F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

322 De Romani Pontificis

piissimus ac doctissimus Diaconus versabatur Opinione, quod quae de Ibae F pistola disceptata fuerant in Chalcedonensi Concilio, ea Magnus Leo confirmastet: Ubi , inquit a , majores reperiret in Ecclesia Ddices ; ante se

habens in Legatis suis Apostolicam Sedem, qua consen tiente, quidquid illa definivit S nodus , accepit robur in- τι tum. Et infra : Unitefalia Concilia , praecipue illa, quibus Ecclesiae Romanae consensus accessi , secundae auctoritatis locum post Canonicos libros tenent. Et rursum : use finiuntur judicantibus Episcopis, es' ad Teati Petri memoriam producta DILIGENTIUS EXAΜINAN TUR , ATQUE FIRMANTUR ,squenda sunt, tenendasunt,

amplectenda sunt, in retractatione , sub qualibet pietatis occasione, teneri non debent. Quomodo ergo Adversarii contendunt, retractationi esse obnoxia Romanorum Pontificum decreta, antequam Synodorum generalium consensione&auctoritate firmentur; quum ipsi Romani Pontifices Conciliorum generalium decretis tribuant , ut amplius retractari non debeant i itaque ex adlatis auctoritaribus apertissime constat, communem illo aevo fuisse

M pervulgatam in universa Ecclesia doctrinam, nec Synodi generalis decreta irretractabilem vim adsequi, nisi postquam ea Pontifex primae Sedis confirmavit, S nisi quatenus eadem sui examinis trutina approbavit: subindeque quintae Synodi decreta obtinere non potuisse immobilem & indeclinabilem firmitatem, nisi fuissent a Romanis Episcopis confirmata. Idem etiam non minoris, imo forte longe gravioris momenti argumento demonstravit Uigilius in Epistola ad

Euty chium, quam publici juris fecit Illustrissimus Petrus

392쪽

Auctoritate. Liber I. 323

de Marcar qua de re ipsum doctissimum Praesulem disterentem audire praestat: Ceterum ut ad res Vigilii redeam observandum est, Synodi quintae definitionem editam fuisse anno 1 33. quarto nonas Iunias, anno 27. Imperii Justiniani, post Consulatum Basilii anno I a. ut patet ex Collatione octava; ante vero sextum Idus Decembris ejus. dem anni, id est post sex menses a solutione Synodi, Uigilius decretalem Epistolam dedit ad Eutychium, quatria Capitula condemnat Est autem operae pretium expendere, quaenam ille verba in re adeo implicata adhubeat , quibus dignitatem suam tueri possit adversus Synodum Constantinopolitanam sine ulla Principis & Episco .porum offensa. Plane si verum amamus, omnino fateri necesse est, altas in mentibus hominum tunc temporis egisse radices traditam a majoribus sententiam de summa Sedis Apostolicae auctoritate . Cum enim de ceteris Synodis Oecumenicis ea reverentia loqui soliti essent summi Pontifices, ipseque adeo Vigilius in hoc Decreto, scilicet ut se eas suscipere, amplecti, & devota mente Venerari profiterentur; utpote quae Sedis Apostolicae suffragio;& universalis Ecclesiae consensione firmatae essent; hanc quintam Synodum ne quidem Synodi nomine cohonestate nempe illa ratione motus, quod ejus celebrationi, iis con ditionibus , quibus facta est, consensum non praebuistet Deinde vero quod etsi vitium illius ex postfacto dissim Iasiet, a Constituti sui promulgatione cessatum fuerat, ut monui. Quod vero ad rem ipsam attinet, ipse sua auctori tate, suoque decreto tria Capitula damnat: quoscumque vero, qui jam illa condemnaverant his verbis Synodum Constantinopolitanam significat fidem a quatuor Synodis praedicatam amplectentes, eos Fratres em Conseceris

393쪽

3 24 1 e Romani Pontificis

dotes esse desinit , id est, eos communioni suae adiungit , eorumque sententiae robur illud impertitur, quod ex consensione cum ipsius decreto trahere debet. Eamdem sententiam superioribus Epistolae verbis sic ex prellerat: Gaea nobis definiri debent, retelante Domino,qinvestigata veritate, salubriter implet unt; quasi diceret, hane quaestionem, licet ab Episcopis discutiam in Synodo eorum suffragiis decisam , Sedis Apostolicae decreto esse peremtorie definiendam . Unde hoc suum decretum sis,

τυ-ων appellat ad Principum exemplum .

Haec quidem egregia sunt, de confutandis Bossuetii in hoc Capite observationibus perquam idonea . Observat enim , Synodum post Uigilii Constitutum & quaestionem habuisse de tribus Capitulis, eaque damnasse, quamquamne damnarentur , pro potessate idem Vigilius decrevisset; unde colligit, in re maxima, quae totam conturbet Ecclesiam, atque ad caussam fidei pertinere videatur ; Pontificiis decretis Sacrorum Conciliorum decreta praevalere Verum , quemadmodum ex Illustrissimi de Marca observationibus constat, ut Synodus post Vigilii Constitutum quaestionem habuit de tribus Capitulis: ita Vigilius post quintae Synodi adversus eadem Capitula solennem definitionem, eamdem quaestionem retractavit; hoc tamen interest I. quod, ut ex superius adlatis Ferrandi Diaconi Verbis patet, legitime & jure suo Uigilius Synodi decretum ad examen revocavit ; at quinta Synodus, ut laudatus de Marca luculenter ostendit, reluctante Uigilio, pro legitimo conventu haberi non potuit. 2. quod Uigilii decretum, quamquam cum potestate prolatum, non erat tamen nisi oeconomicum & fiduciarium, non autem ulti

394쪽

Auctoritate. Lib. I. 3 2

bus anathematis poena erat ad uncta, supremam & ablolutam ejusdem Synodi sententiam repracsentabant. Tantum igitur aben, ut hoc exemplo probetur, Pontificiis Decretis Sacrorum ConciIiorum decreta praevalere; quin potius demonstretur, Synodum, quae Romanum Pontificem praeeuntem non habet, s ed eo refragante celebratur, nec Synodi nomine cohonestandam, ejusque decreta convalescere, quum ex Romani Pontificis consensione robur

accipiunt.

Haud me latet, P. Garnerium in Differtatione de quinta Synodo plura producere argumenta, quibus laudatam ad Eutychium Epistolam in νογέαρ suspicionem adducere conatur. Non vacat in praesentia hanc aggredi

disceptationem, propterea quod quae laudatus Praesul ex ea epistola pro Sedis Apostolicae auctoritate conficit argumenta , eadem elici possint ex vulgato a Stephano Balvetio ejusdem Vigilii adversus tria Capitula sollenni Constituto. Nam primo Sc in hoc insigni monumento nulla quintae Synodi occurrit mentior quo Pontifex silentio aperte significat, nullo eam a se haberi loco, nec inter legitimas Synodos recenseri. Secundo, perinde atque in ea Synodo nihil de tribus Capitulis actum esset, necessarium judicat, caussae totius discussionem aggredi, totuinque hoc negotium de integro retractare: Necessarium valde credιmus, de suprascriptis trium Capitulorum quaestionibus diligenter debere nos cuncta discutere, cauta promulgatione sententiae definire. Et primo quidem quae Ibae epistolam pertinent, longissime fusa disputatione pertractat: Arbitramur ergo esse conveniens prιmum ἀsicut proposuimus, quid de epipola, quae ab Da ad Marim Persem scripta dicitur, apertis a demonstratione

395쪽

3 25 De Romani Pontificis

declarare. Deinde ad aliud Caput ventilandum aggreditur de Theodori Mopsuestent scriptis & damnatione personae: Expletis quae de sopienda primi Capituli quaestione , id est de epistola ad Marim Persam , di serenda vel dii tenda erant , necesse nobis est , quid de Theodoro Mopsuseno ejusque dictis, Ecclesiasticae unitatis ratio ,

mel fidei a Sanetis Patribus traditae cautela ,sieri exigit, expedire. Denique observat, Ecclesiae utilitatem exposcere, ut etiam Theodoriti adversus Sanctum Cyrillum deprimam Synodum scripta damnentur; eo quod, inquit, sorianisub eius Episcopi nomine, qui a beatae recor dationis Leone Papa, tr a sancta Chalcedonensi bnodo

legitur fuisse siusceptus, eadem scripta ad adpiruendi sui

erroris videntur adbibere suffagium. Tertio his omnibus discussis ac de integro retractatis, ad eorumdem Capitulorum damnationem adgreditur , quam haberi vult pro ultimo ac peremtorio hujusce cauisae judicio. Nam r. praedicta tria Capitula absolute ac simpliciter damnat . a. Damnat etiam quoscumque, qui quovis tempore ea propugnanda susceperint, aut qui conatus fuerit aliquando praesentem damnationem resolvere. 3. Damnatores Capitulorum pro Fratribus & Consacerdotibus habet. q. Quaecumque sive suo nomine, sive ab aliis pro eorumdem Capitum defensione exarata, nullius roboris esse decernit: Praesentis, inquit, nostri plenissmi Constituti

auctoritate vacuamus . Denique declarat, nullum es usi modi Capitulorum a praecedentibus Synodis fuisse susceptum, ac nominatim eadem anathematis poena percellit,

qui a praesenti, inquit, tempore , innotescente sibi hujus nostriferi e Constituti, memoratam Epistolam ad Marim Persam vel a Chalcedonensi Concilio fuisse susceptam ,

396쪽

-ctoritate. Liber I. 32

vel orthodoxam ab aliquo ex Patribus pronunciatam, auderet adstruere . Datum hoc Constitutum VII. Kal. Mart.

ImperiiJustiniani anno XX UIL post Consulatum Basilii

V. C. anno XIII. subindeque novem ferme post absolutam quintam Synodum mensibus: a quo proinde tempore ab soluta esse coepit irretractabilis trium Capitulorum damnatio; a praesenti inquit, tempore innotescente sibi Quod hac ratione cum superiore ejusdem Vigilii decreto conciliari potest, quod illud ad Eutychium de solos Orientales, apud quos eorumdem Capitulorum obtentu Nestoriana haeresis caput erigebat, directum est; hoc Vero, ut patet ex initio Capitis primi, & a primo ejus Editore Balugio observatum est, ad universam Ecclesiam.

,, In Synodo sexta generali, quae Constantino, politana est tertia, caussa Honorii Papaeis per Synodum condemnati: tria effagia pro- is ponuntur: Quaestiones aliquot ex actis suo ordine resolvendae : brevis Monothelit rum historia praemittitur. TRia Bossuetius in praesenti Capite proponit, quae

exactis, inquit, in caussa Monothelitarum elucescent. Primum, quas epistolas Honorius, quibusve de causis , & an eas pro privato doctore scripserit: Alterum , cur necesse habuerit sexta Synodus eas condemnare Epistolas , quas Romani Pontifices Honorii successores excusasse videantur: Tertium, an acta sextae Synodi, aut Leonis Secundi Epistolae, aliqua saltem verisimili conjectura,

falsi

397쪽

323 De Romani Pontificis

falli argui possint. Quum autem horum examen in sequentia Capita Illustrissimus Praesul rejiciat, nihil nobis hic speciatim observandum occurrit.

, , Honorius Cyri Alexandrini & Pyrrhi Com,, stantinopolitani scripta dogmatica in sexta

Synodo condemnata directe probat et Sino phronii Hierosolymitani, ab eadem sexta ,, Synodo , atque ab omnibus Orthodoxisse comprobata, improbat: Fius Legatos a ve- ritate deterret: Consultus a tribus Patria se chis prava rescribit: Ejus litterae toto oriis ente vulgatae: his Monothelitae praecipue is nitebantur: An haec pro privato Doctore se scripserit Eae Epistolae dogmaticae habemis tur, hoc est, decretales. Dogmatis nomenis explicatur: consutantur efffugia. DUO in Romanorum Pontificum Epistolis spectari

possunt, materia videlicet & formar materia subiectum exhibet M argumentum, quod in ipsis Epistolis pertractatur ; illudque vel ad fidei dogmata pertinet vel ad Ecclesiasticam disciplinam. Ad formam spectant solennitates, quae si desint aut negligantur, Pontifex non censetur loqui tanquam Pontifex, idest , tanquam Petri successor, ejus Cathedram & locum tenens, ejusque doctrinae a Deo constitutus Interpres. Haeretici, &quicumque Sedis Apostolicae auctoritatem deprimere gestiunt,

398쪽

Auctoritate. Liber L. 329

Honorii lapsum ut altius extollant, esus Epistolas pro dogmaticis Constitutionibus haberi volunt, tota Sedis Apostolicae auctoritate prolatis, in quibus proinde edendis omnes sollennitates servatae sint, quae ad fidei regulam constituendam praemitti solent. Hinc Synodos comminiscuntur, in quibus Sergii, Cyri, de Sophronii dogmata ab Honorio discussa sint: Honorium ipsum traducunt , dc Romanum Clerum, de Romanam Synodum MEcclesiam tanquam Sergii Cyrique doctrinam sollenniter adprobantes , totique Ecclesiae sequendam dc amplectendam auctoritate sua proponentes; Sophronii vero Catholica dogmata repellentes : atque uno verbo, omnes in iis Epistolis characteres de notas agnosci volunt, queis sol-Ienniores Romanorum Pontificum de fidei dogmatibus Constitutiones ornari solent. Haec quidem omnia Illustrissimus Bos uetius in praesenti de sequentibus Capitibus sedulo inculcat: eadem tamen, ut verum fatear, Vehementius exaggerant sex Episcopi in Responsione Gallica ad Instructionem Pastoralem Eminentissimi Cardinalis de Bisty anno I 323. edita capite XXIV. in plures 96. distributo; quorum priore probare nituntur, Honorii Epistolas non meram oeconomiae aut disciplinae legem praescribere ; sed esse dogmatica scripta, quae Catholici dogmatis professionem evertunt, haeresim probant, haeresim fovent, dc tanquam Haeretica in sexta Synodo damnata sunt, in eaque perinde atque in Cyri, Sergii, aliorumque

Haereticorum profanas lucubrationes ultricibus flammis animadversum . In secundo g. pluribus demonstrare contendunt, Honorii litteras non esse inter privatas de familiares Epistolas computandas, sed esse decreta omnibus consuetis formis munita , editaque cum Ecclesiae Roma-T t nae

399쪽

33o De Romani Pontificis

nae consensu. In aliis autem gg. toto pectore ae studio in id incumbunt, ut ostendant, fuisse eas litteras toto passim Oriente & Occidente pervulgatas, & ab omnibus eum Orientalibus tum occidentalibus expresso vel tacito consensu susceptas; de illis quidem probatas, his autem minime improbatas, quin de a plerisque velut innoxias, &Monothelitici erroris puras defensas. Unde conficiunt, Romanorum Pontificum sollennes ac dogmaticas Constitutiones , etsi ad eas exprestus aut tacitus majoris partis Episcoporum consensus accesserit, non modo ut irretractabiles & irreformabiles fidei regulas non esse habitas; verum deinceps ab Oecumenicis Synodis , de ab ipsis Romanis Episcopis, velut haeretica doctrina conspersas aut haeresi faventes, explosas, dc cum aliis haereticis scriptis damnatas de igni traditas. Quamquam id operis susceperim ad unius Meldensis Episcopi opus refellendum rattamen in hac de Honorii Epistolis disputatione, quaecumque in ea sex Episcoporum Responsione adnotabo, quibus Ilustrissimi Praesulis doctrina confirmari posse videatur, ea nequaquam dissimulabo, sed una eademque Opera dejicere ac labefactare conabor. Porro etsi obviae sunt rationes, quibus Ecclesiae Romanae immerito inustas, ob Honorii epistolas, maculas omnes detergere, ab ipsis autem Epistolis maximam invidiae partem propulsare facile possum; earum tamen aliquas malo non meis verbis efferre, sed doctissimorum e Gallia Theologorum; quod eos certe non assentandi blandiendique Romanae Curiae studium, sed unicus veritatis ic aequitatis amor de

Honorii Epistolis & Honorio ipso mitiora scribere suasit, quam quae vel a Bossuetio, vel a sex Episcopis aliisque Refractariis jactantur.

400쪽

Auctoritate. Liber L 33 i

ARTICULUS PRIMUS .

Honorii Epistolas partim ad dogmata pertinere,

partim ad oeconomiam, oe Ecclesiasticam disciplinam: cuatenus ad dogmata referuntur, puram esse s Catholicam earum doctrinam r

cuatenus ad dissiplinam, improvidam fuisse

inconsultam de tacenda duplici voluntate mel operatione dispensationem. MΥsterium Incarnationis ita in his litteris Honorius

exponit, ut non modo Nestorii Eutychetis haereses damnet; verum, quod ad substantiam dogmatis pertinet, ipsum quoque tunc exorientem Monothelitarum errorem: hoc autem sensu eas Epistolas sexta Synodus Dogmaticas appellavit ; quod nimirum iis, ut dictum est, Catholica dogmata confirmentur: quae tamen appellatio eis, ut deinceps probabimus, nullo pacto convenire potest, quatenus οἰκονομικως silentium duplicis voluntatis S: operationis indicunt. Ceterum Catholicam esse, Monothelitarum haeresi immunem Honorii Epistolarum doctrinam, jam convenit inter eruditos, uti BaluZius testatur in vita Petri de Marca; & jam superfluum reputatur , diutius in hoc argumento versari, uti Garnerius animadvertit ; cujus hic tamen verba subjiciam, ne omnino intactum hoc nostrae disputationis caput dimittam, unde cetera quodammodo pendent. Parentum aetate, inquit laudatus Garnerius a , multi quum audirent, Haereticos Honorio crimen haereis

SEARCH

MENU NAVIGATION