F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

401쪽

332 De Romani Pontificis

sis Monothelitarum objicere, & importune congerere te

stimonia, falsa quidem reipsa, sed probabilia tamen in

speciem, crediderunt temere rem ita se habere; opinioque velut contestata obtinuit. Nunc vero postquam agitatae it diligentius sanctiusque causa, pauci numero, iique suspectae aliunde fidei, vel non maximae auctoritatis, Ho norium Monothelismi damnant. Quam illi inconsiderate sentiunt, tam isti circumspeete: Neque enim aliter de quaestione scripsit Honorius , quam S. Leo: nisi quod fdei dogma S. Leo brevius pressiusque, prolixius Honorius exposuit. Ita Sanctus Leo eriti utraqtie forma cum alterius communione quod proprium es ; Verbo scilicet operante quod Verbi es, carne exequente quod carnis est. Honorius a): Utrasque naturas in uno Chrso unitate naturali copulatas cum alterius communione operantes atque operatrices confiteri debemus : es' divinam quidem, quae Dei sunt operantem ;er humanam quae carnis fiant exequentem . Videtur ergo fere superfluum diutius in hoc argumento versari; praesertim quum Epistolae duae Honorii, quae in sexta Synodo prolatae sunt A ct. Ιχ. Sc I 3. si conserantur cum ipse defensione fidei ab eadem Synodo composita, nulla in parte inveniantur differre ; nisi quod in

priore fit mentio unius voluntatis, S in utraque per quamdam oeconomiam ad coercendas animorum contentio nes , prohibetur, ne unius vel duarum operationum voces inter praedicandum usurpentur .

Verum prior differentia nullius est momenti, posterior parvi ad rem , qua de agitur: Nam una illa voluntas , cusus meminit Pontifex, nihil ad quaestionem Monothe

402쪽

Auctoritate. Liber I. 333

litarum pertinet: fuit enim & humana, & spiritus propria , excludens eam dumtaxat, quae carnis dicitur, quaeque in nobis originis peccato infectis adversus rationem rebellat. Negavit id unum Honorius, quod Se omnes Catholici, astu natam esse a Verbo naturam, in qua pugnantes inter se forent voluntates, S exsisteret fomes, ut

ajunt, peccati. Illud aperte ostendunt haec verba a rUnam fatemur Ooluntatem Domini nostri Jesu Christi quia prosecto a Divinitate assumpta est nostra natura , non culpa 3 illa profecto, quae ante peccatum creata est , non quae post praevaricationem vitiata . Et postea: Non est itaque aff. mpta, sicut praefati sumus, a Salvatore vitiata natura, quae reptignaret legimentis eius, sed venit quaerere, M salvare quod perierat, id es, vitiatam

homini, naturam : Nam lex alia in membris, aut voluntas diversa non fuit, vel contraria Salvatori, quia super iegem natus es humanae condilionis e re. Hunc in sensum accipi debere verba Honorii, docent tres locupletissimi testes: Joannes Abbas qui Epistolam nomine Honorii composuit: Joannes IV. Honorii post annum medium successor, in Apologia; & Sanctus Maximus Martyr, utriusque testimonio Sanctum Pontificem defendens, partim in disputatione cum Pirrho, partim in Epistola ad Marinum. Abbas igitur Joannes apud Maximum: Unam voluntatem diximus in Domino non DiῬinitatis ejus es' humanitatis , sed humanitatis solius. Cum Sergius scripsis

set, quod quidam duas voluntates in Christo contrarias dicerent, rescripsimus, Cbristum non duas voluntates contrarias habuisse, carnis, inquam, Ur Spiritus, sicut

403쪽

334 De Romani Pontificis

nos habemuspost peccasum, sed unam tantum, qturaliter bumanitatem ejus ignabat. Ioannes IV. vel Ioannes idem Abbas ipsius nominet praedictus ergo Decessior meus docens de Mysterio Incarnationis Christi dicebat , nonfuisse in eo, sicut in nobis

peccatoribus, mentis er carnis contrarias moluntates rquod quidam ad proprium sensim convertentes, Divini tatis ejus es' humanitatis tinam eum voluntatem docuisse suspicatisunt, quod veritati omnimodis est contrarium. Uerba illa, quae ex secunda Honorii ad Sergium Epistola , profert Gamerius; Utrasque naturas cum alterius communione operantes circ. Orthodoxa videri, Bostuetius fatetur; subjungit tamen, haud facile esse , ea secer nere a Monothelitarum simillimis dictis . se Tantae, in- is quit, ambages, tantus in Verbis perniciosissimae haereis seos dolus fuit. Paria enim Honorio proferebat Sergius,, in Epistola ad Cyrum, de in Ecthesi Heraclius, & in ,, Typo Constans, & alii Monothelitae passim.

Verum laudata verba non modo orthodoxa videri, verum & reapse Orthodoxa & Catholica esse, Si obvium eorum ac naturalem sensium duas Christi Domini operationes repraesentare, & aperte significare ; vidit imprimis Cyrus tum Phasidis , postea Alexandrinus Episcopus, icingenue confessus est in Epistola ad Sergium Constantinopolitanum Episcopum, quum superius adlata S. Lecianis auctoritate paullulum se retentum fuisse significat, ne statim ad Heraclii sententiam accederet, duas operationes

in Domino nostro Iesu Christo post unitionem dicere prohibentis: aeuod, inquit a) , abnuebam, e proferre tentabam honoratissimam Leonis Epistolam, dua, operaia

404쪽

Auctoritate. Liber I. 33 s

ttoness, eum alterutrumscilicet eommunione, manifesissime proclamantem. Hunc autem scrupulum ipsi eximere Sergius hac pulcherrima ratione conatus est, quod nullus eorum, qui vel adversus laudatam S. Leonis Epistolam insurrexerunt , vel eam propugnandam susceperunt, duas

in illis verbis operationes agnovit a ): βuoniam igitur asseruit vestra Reoerentia , Leonem Sanctissimum Papam

Romanum in eo quod dicit: Operatur utraque formacum alterius communione ; duas operationes in Cbriso vero Deo nostro tradere atque praedicare, oportet scire . . .

nullum dixisse, quod in praesenti libro duas operationes Leo Sanctissimus ad ruisset. Id vero falsum esse , docet

inferius laudandus S. Martinus Papa. Sed ut illos omittamus, qui Monothelitarum haer sim praecesserunt, quibus non opus fuit ejusmodi Patrum loca ipsorum nefariae doctrinae adversia accuratius enucleare ; certum est eos, qui deinde sequuti sunt, Romanos Pontifices & Patres in Synodicis suis Epistolis hunc potis- sinium S. Leonis locum laudasse, tanquam aptissimum,& maxime idoneum ad Catholicum dogma de duabus in Christo operationibus confirmandum . Ita enim S. Martinus in adlocutione ad Synodum Lateranensem Act. seu Secret. L Sed er beatae memoriae Flaviano de operationibus ejusdem Salvatoris nostri in Tomo O praedictus Pater S. Leo scribens ait: Operatur enim utraque forma ti c. Ita Sergius Insulae Cypri Metropolita in Epist. ad Theodorum Papam Secret. II. Conc. Lat. Nos autem a Deo inspirati, confitemur, atque confess sumus , es' ex ipsis cunabulis secundum Sanctum atque Teatis mum Papam Leonem, praedicantes omnibus in consiten

terr

405쪽

336 De Romani Pontifieis

tes: operatur utraque natura cum alterius communione δCum quo beati Jmo miro Ur omnes a Deo inspirati Sancti Patres fatentur. Ita Victor Carthaginensis Episcopus in Epistola Synodica ad Theodorum Papam recitata in eodem Concilio Lateranensi Secret. II. Ut autem ipsius Sedis Aposolicae decretis per omnia confirmemur , LeOnis Teati mi Praedecesseris vesri Apsolicae memoriae definitionem inseri pervidimus, ta' continet: Agit enim

utraque natura &c. Ita laudata Synodus Lateranenss Secret. V. inter Patrum testimonia, quibus Catholicum de duabus operationibus dogma confirmat , eadem Sancti Leonis vcrba producit. Ita Agatho Papa, qui eadem recenset in Sylloge testimoniorum subjecta Epistolae ad Imperatores, quae lecta est Actione IV. sextae Synodi . Ita Epistola Synodica Conc. Rom. sub Agathone lecta in ead.

Act.Unus enim ex utririque operante utraque formacum alterius communione quod proprium habet: Verbo operante quod Uerbi est, & carne exequente quod carnis

est: quorum unum coruscat miraculis, aliud succumbit injutiis. Unde consequenter ,scut duas naturas . . . . eum habere, veraciter confitemur: ita quoque in duas naturales voluntates s es' duas naturales operationes. Ita ipsa

sexta Synodus Actione secunda, in qua ab Antiocho Lectore Imperatoris jussu Chalcedonensis Synodi acta relecta sunt: Et relegente eo Antiocho ) Epistolam , quae in

eis continetur , sanctae memoriae Papae Leonit magnae Cisitatis Romae es' veniente ad textiam, in quo scriptum est: Agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium habuit; Verbo quidem operante quod Uerbi est, carne autem exsequente quod carnis est, de horum unum coruscat miraculis aliud vero succumbit inju-

406쪽

Auctoritate. Liber I. 337

injuriis ; exsurgentes, qui ex parte Apostolicae Sedis erant antiquae Romae , exclamaverunt et Ecce, benignissime Domine, manis se duas naturales operationes inconfise r inditis in Domino nostro Jesu Christo praesens Sanctissimus praedicat Pater,cujus praefentem fermonem sancta quarta S nodus firmamentum Oribodoxae fidei inscripsit,'Damnationem universae baeresis , utpote professioni Teati Principis Aposolorum Petri convenientem . Quae &rursus universa Synodus adprobat in ipsa fidei definitione: Duas etero naturales operationes indivis inconvertibiliter , inconfuse, inseparabiliter in eodem Domino nosero 7su Christo vero Deo nosm glorificamus ,

hoc es Diianam operationem, γ' humanam operationem secundum Divinum praedicatorem Leonem, vem. tissime asserentem : Agit enim utraque forma &c. Ita dentiaque, ut alios praeteream, Sc Constantinus Pogonatus iri

Edicto, quod exstat Act. XVIII. ejusdem sextae Synodi rIta ergo pie nobis credentibus, servabitur illud sciandum

Beatum Leonem e Operatur enim utraque natura &c.

Ex quibus omnibus constat, iis S. Leonis verbis Catholicum de duabus operationibus dogma , quemadmodum Cyrus ait, mani issime, & ut sexta Synodus scribit, apertissime contineri ; proindeque qui sincere & ex animo ea S. Leonis verba usurpabat, Catholicam fidem, quod ad substantiam dogmatis pertinet, adversus Monothelitas manifestissime ta' apertissime profitebatur.

Sed, inquis, annon eadem verba Sc Sergius Mono-thelitarum Coriphaeus usurpavit Ita est; sed uno in loco eadem temere ac nefarie detorquens ad significandam contra naturalem & obvium eorum sensum, unam Christi D mini operationem: in alio autem subdole iis utitur de V u frau-

407쪽

338 De Romani Pontificis

fraudulenter ut, quod sollenne omnibus haereticis est , verbis Catholicis utens, facilius Romano Pontifici imponeret et Ita enim scribit nefarius Haeresiarches in Epistola ad Cyrum relata Secret. IlI. Concilii Lateranensis: Atque eumdem unum Christum operari Deo decibilia, θ' humana UNA OPERATIONE , quia omnis Divina humana operatio ex uno eodemque incarnato Deo Verbo procedebat . Secundum hune pium intellectum ta' Leo sanctae memoriae Romanus Archiepsoptiue fluit,=docuit di

cens: Operatur utraque natura cum alterius communio

ne . Hanc vero manifestam esse hujusce sententiae depravationem S. Martinus observat Secret. IV. ejusdem Concilii Lateranensis , ubi Sergium ejusque Symmistas imprudentes appelIat , per boc , quod etiam 'Aeati Leonis vocem

ausi sunt violare. Nam in Epistola positum memorati Apostolicae recordationis Viri scripta sanctae memoriae

Flaviano: Operatur utraque natura cum alterius communione quod proprium est imprudenter unam Domini significare dixerunt operationem: confutatque deinceps S. Pontifex quod a Sergio, uti superius animadvertimus , ad Cyrum scriptum est 3 nempe nec Patres, nec Haereticos duplicis operationis dogma in his verbis esse subodoratos: subjungit enim: Neque Sanctos in hoc reveriti Patres , neque vecordes Haereticos erubescentes: quoniam profecto utpote duas unius ejusdemque Christ op rationes definientem in unitione inconfuse Ur indivi a , aliqui defensores eiusdempte , alii autem impie accusantes exsiterunt, quod nec ipsi auctores novitatis ignoraverunt. Studuerunt autem per Me tamsanctam Chalcedonensem S nodum reouere , calumniari autemstTearum Leonem propter abundantem eis pro temeritate im-

408쪽

-ctoritate. Liber I. 339

pudentiam. Nunc autem operae pretium erit animadve

tere , quam diversam scribendi rationem teneat idem Sen. gius in Epistola ad Honorium , in qua Pontifici significat, se ad Heraesium scripsisse , ut permaneret in attrita Patrum doctrina, quam Omnes, inquit, confinantis confitentur de huiusnodi quaestione; er confiteri , Unigenitum filium Dei , qui veraciter Deus simul Homo es, eumdem operari Divina in humana, cy' ex eo uno eodemque Incarnato Deo verbo, sicut jam sumus effati, inseparabiliter atque indivis omnem Divinam atque humanam operationem procedere. Hoc namque nos

Leo Dei portitor inseruit, manifeste perhibens et D Agit

,, enim utraque forma cum alterius communione, quod is proprium habet. Quid magis Catholicum & Orthodoxum, quam haec Sergii fidei confessio , qua se credere profitetur, unum eumdemque Dei Filium operari Divina di humana, & ex uno eodemque incarnato Verbo omnem Divinam atque humanam operationem procedere , idque iuxta tritam N pervulgatam veterum Patrum , ac praecipue S. Leonis doctrinam Quid, inquam, magis Catholicum S: Orthodoxum vel ab ipsis fidei Catholicae adversus Monothelitas fortissimis adsertoribus, Martino, Sophronio, de Maximo proferri potuisset Qui enim unum eumdemque Dei Filium operari divina & humana, & ex eo omnem divinam & humanam operationem procedere , confitetur; an non reipsa, si sincere & ex animo loquitur , duas in Christo operationes admittit Uerum quidem est , quod haec sollenni Haereticis more, ad lacum faciendum impius S callidus Ueterator usurpavit: sed hoc Honorio ossicere non debet, qui ea simpliciter accepit, & veluti imprimis Catholica confi

409쪽

3 4o De Romani Pontificis

mavit, te sedulo ac diligenter inculcavit: Confitentes , inquit, Dominum Jesum Christum, Mediatorem Dei e rhominum, operatum Divina media bumanitate Verbo Dei naturaliter unita , eumdemque Operatum humana. . .

Ur qui cor cavit in carne plena divinis miraculis, ipse .s ; es' carneus effectus, plene Deus Ur Homo, passiones Ur opprobria patitur; tinus Mediator Dei em hominum in utrisque naturis erc. Et infra: Dum profecto Diminitas nec crucifigi potuit, nec passiones humanas experiri

mel perpeti , fed propter ine fabilem conjunctionem bu-manae divinaeque naturae, idcirco em ubique Deus dicitur pati, em humanitas ex caelo cum dioinitate descendisse. Et rursum: Nam quia Dominus Jesus Christis, Fia itis ac Verbum Dei , per que acta sunt omnia , ipse sit

tinus es' idem operans perfcte Divina cy' humana, ja- erae literae luculenter demonstrant. Haec ex seipsis Orthodoxa sunt, de Catholicam continent professionem ;quare satis esse debent, ut qui ea profert, pro Orthodox OZc Catholico habeatur, nisi aliunde constet, eum haec fraudulenter ac subdole profiteri: quod quidem quam certum est de Sergio, Heraclio, Sc Constante, tam absonum est de absurdum de Honorio suspicari. Hinc facile solvitur objectio, quam ex hisce Honorii verbis in fine ejusdem Epistolae; Haec nobiscum vestra fraternitas praedicet, sistit cy' nos ea mobiscum unanimiter praedicamus; conficit Meldensium Episcopus, ut Honorium ipsum haereticum dogma sollenniter adprobastedc confirmasse, demonstret: si Haec praedicatio, inquit ,, laudatus Tosuetius, quid sit, Adversarii edicant: Nos,, ex totius antiquitatis more, ipsum dogma, fidem ipsam is tota firmitate constantem contineri ea voce contendi

410쪽

Auctoritate. Liber I. 36 a

mus. Honorium vero eadem cum Sergio Haereticori atque Haeresiarcha unanimiter praedicare, ipse jactat Honorius, ut vel absolvi Sergii, vel condemnari Hono- ,, rii Epistolam necesse sit. Ea praedicatio quid sit, non est cur ex nobis Illustrissimus Bossuetius exquirat; quum id perspicue Honorius ipse declaret: Haec nobiscum Fraternitas vestra praedicet , sicut ta' nos ea vobiscum unanimiter praedicamvi. Quaenam porro ea sint, perspicue sequentibus verbis significat ; hortantes vos, ut unius vel geminae novae vocis inductum operationis vocabulam aufugientes , tanum no

biscum Dominum gesum Chrsum Filium Dei miti,

Deum verissimum, in duabus naturis operatum Diminitus atque bumanitus , fide orthodoxa, re unitate Catholica praedicetis. Quod profecto nil aliud est, quam praecipere , ut duas reapse in Christo operationes cum Ecclesia Catholica praedicent & agnoscant; hortari autem, ut interim per quamdam oeconomiam ab usurpando duplicis aut unius operationis vocabulo abstineant , id est, ut ipsum Catholicum dogma fateantur & praedicent, sed nondum Ecclesiae sollenni decreto sancitam vocem usurpent: qua in re peccare quidem potuit nimia quadam facilitate dc per imprudentiam ; sed haereticam adprobasse doctrinam,

nis per summam injuriam dici nequit. Quare Sergii de Honorii Epistolas damnandi vel absolvendi dispar ac dissimilis ratio est. Nam Sergius quod de de Heraclii Ectheside Constantis Typo dicendum est subdole ac vaferrime in epistola sua Catholica verba pronunciat; vult autem, duplicis operationis vocabulum taceri, ut Catholici dogmatis praedicatio interim fleat, & ex Ecclesia removea-

Iur 3 haereticum autem dogma sensim sine sensu Christiani

SEARCH

MENU NAVIGATION