tribus Capitulis Consitutum non fuit

in quinta Synodo relectum aut promulgatum ; nec proinde discussum , 6sque

auctoritate damnatum.

LIbet quoque hanc Thesim ipsissimis Petri de Marea

verbis ex eadem de Vigilii decreto Dissertatione conlirmare ἱ tum quod eam egregie demonstret, tum etiam quod plura observet, quibus Meldensis Episcopi in hoe Capite adversus Romani Pontificis auctoritatem observationes penitus labefactantur. Hic vero, inquit laudatus de Marea, dissimulare non

372쪽

Auctoritate. Liber L 3oya Iustiniano ad Synodum: idque colligit ex eo, quod rationes in Constituto prolatae pro stae Epistola, discutiuntur & refelluntur in sexta Collatione. Ut vero aliter sentiam, impellor potius amore veri, quam ' Novatorum procacitate, qui ex hac parratione non leve argumentum trahi posse putant adversus Pontificiam auctoritatem , cuius scripta in Synodo non solum discuti, sed etiam refutari hinc probant, & definitionem illius decretis promulgatis contrariam , cum anathemate proferri.

Enim vero si Constitutum relectum fuisset in Synodo , illius recitatio relata fuisset in acta, quibus insertae sunt minoris momenti relectiones. Argumenta autem illa pro Ibae Epistola, quae discutiuntur Collatione sexta, nota erant Ec trita, utpote quae a sex vel septem annis summo studio contorquerentur ab adversariis, etiam scriptis copiosissimis libris, quemadmodum factum est a Facundo Hermianensi, ut necesse non sit confugere ad Constitutum Uigilii, quasi inde illa excerpi, necessarium Omnino foret.

Deinde promulgatio Constituti aliena fuisset ab instituto & prudentia Imperatoris , qui damnationi trium Capitulorum cum totus incumberet, non debuit suis votis ossicere, Uigilii auctoritate prolata, quae desiderium illius improbaret. Imo vero ut facilius obtineret, quem sibi proposuerat eventum, neu quis exspectaret quid Principi Vigilius respondisset, quemadmodum pollicitus erat , se facturum , per Constantinum sacri Palatii Quaestorem

' Viden , quam aeri eensura tationem p Quod enim de Marea innotet doctissimus Praesul Μeldensis Novatoribus damnat, id unum est, Episcopi in praesenti Capite dispu- quod Eossuetius contendit. Diuitig Corale

373쪽

3o De Romani Pontificis

Justinianus Synodo suggessit, Vigilii mentem satis explicatam esse ex iis, quae saepius hac de re docuerat cum scriptis, tum viVa voce. Et ut sacrum conventum ad damnationem trium Capitulorum animaret , litteras ea de re a Vigilio perscriptas ad Aurelianum Arelatensem, Zc ad Valerianum Scythiae Episcopum, & sententiam ab eodem Pontifice latam adversus Rusticum & Sebastianum Diaconos suos trium Capitulorum fautores, e Latina in Graecam linguam versas, legendas exhiberi ab eodem inlaestore curavit. Haec sunt verba Constantini a r Comm

niter vero convenire invitatus idest Uigilius es' hoc facere tina cum me a sancta bnodo, pollicitus es per δε- metipsum facere , er dare piissimo Domino. Ut igitur etiam ea, quae ab ipse facta sunt ad condemnationem trium Capitulorum vos audientes, alacriores sciamini , de bisformam celeriter proferre, direxit per me Sanctitati vestrae condemnationem ab ipso Vigilio religiosissimo prolatam e c. omnibus transatis ad Graecam linguam ad faciliorem scientiam Ῥestrae sanctitatis. Qui praejudicio Uigilii perlecto, Patres alacriores essici ad condemnationem existimabat, non adeo supinus erat, ut eOrum impetum contraria ejusdem Pontificis definitione retardaret . Deinde vero locus agendi de Constituto hic erat, cum pollicitationem Vigilii Principi factam Quaestor recenset. Sed adeo mentionem ejus non injecit, ut potius id omnino dissimulet, ejusque loco alia instrumenta substituat. Ait vero vir Illustrissimus hac instrumentorum prolatione id tentasseJustinianum , ut Vigilium praevaricationis argueret, qui Constituto aliter quam antea decernebat. Sed Principis in eo consilium aliunde melius de-

374쪽

-ctoritate. Liber L 3OS

prehendi non potest, quam ex oratione Quaestoris, qui ad excitandos 5 provocandos Patres, auctoritatem Uigilii contra isthaec Capitula scripto profert, non autem in Pontificis contumeliam. Sane si quis ordinem, qui in Conciliis Oecumenicis obtinebat, diligentius expendere velit , quam longissime recedet ab illa opinione, ' qua dignitas Sedis Apostolicae violatur, mecumque facile consentiet, adhibitum Uigilii nomen , ut gradus inde ad definitionem Synodi contra CapituIa frueretur. Prima enim semper fuit in Synodis Oecumenicis sententia Romani Pontificis, qua non exspectata, nihil decerni moris erat ; quemadmodum servari soleba in Senatus consultis ad relationem Principum factis, ut dicam Tomo II. de Concordia Sacerdotii & Imperii . In praesentiarum solo Vigilii testimonio utar, qui sibi jus illud in hac causa vindicabat. Promissa namque Principi intra viginti dierum inducias sua de hoc negotio definitione , Pelagium Diaconum ad Episcopos misit, ut eos moneret, ne ante sententiae suae promulgati nem quidquam ea de re decernerent: Antiquum em regularem custodientes ordinem, inquit, ne ante nostrae, hoc

est, Sedis Apostolicae, cui per Dei gratiam praesidemus , promulgationem sententiae quidquam proferre tentarent, tinde scandali rursus , quae sopita fuerat, oriri posset occasio . Itaque Justinianus, ne praetermissa videretur in hoe negotio Uigilii auctoritas, Constitutum quidem suppresst, sed alias Vigilii priores sententias, quae annis superiois

ini ribus

Haec quoque adversus Bol- reeedendum esse monet doctissimus suetium diligenter adnotanda sunt, Praesul , quod ea Sedis Apostolicae cujus est opinio, a qua longissime o dignitas violetur. Disitigoo by GOrale

375쪽

3 o 5 De Romani Pontificis

ribus ab eo latae erant οἰκονομ .s, Synodo exhibuit, ut in actis omnia rite & solenniter gesta fuisse viderentur. Quare Synodus quoque ipsa magnum decreti sui momentum in eo posuit, quod Uigilius tria Capitula saepius & scripto & sine scripto condemnasset; etsi conqueratur, quod conventui, licet illustri legatione invitatus, interesse noluerit, satiusque duxerit polliceri, se suam ipsius.sententiam ad Principem mill urum. Ceterum an promissis steterit Pontifex, omnino Synodus reticuit, ossicio suo se satisfecisse rata, si sententiis a Uigilio latis. in judicio ex mandato Principis exhibitis, inniteretur: praecipue cum de Pontificis contrario voto solenniter , & juxta cognitionum ordinem non constaret.

Litem, quam Cardinali Baronio Illustrissimus Praesul intendit, conciliare nititur eruditus P. Garnerius a rnegat enim cum Petro de Marca, lectum fuisse in ipsa Synodo Constitutum ; at contendit, missum ad eos fuisse, qui pauci cum Eutychio in aliqua particulari Congregatione ,

Decreta in octava Collatione promulganda concinnabant. Quod quanquam Illustrissimi Praesulis sententiae non adversatur; qui ut ex postremis ejus verbis adparet, hoc tantum vult, quod de Pontificis contrario voto solenniter , Ur juxta cognitionum ordinem non constaret S attamen falsum esse judico, quod Garnerius tradit et nulliusque momenti est argumentum, quo ad suam opinionem adstruendam nititur: eam nimirum ex hisce Synodi verbis

elicit b Gum autem saepius es' a nobis omnibus inia latus , em insuper gloriosissimis 3udicibus mi s ad imum a piissimo Imperatore, promisit per se ipsum de iisdem tribus

a Dissert. de U. Syn. cap. V. X.

376쪽

-etoritate. Liber I 3 opbus Capitulis sententiam proferre. Hujusmodi responso

audito, Apostoli nos admonitiones in corde babentes Ura. congregati ante omnia ero. Ex his verbis, inquit laudatus Garnerius patet, Constitutum quo Vigilius Imperatori respondit, visum fuisse a Patribus in Congregatione aliqua particulari Collationem publicam praecedente ; in qua nempe dc praedicta gestorum expositio confecta est,& Canones compositi: illam enim , de istos jam confecta Notarius attulit in consessiim, coramque Synodo relegit. Quomodo ex adlatis verbis pateat, Uigilii Constitutum missum aJustiniano fuisse ad particularem illam congrega tionem , in eaque relectum , ego equidem non intelligo Quod enim ajunt Patres; Hujusmodi responso audito apertissime patet, non esse id referendum ad Constitutum, quo Vigilius Imperatori respondit; sed ad responsum , quod sub initium Synodi Uigilius quibusdam Episcopis & Judicibus dedit, quum totius Synodi nomine ad

Concilium una cum eis celebrandum invitaretur ; qua de

re videsis Collat. I. Ss II. Illo enim spectare laudata verba ;patet ex his quae subjungunt, & ipse Garnerius indicat: Congregati ante omnia compendiose consessisumus, fidem illam tenere , quam Dominus noster gesus Chrisus merus

Deus tradidit Sanctis suis Apostolis, ta' per eos sanctis Ecclesiis; in qui post illos fuerunt, Sanm Patres'Doctores Ecclesiae creditissibi populis tradiderunt erc. Haec non ad Congregationem aliquam particularem , sed ad tertiam Collationem pertinent, quae post acceptum illud Vigilii responsum celebrata est; quemadmodum sequentibus verbis recensent, quae sequutis tertiam illam Collationibus gesta sunt: Cumque haec ita confessi mus, initium fecimus examinationis trium Capitulorum cro. Ita-Qu a que

377쪽

3 o 8 De Romani Pontificis

que ex adlatis a Gamerio verbis nullo pacto confici po-rest , lectum fuisse in aliqua particulari Congregatione Uigilii Constitutum. Lectum autem non fuisse in publica Collatione, cum Carnerius concedit, tum ab Illultrissimo Praesule firmit imis demonitiatum eis argumentis . Quare hoc exemplo demonstrari non potest Romanorum Pontificum constituta obnoxia esie Synodorum generalium retractationi, examini, auctoritati.

De Baludis ad 'timam Collationem addita

mento disseritur: s ex eo, aliisque monumen

iis demonstratur, Uigilii Constitutum mon fuisse decretum diffinitivum ae peremtorium cisive,

ut modo loquimur, ex Cathedra pronuntiatum, I ter cetera additamenta , quibus BaluEius in nova Conciliorum Collectione, Quintae Synodi editionem locupletavit, septimae Collationi inseruit Sacram Imperatoris ad Synodum, qua jubebat, ne Uigilii nomen in sacris Diptychis recitaretur . Hanc etiam Constantinus Quaestor jussus in Synodo promulgare, haec praefatus est : Dum intersumfancto vestro Concilio propter recitationem Chartarum, quae apud vos insinuatae sunt, piis us Imperator formam destinavit ad vestram sinctam nodum de Vigilii nomine, ne jam sacris dip cbis Ecclesiae inferatur, propter impietatem, quam vindicavit. Lectae subinde sunt Iustiniani litterae, quibus exponit, quae hactenus in caussa trium Capitulorum gesserat, S quomodo Uigilio suaserat, ut ea saepius scripto M viva

378쪽

Auctoritate. Liberi. 3 os

voce damnaret. At nunc eorum iterum desensionem sulcipere;ac propterea non esie ipsus nomen in Diptychis recitandum;servata tamen cum Sede Apostolica unitate.Quod ejus Decretum Synodus laudavit & comprobavit: San ta

Synodus dixit: Ea quae nune piissimo Imperatori mi sunt, congrua sunt laboribus , quos pro unitate fanctarum Ecclesiarum pertulit. Servemus itaque unitatem ad Apostυlicam scrofanctae Ecclesiae Sedem antiquioris Romae, omnia secundum tenorem lectorum apicum pera

gentes .

Ut hocce additamentum pro spurio habeam desupposititio non eo ducor, quod si legitimum sit, bona pars eorum, quae ex Illustrissimo de Marca descripta sunt,

concidere ac labefacitari videantur; verum iis impellor argumentis, a quibus me extricare non possum ; quae idcirco aliis expendenda propono, paratus canere palinOdiam , si illis solide fuerit satisfactum .

Primum aurem observo, quod nota temporis non coinhaeret , quod haud minimum esse solet suppositionis argumentum . Septima Collatio in Labbeana editione VII. Kal. Iunias, in Balugiana III. Non. Iun. consignatur. Collatio autem octava habita dicitur IV. Non. Iun. in vulgatis editionibus , in quas tamen mendum irrepsisse Basaagius animadvertit 9 ,ac legendum monet,Prid.Non. Iun. Jam vero cum his conciliari nullo modo potest temporis nota , qua Iustiniani litterae consignantur ; quae datae esse dicuntur Chalcedone pridie Id. Jul. Qui ergo fieri potuit, ut litterae, quae menseJulio Chalcedone scriptae sunt, Majodesinente, vel sub initium Junii Constantinopoli leg rentur ἰHuic

379쪽

3ro De Romani Pontificis

Huic argumento forte reponet quispiam, eo tantum probari, Imperatoris Epistolam suo loco insertam a Balvetio non ille, datamque eam fuisse jam Synodo absoluta, quod alia etiam argumenta suadere viderentur , quae paullo poli adferemus. Verum hanc evasionem praecludit Constantini Quaestoris ad Patres oratio, qui, ut vidimus eam se recepisse testatur, dum Synodo adesset propter recitationem Chartarum per eum a Principe transmissarum ;petitque eam statim publicari, quod annuentibus Patribus factum est 3 eaque lecta, a secra Synodo suscepta Sclaudata est, uti superius animadvertimus. Quare juxta Baiurianum additamentum, & stante adhuc Synodo emissa est, & in septima Collatione promulgata e quae conciliari non possunt cum notis temporum, quibus Collatio tu Epistola consignantur. Neque est etiam, quod quisquam reponat, mendosam esse, adeoque corrigendam temporis notam in litteris

Imperatoris; quod sane dicendum est, si, ut habent acta . Collatione septima promulgatae fuerunt. Verum hinc in graviores incidimus dissicultates. Nam pridie quam Collatio haberetur, ut ex Quaestoris verbis habemus, suum ad Imperatorem pro tribus Capitulis Constitutum Vigilius mittere voluit; sed quum illud missi a Iustiniano ad Pontificem Iudices & Episcopi recipere recusassent, illudque sese nequaquam suscepturum Imperator aperte significasset; quod nemo abeo ullum ejusmodi sive pro tribus Capitulis, sive adversus eadem Capitula scriptum exigeret , sed omnes ejus in Synodo praesentiam desiderarent ; hoc accepto ab Imperatore responso, a se scriptam Chartam, inquit Constantinus Quaestor, jam non destinavit. Quare, ut ex eadem Quaestoris Oratione apparet

380쪽

Auctoritate. Liber I 3Ii

haerebat Imperator , an ea ianaria adversum Capitula vel pro tribus Capitulis exarata fuillet. Id etiam adhuc latebat Quaestorem, quum perrexit ad Synodum , ut ex ejus verbis apertissime elicitur. Quare necesse est , ut hac ipsa die , qua septima Collatio celebrabatur, Imperator cognoverit, scripsisse Uigilium pro trium Capitulorum defensione ; de hac ipsa die, primum per Nuncios, postmodum de per Epistolam Patribus intimasse , ne Uigilii nomen deinceps in Diptychis recitarent. Quod quidem una eamdemque die fieri potuisse, vix credi potest; praesertim, si ut habet Epistolae subscriptio, Imperator Chalcedone

versabatur.

Deinde, quis sibi facile persuadeat ,Iustinianum , qui

omnes Chartas collegerat, dc ad Synodum miserat, quibus tria Capitula Vigilius damnaverat, ut earum lectione Patres alacriores redderet ad eadem Capitula sollenniter proscribenda, adeo abrupte ic intempestive significare voluisse, perstare Uigilium in Capitulorum defensione, de a sua communione repellere, qui eadem oppugnassent: quo certe vereri debebat, ne Patres , qui priorum monumentorum lectione incitati, ad Capitulorum damnationem alacres festinabant, hoc accepto nuncio abdicatae a Pontifice prioris opinionis, ab eorum proscriptione velut obice objecto retardarentur.

Ad haec, falsum omnino est, Vigilium in suo pro tribus Capitulis Constituto eorumdem Capitulorum hostes a sua rejicere communione, ut deinde prolatis ejus verbis demonstrabimus: quod tamen tributa Julliniano

Epistola expresse habet: Praeterea ipse semetipsum alienum Catholicae EccIesae fecit, defendens praedictorum Capitulorum impietatem ; separans autem semetipsim a

SEARCH

MENU NAVIGATION