F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

381쪽

3Ia De Romani Pontificis

vestra communione: ac propterea suoet, ut ex Diptychis nomen ejus tollatur, ne cum Uigilio communicando, Nestorii pariter ac Theodori impietati communicent: His igitur ab eo factis, alienum Chrisianis judicavimus, nomen ipsius in sacris Diptychis recitari, ne eo modo inveniamur Nestorii Ur Theodori impietati communicantes . Nondum autem Synodi sententia adversus Capitulorum defensores fuerat sollenniter promulgata. Proinde absurdum esse videtur, ante Synodicae sententiae promulgationem gravissimam hanc poenam in Uigilium decerni potuisse. Quod sane ab aliorum Conciliorum moribus,

etiam erga privatas Personas, nedum Romanum Pontificem , alienum est ; ut nimirum rebus adhuc in controversa positis, de antequam Synodi sententia manifestetur, poena contradicentibus inferatur.

Profecto Collatione octava, ubi Patres in pauciora contrahunt, quae superioribus Collationibus gesta fuerant , queruntur quidem, quod Uigilius ad hanc controversam communiter ventilandam cum ipsis convenire

noluisset; & quod, cum ab ipsis, tum ab Imperatore ad Synodum invitatus, accedere recusasset; idque unum ex ipso elicere potuissent, ut per se ipsum sententiam de tribus Capitulis proferre promitteret. At vero prolatam ab eo pro tribus Capitulis sententiam , aut susceptam fuisse eorumdem Capitulorum defensionem , ac propterea sublatum ejus nomen e sacris Diptychis, ne verbo quidem indicant. Praeterea distinctio illa adeo conceptis expressa verbis inter communionem cum Apostolica Sede, & communionem cum persona Romani Ponrificis; ita ut retenta priore, possit posterior abrumpi, nescio, an in ullo Oc

currat Disit iroo by Cooste

382쪽

Auctoritate. Liber I. 3I,

eurrat illius aevi , ac praecedentium & proxime sequentium saeculorum monumento, quin potius esse videtur sequioris aetatis figmentum. Denique hujusce rei nulla fit mentio tum in vulgatis quintae Synodi editionibus , tum in omnibus Codicibus m. ss. Defuisse quoque in vetultioribus Exemplaribus, ex eo colligere est , quod non modo Michael Cerularius, qui immani anachronisno haec retulit ad sextam Synodum a , verum & Petrus Antiochenus b qui illius errorem castigavit, & Nicephorus Callixtus e , Vigilii

nomen e Diptychis sublatum fuisse tradunt, quum primum Uigilius in urbem regiam ingressus, Menam a communione suspendit ; in quem profecto errorem non incia dissent, si tum occurrisset in actis Sacra Imperatoris ad Synodum de Vigilii nomine in Diprychis non recitando. Haec sunt, quae me Vehementer impellunt, ut vel ipsas Imperatoris litteras, Vel ea, quae ipsarum recitationem in BaltiZiana editione praecedunt ac sequuntur, pro legitimis ac genuinis monumentis non habeam. Nam dari potuisse eas literas mense altero post absolutam Synodum, ut habet earum subscriptio, data pridie Idus DL absolute non inficiarer; sed quod ad Synodum missae sint, cum siptima Collatio aut VII. Kal. aut III. Non. Iun. habebatur, & legebantur Chartae, quas Imperator direxerat , ut Pontificis exemplo ad tria Capitula damnanda Patres incitarentur ; id vero est, quod concoquere adhuc non potium; praesertim quod non ad Synodum, aut ad Patres

in Synodo congregatos Epistola directa est, ut dirigi de- Rr buillet;

a Epist. ad Petr. Λntiochen. apud Cotelerium Tom. II. Nonum, Eceles Graec.

383쪽

314 De Romani Pontificis

huisiet; sed ad Patriarchas dc Episcopos, ex diversis Pr vinciis adhuc in Regia Civitate degentes. Demus tamen, legitima esse dc sincera quaecumque Balvetius publici juris fecit ; demus etiam, lectum Dille in Synodo, ut Baronio placet, Uigilii Constitutum ; inde

tamen minime sequitur, sollennem aliquam, dc, ut modo loquimur, prolatam ex Calbedra constitutionem fuisse in hac Synodo retractatam. Quamquam enim ab eorum absumus opinione , qui inerrantiae privilegium, non in Romano Pontifice, sed potius in A postolica Sede, aut in Clero, vel Ecclesia Romana constituunt; attamen, ut suot oco dicemus, tunc Pontifex ex Cathedra loquitur, quum gonsulta Ecclesiae Romanae in his , quae ad fidem pertinent, traditione, quidquam, proposita anathematis poena , certa fide tenendum decernit: quemadmodum de Synodus generalis rite tunc aliquid conciliariterque definit, quum perspectis Ecclesiarum omnium traditionibus, aliquid sub eadem poena credendum omnibus amplectendumque proponit. Nihil autem horum in Uigilii Constitutum pro tribus Capitulis convenire, Iustinianus Imperator de Synodus, si legerunt, facile intelligere potuerunt. Nam primo in iis omnibus, quae ad fidem pertinebant, Vigilio plenissime. in eo Constituto cum Orientalibus conveniebat; ac propterea ipsis Romanis Pontificibus Pelagio I. &II., Gregorio Magno, ipsique etiam Uigilio

observatum est, nihil deside, sed de Capitulis quibusdam extra fidem; de personis tantummodo ; nibit aliud nisi de

personis. actitatum fuisse . Quae quidem, uti recte Cl. Τhomassinus monet a ), non eo trahenda sunt, ut definitioni Synodi, seu damnationi librorum Theodoreti, de Epi-

384쪽

Aiactoritate. Liber L 3Is

Epistolae Ibae, postquam ad eam Romanorum Pontificum consensus accessit, consentire vel dissentire, liberum esset; sed eo illa referenda sunt , ut Ecclesiae ipsi liberum esset, vel dispensative abstinere a damnandis illis libris,

vel eosdem ex juris rigore damnare: Damnari enim poterant , quia haeresum portentis scatebant: poterant &non

quidem probari aut defendi, sed omitti, quia damnata

haeresi, non statim necessario impetus faciendus est in Auctores Δ libros omnes ea imbutos: ac potissimum in hac caussa nihil retractandum videbatur , quod ab iis damnandis Chalcedonensis Synodus abstinuerat s quod quorumdam in ea Synodo Patrum suffragiis probata potius Ibae Epistola tanquam orthodoxa lia Catholica videbatur ;quod suspicio erat, ne hujusmodi controversia ad labefactandam Synodi Chalcedonensis auctoritatem mota ab Acephalis fuit et. Εjusmodi enim sunt rationes, quibus a damnatione Capitulorum Vigilius deterrebatur. Quare id unum potissimum quaerebatur, an damnari possent Capitula , salva Concilii Chalcedonensis auctoritate: quae quidem quaestio ex plurium factorum cognitione pendebat , quorum notitiam Vigilius, Craecae linguae , ut ipse fatetur, ignarus non statim adsequi potuit. Porro, quamquam in hoc suo Constituto doceat, variisque productis testimoniis probare Vigilius nitatur, Episcopos in Ecclesiae pace defunctos damnandos non esie post mortem: Quamquam circa Theodoreti adversus Cyrilli Capitula lucubrationes, commendet ac sectandam proponat ejusdem Sancti Cyrilli oeconomiam et Denique , quamquam eo propendeat, ut Ibae Epistolam haereseos puram adfirmet; nihil tamen horum sus anathematis poena tenendum proponit ; sed eo omnia collineant ac refe-

385쪽

3I5 De Romani Pontificis

runtur, ut sapiens fuisse demonstretur solidisque rationibus nixum de his Capitibus Synodi Chalcedonensis judicium : hic enim totius Constituti scopus primarius est Habet autem communis Theologorum doctrina, in Omnibus seu Romanorum Pontificum, seu Conciliorum generalium decretis prae oculis habendum esse scopum illum primarium, quo cetera referuntur: hunc enim proprie objectum elle seu Pontificiae, seu Conciliaris definitionis; quae proinde non aeque singula comprehcndit, quae vel ex hiltoriis, vel ex testimoniis Patrum, vel etiam ex Scripturis, aut aliunde ad ejus confirmationem petuntur argu

menta .

Quamquam, ut est iam viris doctis observatum; &in eo, quem totius Constituti primarium diximus scopum adstruendo, ita versatur, ut aperte quisque percipiat, nec illud peremtorio judicio definiri: non posse aliquando perlegitimam Synodum , qualem ipse desideraverat, Capitulorum caulla retractari: sed illud unum in praesentia prohibet, ne cuiquam liceat adversus eadem Capitula scribere. Quae hactenus disseruimus sequentibus verbis complexus eth Illustrissimus Petrus de Marca laudata saepius Dissertatione num. XI. Interim vero Uigilius intra viginti dierum inducias, quas ob aegritudinem petierat, Constitutum suum adJustinianum dedit, quo sententiam suam

de tribus Capitulis copiose explicavit. Theodori blasphemias configit, sed esus nomini parcit, ad exemplum Synodi Ephesinae ; superfluum docet, & ad exprobrationem Theodoreti tendere, si ejus scripta adversus Cyrillum damnentur ; cum Cyrillus ipse & Synodus Chalced nensis nihil aliud ab eo exegerint, quam ut Nestorio ana

386쪽

Aucroritate. Liber L. 3I

thema diceret. De Ibae Epiliola nihil retractandum poli Concilium Chalcedonense. Deinde prohibuit, ne quis ordinis & gradus Ecclesiastici aliter de tribus Capitulis

doceret, quam ipse suo Constituto exprimebat. Attamen animad Uerti, eum non adjecisse anathema in eos, qui

contrariam opinionem tuerentur . Qtiod ab eo summa prudentia factum est, ut ostenderet, eam esse controversiae conditionem, quae in utramque partem inflecti posset, si paci Ecclesiasticae hac ratione consuleretur . Non potuit aliter respondere interroganti Justiniano, qui sententiam Vigilii requirebat; non autem agebat de dispensatione ad concordiam Occidentalium & Orientalium resarciendam , quae aliter obtineri non poterat, quam tractatu inito sine contumelia Occidentalium. Eamdem observationem suggerie quoque Cl. ThomasImus his verbis a : Denique Uigilii dispensationem,& incredibilem quamdam sapientiae temperiem illud arguit, quod extremo Constituto suo etsi promat sententiam illam suam , cui medullitus semper inhaeserat, de non damnandis Capitulis: abstinet tamen ab anathemate vel intorquendo, vel interminando. Conscius nempe, nihil interesse , utram in partem declinetur , dum scandala fleant, & pax redintegretur Ecclesiae. Itaque Vigilii Constitutum pro decreto peremtorio haberi non debet ; nec proinde existimare debemus, ea fuisse praeditum vi S auctoritate, quam decretis ex Cathedra pronunciatis vindicamus. ΑR

387쪽

3 13 De Romani Ponti scis

istae Synodi decreta non ante adepta fini imretractabilem oe indeclinabilem auctorita. tem, quam a Romanis 'sopis

confirmarentur .

EA per haec tempora in Ecclesia vigebat opinio, ea

tantum generalium Conciliorum decreta retractationi obnoxia non esse, quae fuissent Romanorum Pontificum auctoritate confirmata . In hoc veluti commune principium & Oriens & Occidens consentiebat : in eo trium Capitulorum defensoribus cum eorum hostibus de Oppugnatoribus conveniebat: denique hac de re unus at-q ue idem erat Episcoporum Orientalium Sc Romanorum Pontificum sensus. Menas Constantinopolitanus Patriarcha, Theodorus Caesareae, Andreas Ephesinus, aliique Orientis Episcopi in ea fidei Professione, quam Uigilio Papae obtulerunt,& in qua se se omnia suscipere profitentur, quae in praecedentibus Synodis generalibus, ac potissimum Chalcedonensi , cum de fide, tum de aliis caussis δc negotiis sancita Se iudicata fuerant: ea tamen omnia limitant δc coercent ad ea , quae gesta fuerant ac definita cum Sedis Apostolicae per suos Vicarios aut Legatos consensu: Et per omnia se in omnibus quaecumque in omnibus gessis Chalcedonensis Concilii, aliarumque praedictarum Sstnodorum , sicut in iisdem quatuor S nodis scriptum indenitur , communi consensu cum Legatis atque Vicariis Sedis Apostolicae, in quibus juxta tempora sua Praede

388쪽

Auctoritate. Liber L 3Is cesssores Sanctitati, vestrae Teatissimι Papae Senioris Romae ipsis Synodis praesederunt, tam de fide, quam de aliis Omnibus caussis, judiciis, constitutionibus aut dispositionibus definita, aut judicata, ita constituta, sive dispinia sunt, inconculse , inviolabiliter , irreprehen biliter , irretractabiliter, sine adjectione , tel im-

mintitione aliqua nos promittimus secuturos, nec quidquam contrarium, eorum reprehensionem, =erractationem, etiel permutationem , Me injuriam , sub qualibet occasione vel novitate pertineat, admissuros , tale aliquid praestimentibias consensuros : Sed quaecumque communi consensu cum legatis atque Vicariis Sedis Apostolicae orthodoxae ibidem dicta sunt , e.r ω-

tbodoxa teneramur atque fuscipimus. 2Maecumque anathemati avertini vel damnaῬerunt , anathemati amuse V nos atque damnamus ; ianitefa , sicut ab iislem Synodis communi consensu cum Vicariis Sedis Apostolicae judicata , aut desinita , med constituta, mine disposta lecta inveniuntur, irretractabiliter , impermutabiliter conservamus . Viden, ut non semel , sed iterum ac tertio fidei professionem , dc Conciliorum generalium eorumque decretorum susceptionem ad ea limitantcOeicent, quae cum Sedis Apostolicae consensu fuerant in eisdem generalibus Synodis constituta /Hanc fidei Professionem Vigilius probavit, & COnstituto suo inseruit, nec dissilebatur, generalium Conciliorum auctoritatem in eis tantum constitutionibus & judiciis irretractabilem esse & indeclinabilem, quibus Magni Leonis & Apostolicae Sedis consensus accesserat: sed re nondum satis eliquata, contendebat, hujusce generis esse, quae ad tria Capitula pertinebant: Non dubitamus,

389쪽

3 aci De Romani Pontificis

inquit, omnium melium sensebui paςfactum, quae Vicariis Teati Leonis Papae, loco ejus Synodo praesidentibus , ab eodιm fuerit dispensandarum rerum forma mamdata , vel quales ad expugnandum perceperint actiones , mel quae ab illo generali Concilio , praesidente ac eonsentiente per Vicarios suos Sedis Apostolicae Praesule, fuerint constituta: quae neque minui, neque augeri, neque

perfringi, neque puse fas es ab aliquo retractari. Itaque Uigilio cum Orientalibus E piscopis conveniebat, ea tantum Chalcedonensis Concilii retractari non posse , quae fuerant ab illa generali Synodo, praesidente & consentiente per Uicarios suos Sedis Apostolicae Praesule, constituta. Quare mirandum non est, quod iidem Orientales Episcopi adeo, uti superius ostendimus, ad laborarunt, ut quocumque modo ejusilem Uigilii auctoritatem suis decretis conciliarent . Nempe intelligebant, quod quum ipsorum Synodo neque per se, neque per suos Legatos Pontifex Romanus adesset, nunquam ipserum decreta habitura erant immobilem firmitatem, nisi eis aut praeluxisset, aut accessiiset Apostolicae Sedis auctoritas . Angustiores terminos Chalcedonensibus decretis ,

quorum immobilis sit & indeclinabilis firmitas , praefigere videtur Pelagius II. in Epistola ad Eliam Aquil ejensem aliosque Episcopos Istriae, pro hac ipsa trium Capitulorum caussa nefario schismate ab Ecclesiae Romanae communione sejunctos: non enim omnia, quae consentientihus Sedis Apostolicae Legatis in Chalcedonensi Synodo gesta fuerant vel judicata, admittenda esse decernit, sed ea tantum, ad quae sancienda, fuerant a Leone Pontifice ad Synodum destinati. Quae quidem ipsius Leonis testimonio ac rationibus probat adserendae fidei limitibus cir

390쪽

Auctoritate. Liber I. 32 I

cumscripta fuisse. Inde autem conficit, potuisse Ibae Epistolam retractari, etsi fuisset Patrum ex Legatorum subscriptione munita; quod nempe Legati ad eam examinandam non fuerant Chalcedonem ab Apostolica Sede directi: Si igitur, inquit, in actione sexta professis fidei consummatur, moxque canonum regula Agitur; si Beatus Leo negotiis , quae illic private mota sunt, contradicit;

se boe, quod ultra fidem gestum est , nec is, qui fecit Na-

lassus tenuit: cur nos baereticam Epistolam retractas reprehendimur, qui hac in re cunctorum nos praecedentium auctoritate roboramur ' quamvis ab eadem Diastola alienum se uas respondeat 3 quamvis quia approbatasit, aut dis culter aut nullatenus demonstretur: licenter tamen unusquiseque eam reprehenderet, ETIAM sI EpIsCOPI IN EODEM CONCILIO RESIDENTES sUIS ILLAMsUEsCRIPTIONIBUS APPROBASSENT : quia postquam Eeato Leone scribente , ius retractandi'dijussi candi eoniaeeditur, etiamsiqua esse poterat eorum , qui interfierant ;in privatis negotiis auctoritas vacuatur. Videsis integrum locum Epistola laudata num. XIX. quo gravium Theologorum opinio confirmari potest , quae habet . quod si Legati sine Apostolicae Sedis instructione ad Sy

nodum accessere ; Synodi judicium non omnino firmum erit & certum, priusquam a Summo Pontifice comprobetur . Vide Canum lib.U. de Loc. Theolog. cap. V. Ferrandus Ecclesiae Carthaginensis Diaconus eonia sultus a Pelagio Ecclesiae Romanae Diacono, an liceret Ibae Epistolam condemnare; ex eodem principio nefas id esse respondit, quod nimirum retractari non debeant Synodorum generalium judicia, quae Sedis Apotholicae auctoritate firmata sunt: in ea vero tunc innoxie cum Uigilio

SEARCH

MENU NAVIGATION